Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Caecus, qui te non cognoscis, pauper virtutum, nudus bonorum operum, gravibus vero culpis miserabilis. Quid igitur superbis?

Meminerit etiam, quod alii, quibus se anteponit, praediti sint aliis donis et virtutibus, quas ille non cognoscit, et quae sunt suis praestantiores. Cogitet quoque, quam res omnes hujus vitae, de quibus mortales tantopere exultant et gloriantur, ut honos, favor, pulchritudo, divitiae, vanae sint et inconstantes, caducae et veluti fumus evanescentes. Quare inane est et superfluum, de hoc se jactare, quod adeo caret omni fundamento, et instabile est 1).

5) Juvabit quoque praescribere, ut saepius viva fide sibi proponat exemplum Christi Salvatoris, ut discat ab eo, non superbire, sed humilem esse: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in humili stabulo natus, circumcisus octavo die ut peccator, triginta annis latitans, filius fabri reputatus, tribus ultimis vitae annis a scribis et Pharisaeis, et tempore Passionis, a militibus despectus, contemtus, derisus ac denique inter duos latrones a cruce pendulus, tanquam novissimus virorum factus opprobrium hominum et abjectio plebis, humiliavit semet ipsum usque ad mortem, mortem autem crucis. "Erubescat homo esse superbus, propter quem factus est humilis Deus")."

6) Ut vero ex his considerationibus efficaciter moveatur superbi animus ad humilitatis amorem, et superbiae odium, inculcetur ei orationis necessitas, praescribaturque, ut quotidie statis temporibus, ac praecipue tempore sacrificii missae ferventi prece idipsum a Deo per humilitatis Christi meritum infinitum postulare non cesset. Quoties insuper per diem superba cogitatio animum pulsaverit, vel se interius convertat ad Christum humiliatum, ut ejus exemplo roboratus, in humilitate persistat; vel sententiam aliquam Seripturae sacrae, qua humilitas commendatur, animo volvat, ut ea veluti gladio spiritus omnem a se superbiam propulset, adjungendo orationem aliquam jaculatoriam ad divinum auxilium obtinendum, puta: „Non nobis, sed Nomini tuo da gloriam." „Discite a me, quia humilis sum corde."

7) Pro remedio autem vanae gloriae, jactantiae et ambitionis, praeter dicta utile erit considerare, quam vere sint vana, quae coram oculis divinis homini nihil possunt adjicere; imo quam sint nociva, quae non solum bona opera nostra privant coelesti mercede, juxta illud Salvatoris: „Receperunt mercedem suam,' verum etiam optima quaeque operantes divinae ultioni reddunt obnoxios: »Deus enim dissipavit ossa eorum, qui hominibus placent, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos" 3). "Proh dolor, ait S. Chrysosto

1) Cf. Dux peccatorum Ludov. Granat. Colon. 1618. p. 609. Aug. in Psalm. XVIII. - 3) Psalm. LII. 6.

[ocr errors]
[blocks in formation]

mus, qui saepe pecunias mundi, illecebras et vehementiores corporis voluptates valere jubent, hi nonnunquam innani gloria capti omnia perdiderunt" 1).

Contra avaritiam.

§. 182. Avaritiae crimen ita Deo pariterque hominibus est exosum, et in sacris literis maledictum, ut Sapiens dicat: „Avaro nihil est scelestius" "). Aequum ergo est et necessarium, ut confessarius adcuratus sit cum suo poenitente in crimine hoe pervestigando, itemque ut idonea et opportuna remedia praescribat iis, quos hoc peccato coinquinatos deprehenderit, quod, ut Apostolus docet, „radix est omnium malorum 3).

Quoniam autem avaritiae vitium reponitur tam in divitibus, qui opes suas immoderate amant et retinent, quam in pauperibus, qui inordinata cupiditate divitiis, quas non habent, acquirendis incumbunt, utrisque remedia quaedam a confessario praescribenda sunt. Et quidem poenitenti avaro, si pauper est, injungere poterit confessarius, ut frequenter consideret, Christum Dominum a pueritia paupertatem elegisse, eamque magno studio et sedulitate cum in vita, tum in morte coluisse, idem quoque fecisse sanctissimam ejus matrem, sanctos Apostolos, praecipuosque viros ac servos Dei. Ex quo licet colligere pauperum conditionem, si oculo fidei inspiciatur, honoratiorem et beatiorem esse conditione divitum, utpote a Christo Domino, et praecipuis Sanctis magis adamatam et cultam. Praeterea ut secum cogitet, huic vitae, quae veluti transitus est, pauca necessaria esse ac sufficere, illaque pauca, nempe cibum et vestimenta, quibus Apostolus) nos contentos esse jubet, sine tanta contentione et molestia, quibus se divites onerant, acquiri posse, cum Dominus haec daturum et adjecturum se promiserit illis, qui inprimis regnum Dei quaesierint, et justitiam ejus 5). Meminerit saepe, quod melius sit modicum justo super divitias peccatorum multas; quod non sit inopia timentibus Deum, quod magnus sit quaestus pietas cum sufficientia; quod optimae literae censuales sint illa Christi promissio: "Quaerite primum regnum Dei, cetera adjicientur vobis ")."

Juvabit etiam ad nimiam divitiarum cupiditatem comprimendam poenitenti inculcare frequentem ac seriam considerationem sententiae Paulinae: „Qui divites fieri volunt, incidunt in tentationes, et in laqueum diaboli"); quod multa exempla tam ex sacris literis, quam ex profanis historiis testatum reddunt. Sufficere

1) Hom. 28. in Joan. Cfr. Ludov. Granat. I. c. p. 610–613.
X. 9. 3) I. Tim. V. 10, 4) I. Tim. IV.
6) Matth. VI. 33. — 7) I. Tim. VI. 9.

[ocr errors]

2) Eccli.

5) Matth. VII. 20.

potest, quod legitur de Giezi 1), qui hanc ob causam lepra percussus est; item mors Ananiae et Saphyrae'); infelix etiam Judae proditoris 3) exitus cum multis aliis, qui in scopulum hujus criminis impacti naufragium fecerunt.

Diviti avaro, ne cor suum divitiis affixum teneat contra monitum prophetae: „Divitiae si affluant, nolite cor adponere" *), eaedem considerationes utiliter praescribentur, quibus et aliae magis competentes adjungi poterunt; puta: opes nunquam satietatem adferre, sed e contra, quo plus augentur, eo magis habendi sitim et aviditatem accendere, adeoque merito divitias comparari aquae salsae, quae cum deberet sitim exstinguere, magis eam accendit; summam proinde stultitiam esse, desiderio ferri in id, quod majorem dolorem ac cruciatum prae se fert.

Plurimum etiam proderit, si poenitens avarus jubeatur identidem recordari mortis, quae omnibus hisce fortunae bonis, maximo labore partis, et anxia sollicitudine servatis, possessores suos brevi destituet, juxta illud Apostoli: "Nihil intulimus in hunc mundum, haud dubium, quod nec auferre quid possimus" 5). "Stulte! hac nocte animam tuam repetent a te, et quae parasti, cujus erunt ")?" Cur ergo tanta aviditate corraduntur, custodiuntur opes, quae tam celeriter diffluent, et aliis relinquentur, qui eas pro libitu suo usurpabunt, et insument fortassis in animae suae perniciem sempiternam, irrisuri etiam eos, a quibus relictae fuere.

Utiliter quoque confessarius injunget, ut poenitens saepius animo volvat inaestimabiles et incorruptibiles thesauros coelestes, quos neque fures effodiunt, neque tinea demolitur, nec aerugo consumit; qui ad omnia sunt utiles, quibus vera beatitudo et regnum coeleste emitur; qui facili labore acquiruntur, cum magno solatio et securitate possidentur, et cum inexplicabili voluptate in alterum mundum evehuntur, quorum comparatione nihil omnino sunt omnes ubique terrarum opes. Et hoc est, quod a S. Gregorio dictum est: "Si consideremus, inquit, quae et quanta sunt promissa in coelis, vilescunt animo omnia, quae habentur in terris 7). Hos vero thesauros coelestes non inhiantibus terrenis divitiis, sed paupertatem amantibus promisit Dominus. „Beati, inquit, non divites, sed pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum." Et e contra: „Vaeh vobis, ait, divitibus, quia habetis hic consolationem vestram." „Facilius est, camelum (funem) per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum" ®),

Maxime vero opulentis et divitibus avaris pro satisfactione injungi debet, ut eleemosynas erogent. Quod aliquando fieri tempore

[blocks in formation]

continuato magis expedit, etiamsi parum detur, quam uno tempore multa largiri; nam ex assidua consuetudine saepius eleemosynas dandi paulatim habitus et exercitatio liberalitatis nascitur, qua studium avaritiae disturbatur; quod tamen prima et secunda vice, licet eleemosynae multo largiores essent, non efficeretur. Pariter pro hujus vitii remediis suaderi potest, ut orphanos nutriánt, in studiis alant, aliaque misericordiae corporalis opera faciant.

Contra duritiem et immisericordem animum in pauperes.

§. 183. Contra duritiem et immisericordem in pauperes animi affectum, refutatis praetextibus, quibus multi divites ab obligatione eleemosynae dandae conantur sese eximere, primi remedii loco sit consideratio seria praecepti dandae eleemosynae ). Ne dixeris, inquit S. Ambrosius 2), redi, cras dabo. Qui non patitur dicere, cras dabo, quomodo patitur dicere, non dabo? Non, de tuo largiris pauperi, sed de suo reddis. Quod enim commune est in omnium usum datum, tu solus usurpas? Omnium est terra, non divitum: sed pauciores, qui non utuntur suo, quam qui utuntur. Debitum igitur reddis, non largiris indebitum. Ideo tibi dicit Scriptura: »Declina pauperi animam tuam, et redde debitum tuum.” Superflua divitum, ait S. Augustinus, sunt necessaria pauperum." Et alibi: "Si nihil amplius habes in substantia tua, quam tibi tuisque in victu, vel in vestitu rationabili et mediocri sufficit, sola tibi potest bona voluntas (scilicet dandi eleemosynas) sufficere, sed rogo te, conscientiam tuam interroga, ne forte aliquoties per ebrietatem, intemperantiam, convivia, lusum etc. perdas, quod per eleemosynam dare potueras, ne forte delicias praeparando, ornamenta ac luxum comparando, non habeas, quod pro remedio animae tuae possis pauperibus erogare” 3).

[ocr errors]

Secundum remedium sit, ut poenitens dives, qui hactenus immisericors fuit erga pauperes, frequenter cogitet, Deum qui Pater est omnium, non velle, ut alii sint ita divites, ut abundent superfluis, alii ita pauperes, ut careant necessariis, sed velle, alios esse divites, alios pauperes, ut illi per misericordiam, isti per patientiam. salutem consequantur. „Cur tu dives, ille pauper? ait S. Basilius, profecto non aliam ob causam, nisi ut tu benignitatis ac fidelis administrationis mercedem accipias, ille vero patientiae maximis praemiis honoretur" 4).

Tertium remedium sit, attente considerare, pauperes praesertim fideles, Christi membra esse, in quibus proinde ipse Christus juxta dicta sanctorum patrum, velut caput mysticum, necessitatem patitur, adeo ut eleemosynae quae pauperibus erogantur, ipsi Chri

1) Matth. XXV. Eccli. IV. I. Joan. III. 3) In Psalm, XLVII. et serm. 227. de

2) S. Ambr. de Nab. c. 12. temp. — 4) Hom. 6.'

sto censeantur conferri, quod Matthaei locus testatur his verbis: „Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis mihi fecistis" ). Unde etiam, cum S. Martinus Touronensis episcopus, adhuc miles exsistens et catechumenus, Ambiani pauperi nudo Christi nomine eleemosynam petenti partem chlamidis dedisset, sequenti nocte Christus illa vestis parte indutus ei apparuit, hanc emittens vocem: Martinus catechumenus hac me veste contexit."

Quartum remedium sit, attenta consideratione saepe expendere amplissimas promissiones, quibus Spiritus sanctus in Scripturis sacris divitum corda excitat ad misericordiam in pauperes exhibendam. Ex. gr. „Beatus, qui intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus" 2). „Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur" 3). Quicunque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae,

[ocr errors]

non perdet mercedem" *). Item serio recogitare horrendas comminationes, quibus idem Spiritus sanctus in Scripturis sacris passim terrere solet divites immisericordes, e. g. »Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, ipse clamabit, et non exaudietur 5)." "Cor durum habebit male in novissimo ")." „Judicium sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam 7).

Denique nihil efficacius esse potest ad duritiem divitum erga miseros et egenos corrigendam, imo auferendam, quam seria consideratio integri contextus verborum Christi Judicis Matthaei capite XXV. Certe quovis adamante duriorem esse opportet animum, qui his Filii Dei promissis non emollitur, nec terroribus flectitur: nec aliud ei praesidium restat, quam ut humili ac ferventi oratione interioris gratiae auxilium a Spiritu sancto indesinenter expostulet, quo omnis cordis in pauperes durities penitus auferatur.

Contra peccata impudicitiae.

§. 184. Ex omnibus fere peccatis forte impudicitia, proh dolor! est maxime communis, quae homines in statum sane miserrimum praecipitat. Impudicitia quoque est, quae confessarios occupat, ut horrorem ejus inspirent et media illam effugiendi propinent. Haec passio cum admodum importuna, frequens et violenta sit, ante omnia confessarius, qui eidem mederi cupit, totum se impendat illis, quos illa impetit: misereatur eorum, suscipiat illos semper cum charitate, soletur et animet. Quà regendi ratione efficies, ut revertantur cum fiducia ad sacrum tribunal, tentationes suas detegant, se

ه

1) Matth. XXV. 40. 2) Psalm. XL. 1.

3) Matth. V. 7. 4) Matth. X. 42.5) Prov. XXI. 13.6) Eccli. III. 27. — 7) Jac. II. 13.

« ÖncekiDevam »