Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Objectionis solutio.

§. 165. Superest modo, ut ad objectiones responsum demus illorum, qui, nescio quo spiritu ducti, frequentationi hujus mysterii adeo molesti sunt, ut illam dissuadeant, aut tanquam periculosam, ne dicam superstitiosam, exprobrare non vereantur. Num possumus non vehementer quidem de his doleré, verum nolumus pro modestia christiana existimare, viros hos et vel ecclesiasticos agi perverso iniquoque animo, sed forsan ejusmodi zelo, quem non esse secundum scientiam arbitramur. Etenim frequentationem sanctissimae Eucharistiae ex amore Christi utiliorem et fructuosiorem esse, quam abstinentiam ab ea ex irreverentiae metu, liquido constat tum ex Veteris Ecclesiae jam inde ab Apostolorum temporibus consuetudine et auctoritate, tum ex effatis SS. Patrum et Doctorum Ecclesiae, graecorum non minus ac latinorum, quin imo ex rationibus ab experientia ductis. Jam his omnibus satisfacere institutionis nostrae ratio prohibet, licet labor facilis et peramoenus esset. Unam tamen objectionem, in qua plurimum adversarii instant, in medium producere juvat. Sonat in hunc modum: Qni raro accedunt ad hoc Sacramentum, magna cum devotione accedunt ad illud, qui vero saepe, frigide et indevote accedunt, ex quadam potius consuetudine, quam ex devotione, ut videmus in iis, qui frequenter mensam Eucharisticam accedunt, quin imo in nonnullis sacerdotibus, qui ob quotidianam frequentationem adeo irreverenter et indevote celebrant, ac agerent quodvis aliud opus, quantumvis profanum, in suam perniciem magnamque offensionem populi Christiani. Quare liquido constat, melius esse raro ad Communionem, quam frequenter accedere. Hoc, quod adversarii pro firmissimo suae objectionis fundamento constituunt, nos ut falsum omnino rejicimus negamusque, eos, qui frequenter communicant, frigide et indevote communicare. Ac primo dicimus, nos non probare, imo maxime vituperare mercenarios sa cerdotes, qui nulla tanti Sacramenti devotione ac reverentia celebrant in dedecus sacerdotalis dignitatis. Pariter adversarios monitos esse volumus, a nobis ejusmodi homines nullo pacto probari, qui ex consuetudine magis, quam ex devotione ad hoc SS. Mysterium accedunt, et propterea frigide et indevote accedunt. Verum vehementer horum hominum miramur pietatem, qui propter communicantium vitium tanto studio damnant rem omni laude dignissimam, et quia aliqui indigni accedunt ad hoc sacrosanctum et venerabile Sacramentum, ideo frequentem illius usum sine discrimine periculosum affirmant. Nonne eodem argumento isti quotidianum usum rerum quam plurimarum periculosum dicere deberent, quia multi illis abutuntur? Abusus non tollit usum. Vitium paucorum, quod non ex re ipsa, sed ex prava ipsorum voluntate oritur, non debet in argumentum ad improbandam sanctae Eucharistiae frequentationem ad

duci, praesertim apud pios et religiosos homines, qui magna cum devotione et non minori cum fructu ad illam accedunt. Qui vero dimissis illis velit convertere oculos ad alios, et sacerdotes et laicos, religiosasque et seculares foeminas, reperiet sane quam plurimos, quorum in accedendo ad hoc venerabile Sacramentum devotionem, pietatem atque religionem non possit non suspicere ac venerari, cum illorum vita et mores clare testentur, quantum in ejus frequentatione proficiant. Ceterum an depravato quis animo accedat, non facile est dijudicandum, ne, dum alios judicamus, nosmetipsos condemnemus. Est enim hoc manna illud absconditum, et calculus candidus, in quo scriptum est nomen novum, quod nemo scit, nisi qui accipit" 1).

Dilatio sacrae Communionis.

§. 166. Absolutione denegata aut dilata etiam S. Communionem suspendi, hoc est, neminem mortalis peccati conscium, nec antea confessum absolutumque, ad sacram synaxim admitti debere, juxta sacri Concilii Tridentini 2) decretum manifestum est. Verum, quia potest evenire, et merito, ut quis, etsi confessus et absolutus, a sacra Communione abstinere debeat, vel utile sit, etsi non necessarium, S. Communionem differre, confessarius etiam de hoc instruendus est, ne qua in parte functioni suae desit.

Primus itaque casus, in quo confessarius post absolutionem datam, Communionem tamen negabit, ille est, si poenitens eodem die quid cibi potusve sumsisset. Sanxit enim Ecclesia catholica, ut sumturus venerandum hoc Sacramentum nonnisi jejunus accedat 3). Verum qui aegrotat, et hoc Sacramentum pro viatico percipit, nihil impedit, si ex necessitate cibi aliquid ad refocillandum se confor tandumque sumsisset, ne sine tam necessaria provisione ex hac vita emigret.

Alter est, si quis adeo tussi aut debilitato stomacho laborat, ut continere nihil possit, sed sumta confestim cogatur evomere. Tunc est interponenda mora, donec ejusmodi incommodum se remi

1591.

1) Apoc. II. 17. Cfr. Lud. Granat. de frequenti Communione; item? Hieronymi Cacciaguerre de eadem frequenti Communione. Coloniae; Libr. de freq. Communione sive usu SS. Euch. Sacramenti authore R. P. Christophoro Madrido, Theologo S. J. Leodii. 1630. Der alte Frohnleichnam. Augsburg. 1812. - Das heilige Abendmahl, von Jakob Frint. Wien. Ueber den öftern Empfang der heiligen Sacramente der Busse und des Altars. Von Mathias Hauser, kathol. Pfarrer und Schulinspector zu Dreis. Eine gekrönte Preisschrift. Trier. 1837. - 2) Sess. Xill. cap. 7. can. 11. S. Pauli 1. Corinth. c. XI. 3) S. Joan. Chrys. hom. 27. in Epist. I. ad Corinth. S. Isid. Hisp. de Off. eccl. libr. 1. c. 18. Conc. Bracar. II. anno 573. can. 15. Conc, Matiscon. II. anno 585. can. 6. Conc. Toletan. VII. 6'16. can 2,

serit, aut jam cesset, idque ob reverentiam huic Sacramento debitam. Id quod etiam observandum est in ipso mortis articulo. Hoc enim casu aeger, qui mala ejusmodi tenetur affectione, metuque periculi jam dicti Sacramento frui non potest, sufficit, ut hoc adoret, et spiritualiter sumat. Quod ipsi vera fide ac devotione praedito in itinere viatici loco deserviet, si sit e vita discessurus.

[ocr errors]

Tertius est, quod longo tempore gravibus peccatis maximeque carnalibus immerso, modo cum legitima necessariaque contritione confiteatur, absolutio conferri potest: consultius tamen etiam est, diebus aliquot eum a Communione suspendi, quibus accuratius sese praeparet, precibus aliisque operibus vacando. Demum suadent etiam, ne diem Communionis actus maritalis praecedat 1). Sed, prout S. Franciscus Salesius observat, "indecens quidem, quamvis non graviter peccaminosum est, die Communionis petere debitum conjugale; at indecens non est, illud eadem die reddere. Adeoque si talis persona ad Communionem devote anhelat, ob redditionem hujus debiti ab illa non prohibeatur. Certe in primitiva Ecclesia Christiani quotidie communicabant, quamvis conjugati essent, atque prolibus procreandis operam darent" 2). Ast qui nocte praecedente peccatum grave in materia luxuriae admisit, altera die a Communione abstineat, etsi contritus, confessus et absolutus, nisi tamen urgeat necessitas, v. g. iter navale, vel aliud confessario videatur.

Postremo, quando confessarius existimat, utilem fore poenitenti Communionis dilationem, ut ad eam percipiendam se magis idoneum reddat, aut in eo major zelus desideriumque communicandi accendantur. Nam, ut S. Gregorius M. testatur, desideria dilata crescunt, et augentur 3).

Communio spiritualis.

[ocr errors]

§. 167. Praeter susceptionem sacramentalem pii scriptores etiam ardens ejusdem desiderium, seu spiritualem Communionem commendant. Sacra synodus Tridentina eam solemniter adprobavit, dicens: Patres nostri docuerunt, quosdam sumere tantum spiritualiter, illos nimirum, qui voto propositum illum panem coelestem edentes, fide viva, quae per dilectionem operatur, fructum ejus et utilitatem sentiunt"). Unit Communio spiritualis cum Christo praeparatque animam ad Communionem sacramentalem nec non

2) Philoth. P. II.

1) S. Hieronym. libr. 1. adversus Jovinian. Epist. 30. alias 50. ad Pammach. S. Isid. Hisp. de Off. eccl. libr. 1. c. 18. - S. Greg. M. libr. 12. epist. 31. Cassian Collat. 22. c. 4., 5. et 6. c. 20. 3) Hom. 25. in Ev. — 4) Sess. XIII. cap. 8. Apoc. III. 30.-S. Aug. Tract. 25. et 76. in Joan. theolog. III. q. 80. a. 1. ad 3.

[ocr errors]

Joan. XIV. 23.

S. Thom. Summ.

ad sacrificium cum fructu auscultandum. „Spiritualiter communicare est valde utile, inquit S. Theresia; nolite id praetermittere; hic enim experietur Dominus, quantum eum ametis." "Licet autem per utramque Communionem homo uniatur cum Christo per fidem et charitatem nihilominus in Communione mere spirituali non unitur realiter caro Christi cum carne communicantis, siccut contingit in Communione sacramentali; sed solum intentionaliter et per affectum. Deinde communicans digne sacramentaliter recipit augmentum gratiae justificantis ex opere operato ultra meritum operantis; ceterum communicans spiritualiter tantum, seu solo desiderio, acquirit augmentum gratiae solum ex merito operantis" 1). Quum itaque piissimum hoc votum, prout Redemtori perquam acceptum est, ita et insignis sit utilitatis: merito fideles excitentur, ut id faciant, praecipue quoties SS. Missae sacrificio intersunt). Mentes vere devotae non semel tantum, sed iterato in dies hoc desiderium excitasse leguntur.

10. Frequens Dei praesentis memoria.

§. 168. Brevis. sed frequens recordatio divinae omnipraesentiae, omniscientiae, etc. in sacris literis iteratis vicibus commendatur. Abrahamo dicitur: "Ego Dominus omnipotens, ambula coram me et esto perfectus" 3), et divini Psalmi hoc saluberrimum exercitium commendant identidem: "Oculi mei semper ad Dominum." „Ecce oculi servorum in manibus dominorum suorum, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum." „Omnibus diebus vitae tuae in mente habeto Deum," ait Tobias ad filium suum, ut caveas tibi peccare coram Domino ). S. Gregorius Nazianzenus: „Ut corpus animae, rami arboris trunco, solares radii soli uniti esse debent, ut ab illis virtutem suam trahant, ita mente Deo uniti esse debemus. Accedite ad Deum, ait Propheta, et illuminamini, et facies vestrae non confundentur. Nec enim tam saepe spiritum ducere, quam Dei meminisse debemus." Et profecto, quae alia ratio a peccato nos magis retrahit, quam viva recordatio, Deum omniscium judicem et vindicem nostrum nobis esse praesentissimum. Inprimis autem moneatur poenitens, ut inter negotia, et praesertim tentationis tempore Dei praesentis memoriam sibi vivide ob oculos ponat, et ita evigilantem in se malam concupiscentiam reprimere studeat. Dic mihi, si tibi semper prope principem standum esset, an non cum timore adstares? Adeoque quando comedis, cogita praesentem Deum; adest enim. Quando dormiturns es, quando irasceris, quando deliciaris, quidquid tandem feceris, cogita adesse Deum.

1) Quart. de Benedict. tit. 3. sect. 5. dub. 1.-2) Conc. Trid. Sess. XXII. cap. 6.3) Gen. XVII. - 4) Tob. IV. 6.

[ocr errors]

Jam vero quantum ad methodum sibi repraesentandi Deum, pii scriptores diversos pro captu hominum modos commendant. Vel enim a) ope imaginationis Redemtorem tibi repraesentes in praesepio jacentem, vel intra brachia Virginis cubantem, vel tormentis subditum, vel e cruce pendentem, vel ut Pastorem, Medicum, Magistrum etc. Praxis excellens et nunquam satis commendanda est, b) ut ope fidei Deum praesentem cogitemus. Hac ratione mens filiali timore et charitate repletur, cauta et attenta redditur, ne ipsi displiceat, vel saltem, ut ejus, qui omnia perlustrat et scrutatur, districtum judicium pertimescat. Qui in hoc exercitio magis profecerunt, etiam in rebus, quae sensibus usurpant, ubique divinae tum sapientiae tum benignitatis vestigia detegunt, ex iis, quae facta sunt, quasi totidem gradibus ad Creatorem ascendentes 1). Absit tamen in his exercitiis omnis vel anxietas, vel defatigatio cerebri, sed potius illa suaviter et animo penitus tranquillo in usum deducantur 2).

11. Piae adspirationes.

§. 169. Inter peccatorum remedia virtutisque subsidia numerantur quoque piae adspirationes, quibus Deo nunc indubitatam fidem, nune spem et fiduciam, nunc charitatem, nunc dolorem de peccatis, vel qualemdemumcunque virtutis sensum testamur. Dum enim per pias aspirationes mens ad Deum anhelat, tentationes facile vincuntur, intellectus coelesti lumine imbuitur, erigitur affectus, inflammatur voluntas, quidquid terrenae adhaesionis et deformitatis est, paulatim detergitur, atque dum hanc desideriorum frequentiam nobis familiarem reddimus, ipsos quodammodo Beatos in coelo aemulamur. His oratiunculis quisquis Christianae perfectionis avidus pro viribus adsuescat, ut cor suum et voluntatem ad Deum erigere conetur, die ac nocte, domi et foris, sedens et ambulans, et in omnibus negotiis suis, quae exinde non turbantur, sed perficiuntur potius, et expeditiora fiunt 3). Quum igitur hae mentis elevationes multum polleant ad detestationem peccati commissi augendam, et ad amorem virtutis oppositae inserendum, quum eas fere quilibet, etiam incultus homo, si vel paululum desuper edoceatur, instituere valeat, iis, tamque opere medicinali, pro poenitentibus utetur confessarius.

Materia horum affectuum desumi potest ex Scriptura sacra, ex scriptis SS. Patrum aliorumque auctorum pietate praestantium, vel ex proprio affectu et devotione uniuscujusque. Praesertim Psalmi talium precationum feracissimi sunt quibus quasi totidem igni

1) Cfr. Philoth. P. II. c. 13.

perfectionis P. I. tract. 6.

2) Vide Alphonsi Rodriguez: Exercitium - 3) S. Aug. Ep. 121. ad Probam. S. Chrys. hom. 79. ad populum. Libr. I. de Oration Cassiane. libr. 2. de institutis c. 10. et Collat. 9. c. 35.

« ÖncekiDevam »