Sayfadaki görseller
PDF
ePub

sit, quae ad vitae genus, ad quod vocatus est, imprimis sunt necessariae.

Inter virtutes, quae ad officium et munus nostrum particulariter non spectant, eae sunt praeferendae, quae aliis sunt majores et excellentiores, non autem quae prae aliis velut digniores eminent. Cometae ut plurimum aliis stellis majores apparent, et plus loci oculis nostris continere videntur, cum aliis tamen stellis, nec quoad magnitudinem, nec quoad qualitatem et naturam sunt comparandi; et non alia de causa videntur magni, quam quod prae aliis stellis nobis sunt viciniores, et in materia et subjecto crassiori constituti. Sic etiam quaedam virtutes sunt, quae, quia nobis vicinae, sensibiles et (si dicere fas sit), materiales sunt, hinc semper a populo magni fiunt, et aliis digniores censentur. Hinc est quod vulgus communiter eleemosynam temporalem spirituali praefert; cilicium, jejunium, et mortificationes corporis benignitati, mansuetudini, modestiae et aliis animi mortificationibus, quae tamen sunt longo excellentiores et praestantiores. Meliores itaque virtutes tibi selige, non vero eas, quae pluris ab aliis fiunt; excellentiores, sed non magis apparentes, praestantiores, sed non quae plus gloriae pariunt 1).

9. Frequentior Sacramentorum usus.

§. 161. Confessarius poenitentem, si proficuum visum fuerit, moneat, ut saepius quam hucusque ad Sacramenta Poenitentiae et Eucharistiae accedat, quo gratiae divinae, quae in nobis vitam spiritualem operatur, animum aperiat. Nonnullis poenitentibus injungi, et expresse opus satisfactorium imponi debet, ut mox iterum, fortassis etiam saepius confessionem peragant. Quoniam autem frequentior Sacramentorum usus res est summi momenti, remedium peccatorum et subsidium virtutis efficacissimum, operae pretium erit, primo de frequenti Poenitentiae, dein de frequenti sanctissimae Eucharistiae sive Communionis usu, ad confessariorum instructionem, pauca quaedam observatu digna delibare.

Sacramenti Poenitentiae.

§. 162. Qualis et quanta sit utilitas Sacramenti Poenitentiae, praesertim si quis virum probum et prudentem in confessarium stabilem sibi elegerit, ex iis, quae §. 6 diximus, liquido constat. Sed et usus hujus Sacramenti frequens summopere commendari meretur, utpote quo fideles post Baptismum lapsi, non tantum Deo reconciliantur, sed etiam contra relapsus imminentes praemuniri

1) S. Franc. Sal. Introduct. ad vitam devotam. P. III. cap. 1.

[ocr errors]

solent. Per frequentem enim et piam confessionem eo eluctamur, ut aucto renovatoque studio nobis invigilemus, et ut labes contractae mox iterum detergantur. Jam ipsa peccatorum expositio et salutaris tristitia mentem providam reddit, pravas affectiones debilitat, pravosque habitus velut arbores saepius transplantatas non sinit altas in sinu cordis nostri agere radices, et si quas inchoatas inveniat, sensim evellit. Porro qui crebrius confessione sacra utuntur, magnam sibi ipsi comparant facilitatem examinandae conscientiae, securioresque sunt adhibitae, quae exigitur, diligentiae. Computatio dilata multa facit oblivisci," ait S. Bernardus. Accedunt monita, consilia et adhortamenta confessarii; et praesertim gratia divina, cujus nova semper augmenta recipimus, contra hostium insidias invictum nobis robur suppeditat. Notissima est similitudo a conclavi sumta. Etiamsi sordes graviores fors arceantur, quantum tamen pulveris illius parietibus, scriniis atque picturis non tantum adspergi, sed etiam insidere et adhaerescere consuevit, si haec omnia nonnisi rarissime mundantur! Quam vero diversa rerum facies, si omnis immundities mox iterum abstergitur! Quapropter non solum relapsis in mortale peccatum suadendum est, ut sine mora sese praeparare satagant ad Sacramentum Poenitentiae ejusdemque fructum denuo percipiendum, sed etiam in sola venialia relabentibus merito consulitur, ut ea per frequentem confessionem sacramentalem expiare sint solliciti 1).

Dum autem frequentiorem Sacramenti Poenitentiae usum poenitentibus consulimus, consilium hoc spiritu discretionis et prudentiae regatur. Et quidem a) conditionis poenitentium externae rationem habere oportet, ne fors officia negligant, quae vi muneris adimplere obligantur. Qui igitur multis muneris sui laboribus occupati, frequenter Sacramentum Poenitentiae, et, quod consequitur, SS. Eucharistiae percipere cupiunt, temporis, quod officiis suis adimplendis impendere oportet, rationem inire debent; num videlicet subtracto temporis spatio ad Sacramenta crebrius frequentanda necessario, nihilominus officiis suis satisfacere valeant. Unde confessarius, si frequentem usum hujus Sacramenti suadeat, conditionem poenitentis consideret, puta multitudinem negotiorum, curam rei domesticae, adjuncta locorum aliaque impedimenta, quae a frequentiori confessione excusant. b) Pariter ad animum referatur poenitentium indoles interna. Mentis animique indoles diversa diversam exigit directionem, adeo, ut, si haec non attendatur, optima quaeque consilia, quin imo praecepta de frequentiori Poenitentiae usu, obsint potius, quam prosint perfectioni acquirendae. Prout igitur moralis conditio poenitentis fert, aut postulat, frequentior confessio com

1) Cfr. Die Beicht, Eine historisch - kritische Untersuchung von Dr. Heinrich Klee. Frankfurt a. M. 1829. S. 280 281. 283-284.

mendari poterit, aut debebit. c) Inprimis sedulo cavendum, ne poenitentes, dum saepe saepius pedibus confessarii advolvuntur, scrupulis agitentur, inquietique reddantur. Quocirca non permittes, ut de circumstantiis plane inutilibus sese accusent; non exagerabis naevos illorum leves, quos confitentur; non obtrudes eis (quasi extorquendo) peccatum, ubi non est; docebis autem eos quam maxime distincte et clare, quandonam adsit peccatum, v. g. quando distractiones inter precandum, cogitata et desideria objective mala, quae menti obversantur, peccati maculam contrabant; quomodo conscientiae examen instituendum sit, ne fiat inquieta anxietate, defatigatione animi nimioque peccata exquirendi studio; in quo vera cordis contritio consistat, quae non in sensuum affectionibus, sed in odio et detestatione reponitur peccati, tanquam offensae Dei, et in firmo et efficaci proposito de cetero peccatum non committendi etc. His, quantum ad poenitentes, observatis, confessarius sua ex parte animadvertet, perutile esse, hortari poenitentes, ut bonum sibi eligant confessarium, neque illum, nisi necessitas coëgerit, immutent: minime tamen poenitentem cogat, imo neque inducat, ut semper ad se tanquam confessarium redeat; hoc enim malos gignere posset effectus.

Ex vigesimo primo Canone Concilii Lateranensis confessio annua debet fieri proprio sacerdoti, vel alteri ex ejus licentia 1). Cum autem libera sit confessio, ut huic libertati consulatur, in hac dioecesi in usu est, ut cuilibet sacerdoti rite approbato possint fideles, sicut alias per annum, ita et Paschae tempore, peccata sua confiteri, et ab eo absoluționis beneficium percipere. Optandum vero est, ut, qui paschali tempore fidelium confessiones excipiunt, sic se gerant erga eos, qui nonnisi in Paschate confitentur, ut data illa occasione majorem salutis diligentiam ipsis inspirent. Eis ergo exponant, nihil esse insipientius, quam delicta delictis cumulare, et mortis incertae periculo, non placato Deo, quem saepissime per annum offendunt, se committere; Ecclesiae praeceptum de confessione annua nonnisi ad duritiem cordis hominum impoenitentium esse sancitum, sed eam de veris Christianis melius quid sperare et perfectius, Sacramentorum nempe dignam et frequentem perceptionem : unde eos serius exhortentur, ut in posterum delictorum suorum confessionem tanto tempore non differant.

Summopere optandum et hinc fidelibus enixe commendandum est, ut, ubi infeliciter peccato gravi succubuerunt, confessionem non differant, sed quam primum cum Deo reconciliari adnitantur.

[ocr errors]

a) Ne tardes converti ad Deum, nec differas de die in diem; subito enim venit ira illius et disperdet te in tempore vindictae" 2). Рессаtum, quod per poenitentiam non diluitur, mox suo pondere in aliud tra

1) Cfr. Conc. Trid. Sess. XIV. de Poenit. cap. 5.

2) Eccli. V. 8.

hit. Fieri enim vix potest, quin aliquis per peccatum lethale gratia spoliatus, in multa alia mortifera incidat, a quibus per confessionis beneficium recuperata gratia facile se praeservasset. Ne ergo per confessionis procrastinationem scientes et prudentes in horum periculum alterum labamur, vehementer expedit, ut oblata opportunitate saluti nostrae consulamus. Si enim salutis nostrae securi in ejusmodi discrimine perseveremus, merito in eo perire judicabimur, juxta illud:,,Qui amat periculum, peribit in illo" 1). Accedit, quod procliviores ad peccandum reddamur, et peccatum dudum commissum, quod aliorum quodammodo causa existit, propter nostram in eo perseverantiam gravius a Deo aestimetur acerbiusque puniatur.

b) Neque exiguus ille est fructus acceleratae confessionis, quod peccatum recens, dum se ad illud confitendum peccator comparat, majorem de eo contritionem, quam si diu praeteriisset, excitat; anima quoque propter praesens vulnus, dum ejus vel ante vel in media confessione librat atque expendit gravitatem, multo redditur aptior ad consequendam contritionem, illudque detestandum, quam unquam postea erit. Videmus enim plerisque usu venire, ut quo diutius in coeno peccati volvantur, eo sint tum ad verum peccatorum odium imbibendum contritionemque veram consequendam imbecilliores, tum etiam ad confessionem peragendam tardiores.

c) Sunt autem certi eventus, in quibus homo, peccato mortifero obstrictus, confiteri statim tenetur, quando sacrificaturus, aut alias Eucharistiam vel aliud Sacramentum, quod vivorum dicitur, suscepturus est, quando periculum tale occurit 2), in quo communiter homines mori solent, ut contingit in naufragio, in conflictu exercitus, in difficili et periculoso partu etc.

b) SS. Eucharistiae sive Communionis.

§. 163. In Religione christiana nihil sanctius, nihil excellentius Sacrosancto Eucharistiae Sacramento, in hoc inenarrabili mysterio divitias omnes sui erga nos amoris effudit Salvator optimus, quoniam non fontem tantum gratiarum hic nobis aperuit, sicut in ceteris Sacramentis, sed se ipsum nobis inserit intimius, ac propria nos carne pascit et confortat. Hie lignum vitae est in medio paradisi plantatum, cujus fructus immortalitatem praestat edentibus; hic manna de coelo descendens, quod omnem in se continet saporis suavitatem; hic ipsa nobiscum se commiscet incarnata Sapientia, cujus deliciae sunt, esse cum filiis hominum; hic Pastor bonus oves suas pascit proprio cruore; hic nobiscum manet Jesus noster, omnibus diebus, ut et cibus sit peregrinantibus et futurorum bonorum pignus certissimum. Sed neque hoc satis est, nosse donum Dei; tota felicitas in possessione est. Beatus, qui panis dulcedinem coelestis degustat, et consors factus divinae naturae vehementius in Dei amorem exardescit, ut totus in eo sit, quem totum in se recipit. Quis igitur non libere ad suavissimum hoc Sacramentum accedat, in quo certissima nobis salus et vita promittitur. Hoc enim est,

1) Eccli. III. 27.

2) Conc. Trid. Sess. XIII. cap. 7.

quod Salvator optimus de hoc Sacramento loquens dixit: „Qui manin me manet, et ego in illo

[ocr errors]
[ocr errors]

ducat meam carnem, habet vitam aeternam, et ego resuscitabo illum in novissimo die" 1). Non minus certum est, idem augustissimum Sacramentum cum devotione sumtum, vigorem quemdam spiritualem conferre, quo tentationibus obsistimus, et a peccati mortiferi veneno praeservamur. Venialia delet, et cavet mortalia. Hac enim ratione a Concilio Tridentino hoc SS. Sacramentum appellatur „antidotum, quo liberemur a culpis quotidianis, et a peccatis mortalibus praeservemur" 2). „Duo, ait S. Bernardus, in nobis hoc Sacramentum operatur, ut et sensum minuat in minimis, et in gravioribus peccatis tollat omnino consensum. Si quis vestrum non tam saepe modo tam acerbos sentit iracundiae motus, invidiae, aut luxuriae, aut ceterorum hujusmodi, gratias agat corpori et sanguini Domini, quoniam virtus Sacramenti oporetur in eo" 3).

His itaque attentius perpensis saluberrimus sacrae communionis Eucharisticae effectibus, num non desiderio desideremus, quam frequenter potuerimus, ad hoc suavissimum et admirabile Sacramentum accedere? Si esuris, accede pascendus ad panem vivificum et indefectibilem, esurientem implentem bonis. Aegrotas? erit hoc efficacissimum tuae infirmitatis medicamentum. Debilis sum, inquis, et instabilis? sed hic panis cor hominis confortat. Tristis es et anxius? sed hoc Sacramentum hominem interiorem laetificat. Inquietant te plurima? adhaere ei, qui turbatos fluctus sedat. Peregrinaris a Domino, sed in fortitudine cibi istius non jam usque ad montem Dei Horeb ambulabis, sed usque ad monteu Thabor, i. e. ad gloriam Dei pervenies.

Initio nascentis Ecclesiae, in qua vigebat charitas, ea fuit per multa tempora consuetudo, ut fideles quotidie, vel frequenter saltem communicarent, uti ex Actis Apostolicis et SS. Patribus constat. Decretum deinde fuit in Ecclesia, ut singulis Dominicis Eucharistiam sacrosanctam sumerent; postea vero tepescente charitate sancitum est, ut saltem, si non frequentius, seculares ter in anno sacra Synaxi sese reficerent in Paschate, Pentecoste, Nativitate Domini. Ea lex nono jam saeculo, partim incuria partim desidia, multis in locis negligi coepit; sensim deinde ex animis fere vanuit. Cui negligentiae ut mederetur Ecclesia, in Concilio Lateranensi IV. filiorum suorum infirmitatem miserata, statuit, ut ad minimum semel in anno, idque in Paschate, communicarent. Ubi est praecipue animadvertendum, quod, quamvis Ecclesia a Spiritu sancto gubernata toties praeceptum communicandi pro temporum conditione mutaverit, nunquam tamen frequentius communicare prohibuit, sed ne prohiberetur, prohibuit.

Qui raro se ad sacramentalem Synaxin accingit, in finem, ob quem SS. Eucharistiae Sacramentum institutum est, graviter peccat; parumque respondet amori, tum illi, quem Christus erga nos

[ocr errors]

2)

[ocr errors]

- Sess. XIII.

1) Joan. VI. Luc. XXII. 19. I. Cor. X. 16. 47. XI, 26. cap. 2. Catech. Rom.P. II. c. 4. q. 40. —3) Serm. 1. de Coena Domini

« ÖncekiDevam »