Sayfadaki görseller
PDF
ePub

1. Jejunium stricte tale, sive abstinentia cibi potusque.

§. 174. Jejunium, quod in cibi potusque abstinentia per certos dies extensa consistit, omnibus ad veram perfectionem contendentibus perquam fam.liare fuit, et exinde commendandum se praebet, ut ejusdem ope carnem spiritui facilius subjugemus, huncque ad rerum coelestium contemplationem expeditiorem faciamus. „Quemadmodum leviores naves maria velocius transeunt, contra multo onere gravatae submerguntur, ita jejunium, leviorem reddens mentem, efficit, ut facilius hujus vitae pelagum transmittat, ac ea, quae in coelis sunt, respiciat, et nihil faciat praesentia" 1). Et S. Ambrosius: "Jejunium refectio animae, vita Angelorum, culpae mors, remedium salutis, radix gratiae, fundamentum castitatis, Hoc gradu Elias ascendit, antequam curru"). Hoc exercitium sensum poenitentiae atque saluberrimam peccatorum vindictam spirat. Quem in finem confessarius poenitentibus abstinentiam a cibo potuque praescribere poterit, ita tamen, ut nunquam non regulae et cautelae observentur, ne scilicet obliviscamur, quid valetudo, quidque ratio reliquorum officiorum et adjunctorum expetat. Cavendum igitur: a) ne natura per nimiam abstinentiam fracta, postmodum eo largiores refocillationes quaerat. „Per jejuniorum excessum debilitas stomachi, ex hac autem cruditas quaedam consequitur, quae parens libidinum est" "). b) Ne abstinentia, quae virtutis subsidium et conversionis medium esse debet, virtuti locum praeripiat. Quid enim tenuatur corpus abstinentia, si animus intumescit superbia? Quam laudem merebimur de pallore jejunii, si invidia lividi simus? Quid virtutis habet vinum non bibere, et ira et odio inebriari” *) ? c) Ne abstinentia coram iis, quibuscum communi mensa utimur, forte singulare quid affectare videamur. Quapropter confessarius, dum poenitenti jejunium praescribit, his cautelis intendat, et, ubi poenitens ultra in se suscipere velit, cum summa tantum cautione permittat. Plurimum juvabit, poenitentem monere, ut pro abnegatione sui ipsius excepto casu necessitatis conveniens et statutum refectionis tempus servet, quin intermedio tempore quidquam cibi sumat; ne alimentis exquisitioribus et delicate conditis inhiet; ut illis, quae apponuntur non inordinata aviditate, sed pio semper fine utatur, et dum mensa largior instruitur, saltem aliquid sibi subtrahat, cum gaudio spiritus sancti Deo offerens.

"

Quin imo suadendum est poenitentibus, ut abnegandi nosmetipsos occasiones sollicite considerent, quae nobis invitis occurrunt, v. g. dum ob singulares labores consuetam refectionis horam differre cogimur, dum cibaria minus grata, insipida, vel manu forsan

[ocr errors]

1) S. Chrys. in Gen. hom. 1. — 2) De Elia et jejun. c. 3. - 4) Hier. ad Celant.

Rust.

[blocks in formation]

parciori apponuntur. Quodsi in ejusmodi casibus naturae indignantis motus compescere, nosque rerum circumstantiis promte accommodare studeamus, haec nostri abnegatio prae omni inedia divinum nobis beneplacitum conciliabit. Praeclare S. Franciscus Salesius docet: „Magna in veneratione et honore habenda mihi videntur illa verba Redemtoris nostri Jesu Christi, ad discipulos suos dicentis: "Manducate, quae apponuntur vobis." Majoris, ut mihi quidem videtur, virtutis est indiscriminatim comedere, quidquid tibi offertur, et eo, quo id tibi apponitur, ordine, sive id tuo sapiat palato, sive de sipiat, quam semper, quod deterius est, seligere. Licet enim haec posterior agendi ratio videatur austerior, prior tamen plus continet resignationis: per hanc quippe homo non solum gustui suo, sed et electioni suae renuntiat, uti non 'parva quaedam austeritas est, gustum suum ad omnia adaptare, et eum omnibus obviis subjicere. His accedit, quod hocce mortificationis genus nequaquam emineat, nulli noceat, et vitae sociali maxime conveniens et proprium sit. Cibum enim unum rejicere, quo alius sumatur, omnia delibare et gustare, nihil autem invenire, quod bene coctum, aut satis mundum appareat, ad singulos morsus et buccellas mysteriosum agere, mollis, delicati, et lancium et catinorum studiosi et attenti hominis indicium est. Pluris facio, quod S. Bernardus aquae aut vini loco oleum biberit, quam si dato studio et ultro aquam absinthiatam bibisset; illud quippe signum erat, eum ad id, quod biberet, non respexisse, et in hac eorum, quae aut comedenda aut bibenda sunt, non curantia, negligentia, perfecta verborum illorum: „Manducate, quae apponuntur vobis," praxis consistit. Semper tamen hic excipio cibos sanitati et valetudini noxios" 1).

Huc quoque spectat abstinentia a vino, vel saltem usus ejusdem moderatus et attemperatus, ut sanitati sufficiat, quin virtuti adversetur.

Haec a vino potuque fervido abstinentia interdum omnino praescribi poterit poenitentibus, praecipue si constet, hujusmodi potulenta plerumque ansam peccatis committendis dare, perque illa temperamentum poenitentis alioquin fervidum ad certa quaedam peccata v. g. irae, vindictae, impudicitiae, vehementius inflammari.

2. Evitatio socialium conventuum et oblectationum.

§. 175. Evitatio socialium conventuum et generatim oblectationum, earum etiam, quae in se nil mali continent, injungi poterit poenitentibus. In rebus licitis homo se ipsum vincere addiscat oportet, nisi vinci in rebus illicitis velit. Solitudo saltem per aliquot dies, et voluntaria gaudiorum per se licitorum denegatio inter

1) Philoth. P. III, c. 23.

opera vindicativa referenda venit, quae peccatorem in se suscipere oportet, ut suos in rerum terrenarum usu commissos reatus luat. A poenitentibus conventus, qui eorum emendationem vere impediunt, spectacula publica, saltationes, obscoenas imagines, lectionem lubricam, nec non omnia, quae eos ad peccatum incitabant, vitari debere, et hanc illarum rerum evitationem a confessario tanquam opus poenitentiae imponi posse, alioquin facile patet. Etenim propositum, occasionem peccati vitandi, est, ut dici solet, conditio sine qua non absolutionis obtinendae, et nonnisi eatenus ad opera satisfactoria referri potest, quatenus spiritu poenitentiae peragitur, nec remedium solum est conversionis, quo futura vitae emendatio facilior, imo possibilis redditur, sed etiam vindictae rationem habet, utpote quum saepenumero molesti acerbique aliquid continet.

3. Abbreviatio somni.

§. 176. Abbreviatio somni usque ad illud tempus, quod restaurandis hominis viribus necessarium est, quin vel animi vigor vel corporis valetudo, vel reliqua demum officia aliquid detrimenti patiantur, nonnunquam utiliter a confessario suadetur, imo praescribitur ceu opus satisfactorium. Sedulo tamen hic respiciendum est ad poenitentis statum, occupationes, corporis constitutionem, nec non, in quantum diuturnior somnus ad peccati commissionem cooperari possit. Experientia enim docet, quaedam peccata ab iis maxime committi solere, qui insomnes diutius in lecto commorantur. Inprimis notum est, quam periculosum sit juvenili aetati, somnum in multum diem producere, vel, quod pejus est, si quis vel somno jam discusso, vel blando sopore constrictus, plumis inhaerere pergit. Quapropter poenitentibus de hujusmodi peccato se accusantibus praescribi poterit, ut lectum non prius adeant, nisi somno jam superveniente, atque tum, quando somno cessante mala concupiscentia in iis evigilare forte incipiat, quantocius lectum relinquant. Quae de lecto surrectio ipso noctis tempore fieri potest, nisi forte reliquae ex parte habitaculi circumstantiae obstent. Quid, si peccator surgat flexisque genibus supplices ad Deum preces fundat! S. Franciscus Salesius de hoc remedio monet: "Nox dormitioni est destinanda, et、 impendenda unicuique juxta suam complexionem, quantum scilicet ad utiliter per diem invigilandum requiritur. Et quoniam sacrae Scripturae diversis in locis et modis, exemplum Sanctorum et rationes naturales matutina crepuscula unice et mire nobis commendant, velut optimam et fructuosissimam diei totius partem, et quia Dominus ipse Sol oriens et beata Virgo Aurora consurgens in literis sacris vocatur, hinc probum et pium esse existimo, curare, ut vespere tempestive cubitum conscendamus, quo summo mane expergiscamur, et strato exsurgamus. Hoc certe tempus amabilissimum est,

dulcissimum et minus impeditissimum, in quo et ipsae aviculae nos ad expergiscendum et Deum laudandum excitant adeo, ut mane summo surgere et sanitati et sanctitati mire conducat" 1).

4. Voluntaria molestorum laborum susceptio.

§. 177. Voluntaria susceptio laborum molestiorum taliumque rerum, quae sensualitati sunt ingratae, commendari potest. Quales in specie commendari, vel suscipi debeant, ex singularibus poenitentis adjunctis dijudicare oportet. Interdum defatigans aliqua deambulatio, ceu medium malam concupiscentiam facilius compescendi, inservire potest. Quodsi poenitens alioquin jam per statum suum certis quibusdam molestiis afficiatur, veluti laboriosa corporis vi rium intensione, aestus frigorisque perpessione, defectu ciborum satis nutrientium, paupertate, vilipensione ex parte aliorum hominum: confessario eo enitendum est, ut poenitentem doceat, hujusmodi mala et incommoda cum christiana patientia et resignatione, ex obedientia erga Deum, cui toties inobedientem se exhibuerat, cum humili reatuum suorum ac poenae promeritae agnitione, cumque consilio pro peccatis satisfaciendi, in se suscipere et perferre. Quae quidem peccata luendi, ac pro iis satisfaciendi intentio generatim in omnibus exercitiis, quae sub titulo satisfactionis compre. henduntur, requiritur.

5. Mortificatio.

§. 178. Generatim studium suam commoditatem et voluptatem refrenandi, quademumcunque occasione sive qualicunque ratione illud fiat, a confessario poenitentibus commendandum erit. Studeat autem confessarius poenitenti persuadere, cuilibet esse summe necessarium, ut suis malis concupiscentiis dominetur; at vero caveat, ne forte ridicula, vel nimis ardua exercitia praescribat, utpote quae cultiorem exacerbatura, incultum autem frustra vexatura tantum forent. Quodsi poenitens ipse impositionem operum mortificationis externae petat, confessarius ejus statum, corporis constitutionem, negotia, sanum vel praeceps ejus judicium, nec non eos, quibuscum conversari solet etc., diligenter attendat, nec nisi talia opera prae: scribat, quae poenitens absque suo et aliorum detrimento exercere potest, quaeque immediate ad debilitandam ejus malam concupi scentiam faciunt. „Aliter enim est judicandum de fine, aliter de his, quae sint ad finem. Illud enim, quod quaeritur tanquam finis, absque mensura quaerendum est; in his autem, quae sunt ad finem, est adhibenda mensura secundum proportionem ad finem. Est ergo

1) Philoth. P. III. c. 23.

considerandum, quod in spirituali vita dilectio Dei est sicut finis, jejunia autem, vigiliae et alia exercitia corporalia non quaeruntur tanquam finis, sed adhibentur tanquam media necessaria ad finem; et ideo hujusmodi sunt adhibenda cum quadam mensura rationis; ut scilicet concupiscentia dometur, et natura non extinguatur, juxta illud S. Apostoli: Exhibeatis corpora vestra hostiam viventem rationable obsequium vestrum" ). Et S. Gregorius: "Plerumque cum plus justo earo restringitur, etiam ab exercitatione boni operis enervatur, ut ad orationem quoque vel praedicationem non sufficiat. →→ Saepe dum hostem insequimur, etiam civem, quem diligimus, trucidamus." Neque exempla desunt, tales, qui ab initio severitate nimia semet afflixerunt, postea vel ejusdem pertaesos ad seculum rediisse, vel saltem ad vires suas recuperandas mollibus studuisse ae cupediis ). Hlustrissimus Episcopus Sailer auream istam regulam in memoriam revoeat, quam S. Salesius et alia Ecclesiae lumina commendarunt: "Nullam corporis castigationem esse suscipiendam, nisi exquisito antea prudentis confessarii consilio. Corpus regendum est, non frangendum." Idem cuilibet virtutis studioso suadet, ut, priusquam voluntarias mortificationes in se suscipiat, illis se submittat, quas ipsius vitae genus, sive agnitum aliquod officium secum adducit, sive quas providentia divina per vitae discrimina imponit, quae igitur alioquin cum aliis officiis quasi jubentur, adeoque involuntariae commode diei queunt. Hue, ut pauca tantum moneam, spectant labores, quotidianae sollicitudines, vigiliae aliaque incommoda, multiplices infirmitates, aegritudines corporis et animi, diversi eventus, quibus bonis nostris, amicis et eharissimis spoliamur, molestum contubernium cum hominibus stupidis, morosae indolis, neglectus et contemtus, quem non solum ab improbis, sed et probis experiri solemus, hinc inde sancita Superiorum, quae utcunque sensui molesta videantur etc. Hujusmodi castigationes, quas ipsum jam nostrum munus ac officium secum fert, quaeve singulari aliqua necessitate et aerumna nobis imponuntur, eatenus etiam reliquis praestant, quod sint a propria voluntate et a fastu magis liberae, adeoque puriores, quam voluntarie electae. Pulcherrime S. Franciscus Salesius causam praesentem explicat. Postquam similitudinem ab amygdalo desumtam retulit, his pergit verbis: „Nunquam illorum approbare potni methodum, qui, quo hominem reforment, ab exterioribus, a gestibus, vestitu et crinibus, inquam, initium ducunt. Imo vero contra, ab interioribus mihi videtur incipiendum. Dicit enim Dominus: Convertimini ad me in toto corde vestro." Et: „Fili, praebe mihi

[ocr errors]

1) S. Thom. Quodl. 5. art. 18.

[ocr errors]

2) De nimio excessu in hac re, vide S. Basil. libr. de Virg. 8. Greg. M. Mor. libr. 30. c. 14. S. Bern. Serm. 49, in Cant. Gerson. Tract. de myst. Theol. consid. 10.

« ÖncekiDevam »