Sayfadaki görseller
PDF
ePub

cor tuum." Cum enim cor actionum omnium sit origo et fons, quale illud est, tales erunt et hac. Sponsus sacer animam ad amorem invitans: „Pone me, inquit, et signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum." Et vere; nam quicunque Jesum Christum intus in corde suo habet; statim eum etiam in omnibus actionibus suis exterioribus habet. Hac de causa ante omnia cordi tuo sacrum et sanctum illud symbolum et verbum: Vivat Jesus! insculpere, et inscribere volui; certus quippe sum, vitam tuam, quae ex corde, sicut amygdalus e suo nucleo ortum habet et nascitur, exinde omnes actiones suas, quae ejus quodammodo fructus sunt, hoc eodem verbo salutis inscriptas et insculptas producturam; et sicut dulcis hic Jesus in corde tuo vivet, ita et in omnibus gestibus ac moribus tuis victurum, et in oculis, ore, manibus, quin et in crinibus tuis appariturum, ut sancto cum Apostolo Paulo dicere possis : "Vivo ego, jam non ego, vivet vero in me Jesus Christus!" Denique qui hominis cor lucratus est, totum jam hominem est lucratus" 1).

Quae tamen non ita intelligenda sunt, ac si externae mortificationi, Sanctorum piorumque hominum exemplo commendatae quidquam derogare velimus, idque eo minus, quo magis verba Hugonis a S. Vict. 2) in aevum nostrum juro meritoque cadunt: » Ecce diabolus Physicam docet; ecce medicus factus est; de complexionibus loquitur; infirmitates diversas, si teneatur Religio, generari praedicat. Sed quare hoc? Non ut mederi velit, sed ut occidere possit; non ut aegritudines curet, sed ut securius inferat mortem." Positivae enim corporis afflictiones ad carnis petulantiam reprimendam, aut ad contractos malos habitus emendandos, ad fovendum poenitentiae fervorem, ad facilitatem in suimet abnegatione comparandam, atque adeo ad christianae virtutis custodiam perfe ctionemque quandoque conferunt. Jam Seneca memoratu digna haee verba protulit: „Ad majora natus sum, quam ut sim mancipium corporis mei. Dum carni parcimus, contra nos hostes nutrimus." Et S. Paulus: "Omnis, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. Ego igitur sic curro, non quasi in incertum; pugno, non quasi aërem verberans, sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicavero, ipse reprobus efficiar" 3). Carnis castigationes saepe fructus sunt nati ex permagno poenitentiae fervore ac peccati detestatione, quod in semetipso poenitens vindicare studet, ut a Deo mitius puniatur. Verum fateri oportet, fieri posse, ut quis externae mortificationis exercitiis abutatur, quatenus negligat ea, quae in hoc gravissimo negotio prima semper et principalis cura esse debent, sine qua omnis corporalis exercitatio nihil valet. Quisquis

1) Philoth. P. III. c. 23. 2) Libr. de Claus. c. 2.

sic

8) I. Cor. IX. 25.26.

interna sua justo minus refrenat, similis erit viro stulto, qui aedificabit domum suam super arenam, et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna 1).

[ocr errors]

III. Eleemosyna.

§. 179. Sub eleemosyna tanquam opere satisfactorio intelliguntur omnia opera christianae charitatis, quibus tum corporalis, tum spiritualis aliorum salus adjuvatur; sive ad eleemosynam refertur omne genus misericordiae tum spiritualis, tum corporalis, ut ajunt, id est, charitas, beneficentia singularis aliis indigentibus exhibita. Plura exstant loca S. Scripturae, quibus opera misericordiae commendantur, velut efficacissimum remedium tum ad impetrandam a Deo remissionem peccatorum, tum etiam ad proficiendum in gratia adepta, in eaque perseverandum usque ad finem. E. gr. "Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem ab ullo paupere, nec a te avertetur facies Domini" 2). "Eleemosyna ab omni peccato, et a morte liberat, non patietur animam ire in tenebras” 3). „Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo" 4), „Peccata tua eleemosynis redime" 5). „Beati misericordes." "Venite benedicti Patris mei etc." "). "Quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis" ). S. Chrysostomus pulchre ait: Tanta est eleemosynae virtus tantaque potentia, ut vincula peccatorum dissolvat, fuget tenebras, extinguat ignem, mortificet vermem, expellat stridorem dentium. Huic cum multa fiducia coeli portae aperiuntur, et veluti Regina intrante, nullus janitorum, aut custodum, qui portis assistunt, audet dicere: quae tu vel unde? sed omnes eam suscipiunt" ). Duo autem hic errores vitandi, quorum primus eorum, qui testimonia Scripturae in commendationem operum misericordiae adducta solitarie considerantes, ita fidunt eleemosynis, quas largiuntur, ac si illae solae ad salutem sufficerent, et hinc in peccatis perseverandi ansam arripiunt: quibus oportet ob oculos ponere illud Apostoli: „Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest" "). Alter est eorum, qui existimant, eleemosynas in statu peccati mortalis factas, esse prorsus inutiles ad salutem aeternam. Licet enim elargitione eleemosynarum aut aliis bonis operibus homo non possit de condigno mereri gloriam coelestem, potest tamen per haec se disponere ad remissionem peccatorum et receptionem gratiae sanctificantis, eamque impetrare.

es,

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

4) Eccl. XXIX. 7) Luc. XI. 41. - 8) Hom.

Haecce vis non inest operibus misericordiae, quatenus procedunt ex mere naturali inclinatione, subveniendi miseriae proximi, sed quatenus a Spiritu sancto non quidem inhabitante, sed movente cor peccatoris, per auxilium gratiae actualis originem ducunt, et ad Deum offensum placandum peccatorique reconciliandum referuntur. Inter omnia misericordiae opera eminet voluntaria a proximo illatarum injuriarum remissio: „Dimittite, et dimittetur vobis." Misericordiae opera corporalia et spiritualia in catechismo exhibentur fidelibus suggerenda. De his valet illud S. Augustini effatum: non solum qui dat esurienti cibum, sitienti potum, nudo vestimentum, peregrinanti hospitium, fugienti latibulum, aegro vel incluso visitationem, captivo redemtionem, debili subvectionem, coeco deductionem, tristi consolationem, non-sano medellam, erranti viam, deliberanti consilium, et quod cuique necessarium est, indigenti: verum etiam, qui dat veniam peccanti, eleemosynam dat" 1).

Quodsi confessarius sensim accuratiorem poenitentis ejusque status et rerum domesticarum notitiam sibi comparaverit, haud difficile erit eidem, speciales bene operandi casus assignare.

Compensatio damni aliis quocunque modo illati, sive respectu possessionis, sive honoris, strictum poenitentis officium est. Quodsi autem hoc justitiae officium expleverit, aut saltem consilium cuilibet debitam satisfactionem praestandi ceperit, illudque, quantum quidem hucusque fieri poterat, executioni dederit, tunc instituatur ad exercenda opera charitatis, quae opposita sunt illis vitiis, quibus hucusque servierat.

B.

Satisfactionis opera specialia.

§. 180. Praeter satisfactionis opera generalia, quae conversionis et perfectionis christianae remedia sunt et subsidia, opus est quoque adhibere specialia, quae contra particularia peccata diriguntur, et adversus peculiarem animi aegritudinem valent. Inter haec primum locum obtinet contraria cuique vitio virtus; ut enim clavus clavo pellitur, et contraria contrariis curantur, ita pariter id ipsum in vitiis curandis fieri quotidiana experientia ostendit. Porro monstrare juvat cujusque vitii foeditatem ex specialibus illius proprietatibus et effectibus; ut si e. g. ostendatur, quam absonum et absurdum sit superbire ob dona, quae non sunt propria, sed mutuata tantum a Deo; avarum congregare divitias in loco, ubi non est mansurus diu, negligere autem opes, quas secum accipere, iisque aeternum frui potest etc. Denique plurimum valet, singillatim ad hoc vel illud vitium exstirpandum et virtutem fovendam, loca S. Scripturae, et

1) De fide, spe et charitate c. 62.

Passionem Domini considerare, qui pro peccatis nostris tot ac tanta pertulit opprobria et tormenta; quin imo et mortem ignominiosissimam.

Singillatim specialia pro vitiis capitalibus, ad quae cetera facile revocantur, opera satisfactoria annotare placet in usum juniorum confessariorum, ut haec distinctius agnoscant, atque adeo facilius applicare possint. Quae vero a nobis ita dicuntur, ut simul exhortationi inservire possint. En igitur!

Contra superbiam et vanam gloriam.

§. 181. Superbia, teste Scriptura, fons est omnium peccatorum. Propria, quae confessarius huic vitio applicabit remedia, sunt speciales considerationes frequentes, quibus homo miseram suam conditionem et statum potest agnoscere; cum superbia nihil aliud sit, quam immoderatus appetitus et cupiditas propriae excellentiae et praeeminentiae. Quamobrem confessarius, cum poenitentem hoc vitio laborantem offenderit, pro illius curatione ei injungere poterit, 1) ut seria meditatione frequenter expendat sacrae Scripturae loca, quibus Spiritus sanctus superbiam aliaque ei annexa vitia reprobat ac detestatur, oppositam vero humilitatis virtutem extollit et commendat, ut: "Initium omnis peccati superbia" 1). "Superbiam nunquam in tuo sensu, aut in tuo verbo dominari permittas, in ipsa enim initium sumsit omnis perditio" "). "Quanto magnus es, humilia te in omnibus"3). „Omnis, qui se exaltat humiliabitur”). „Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare” 5).

2) Cogitet, hominem, quamvis alio nullo malo gravaretur, quam sola superbia, nihilominus hanc unam ob causam fore miserum, contemtum et odiosum apud omnes; praesertim apud Deum, qui, ut scriptum legimus, superbis resistit, humilibus autem dat gratiam"). Quod exemplis poenarum docere possumus, quibus crimen hoe initio mundi tam in Angelis, quam in hominibus Deus vindicavit. Etsi nobis ad fugiendum hoc vitium abunde exemplo possit esse ruina Luciferi, qui propter hoc in abyssum Gehennac praecipitatus est; quanto magis aversabimur illud repetitis in animo nostro tot exemplis altis, quae in sacris literis commemorantur, eorum praecipue, quos Deus ob hoc peccatum in hac etiam vita vere graviterque punivit, ut Saulum, Roboam, Nabuchodonosorem, Antiochum aliosque plures). De Anania et Saphyra Act. V. ait S. Basilius, quod inani gloria ducti, facultates suas terrenas ven

1) Eccli. X. 15. - 2) Job. IV. 14.

3) Eccli. III. 20. 4) Luc. XIV. 11. 5) Matth. XX. 28. 6) Jac. IV. 6. Petr. V. 5. — 7) I. Reg. XV. 26. III. Reg. XII. 19. Dan. IV. 30. I. Mach. VI. 12. 13.

didissent, ut perfecti haberentur, permisisse Deum, mediam pretii partem sibi retinere, propter quod repente utrumque mortuum fuisse, simulque cum vita honorem, quem affectabant, amisisse.

3) Secum expendat, quam benevolum et amicum se Deus humilibus exhibeat, variaque et magna dona concedat. Rex Achab, quod se coram Deo humiliasset, evasit poenas, quas Deus fuerat illi minatus). Publicanus etiam propter humilitatem descendit justificatus in domum suam, cum Pharisaeus ob superbiam fuerit reprobatus 2). Eodem ergo modo, cum se justi humiliant, in eadem a Deo justitia exaltantur; augentur enim illis sanctitas et dona gratiae, honorque et gloria, quam propterea promerentur. Id quod singulariter in laudatissima Beata Virgine Maria spectari potest, quae propter excellentem suam humilitatem adeo exaltata fuit, sicut in hymno suo: Magnificat etc, ipsa confitetur.

4) Recordetur poenitens, quam multis imperfectionibus et defectibus laboret, quandoquidem humilitas, qua vitium superbiae veluti suo contrario curari debet, ex verissima imperfectionum et defectuum, nec non omnigenae a Deo dependentiae agnitione nasci soleat. Profecto ingentes quisque in vita ante acta lacunas reperit, de quibus merito erubescat, nam in multis offendimus omnes” 3). „Et qui dicit, se peccatum non habere, mendax est"). Quot mentis maculae Deo omniscio nudae et apertae erunt, quae notitiam et attentionem nostram hucusque latent, dum ipse Apostolus fatetur: „Nihil mihi conscius sum, sed in hoc non justificatus sum" 5). Quot infirmitates adhucdum in nobis experimur! Quantum a requisita intentionis puritate distamus, et quanta est inconstantia nostra in exsequendis bonis propositis! Hine S. Basilius consilium praebet ad superbiam retundendam: „Si quando te praesens benefactum nonnihil elatum reddit, ad memoriam revoca, quod olim mali feceris, et cessabit inflata elatio" "). Recordetur, quod omnia bona, quae nobis sive per nativitatem, sive per educationem, sive per prosperum rerum nostrarum cursum obtigerunt, aliud non sint, nisi dona Dei, a quo, omnis bonitatis fonte, cuncta decurrunt, et ex cujus voluntate omnia per singula momenta pendent; quod bona opera et merita nostra, quorum quidem auctores sumus, nonnisi tamen ex sanctificante gratia descendant, et quod voluntas nostra de torpore suo nunquam soluta, et sat robusta fuisset absque gratia superna, quae mentem nostram praevenit, penetravit et invictam fecit. Haec Apostolus considerabat, cum diceret: "Quid babes, quod non accepisti, si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis" "). Cave igitur, pauper superbe, ne Deus te arguat, sicut illum superbum: »Nescis, quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus" ") ?

[ocr errors]

1) III. Reg. XXI. 29. 2) Luc. XVIII. 14. 3) Jac. III. 2. 4) Joh. I. 8. 5) I. Cor. IV. 4. -6) Hom. de Humil. - 7) I. Cor. IV. 7. 9) Apoc. III. 17.

--

« ÖncekiDevam »