Sayfadaki görseller
PDF
ePub

que sincere, et quin quidpiam diminuant aut dissimulent de commissis, incusent. His servatis inspirabis ejusmodi poenitentibus:

1) Amorem et aestimationem,quam potes maximam, puritatis. Semper nominabis illam virtutem sanctam virtutem angelicam, ut tanto plus illi concilies aestimationis. Monebis hac virtute attolli nos, et levari supra nosmetipsos, supra quasvis inclinationes nostras, utcunque fortes et vehementes similesque Angelis effici. Monebis castos prae ceteris amari diligique a Deo. "Qui diligit cordis munditiam, habebit amicum regem" 1). In aeternitate futuros illos in comitatu sponsi sui primos et proximos. "Virgines sequuntur Agnum quocunque ierit; sine macula enim sunt et cantabunt canticum noyum, quod nemo potest canere 2)."

2) Repraesentabis impuritatem quantacunque illa sit, ut vitium Spiritui sancto maxime contrarium, ut vitium turpe et abjectum, quod non tantum animam contaminat, sed et corpus

vi

vum Spiritus sancti templum et cujus sola apud alios suspicio ruborem nobis elicit; ut peccatum adeo periculosum, cujus habitus promte et facile contrahitur, ex quo ardue et ita raro emergitur, ut plerique, qui in illud labantur, funeste in eo etiam pereant; ut peccatum, quod tentationibus, quas continuo excitat, et remorsibus omnem quietem et pacem et tranquillitatem animae tollit.

Haec argumenta bene apud te expendas necesse est, ut accommodare poenitentibus possis, ac plane instillare more nutricis, quae cibum durum in lac convertit, suique providet alumni necessitati. Praecipua autem cura ipsis persuadeas veritatem nunquam satis inculcandam, quod, quanto magis accumulantur peccata, tanto reddatur difficilior consecutio salutis; et quanto pronius est, in hoc vitium delabi, tanto difficilius sit inde emergere. Qui hoc persuadet, securim mittit ad radicem arboris. Dic illud, quod nunc est durissima crystallus, quid fuit aliquando? Fuit tenuis vapor. Vapor hic primo coaluit in nebulam, tum condensabatur in nivem, inde congelatus in glaciem, denique induratus in petram. Sic etiam tentatio, quae ab initio levis erat vapor, et solvebatur radiis non vehementibus solis, demum repititis actibus solidatur instar crystalli, et ferro resistit. Visum sequitur cogitatio, cogitationem delectatio, delectationem consensus, consensum opus, opus consuetudo, consuetudinem necessitas, necessitatem desperatio, desperationem condemnatio.

3) Exhibebis mala huic vitio conjuncta. Quantam malorum multitudinem fallax haec pestilentia secum trahit! Primo famam polluit, quae inter res humanas est pretiosissima, quam quis habere potest, nec ullum peccatum est, quod turpiorem secum infamiam trahit luxuria. Deinde et vires hominis enervat, pulchritudinem au

[blocks in formation]

fert, sanam laedit dispositionem, parturit infinitos morbos, qui et immundi sunt et infames; flori juventutis insidiatur, nec illum sinit efflorescere; ante annos inducit senium, frangit vires ingenii; subtilitatem hebetat intellectus, et hominem brutis animalibus facit similem. Abstrahit hominem ab omnibus honestis studiis atque exercitiis et submergit in pelago carnalium voluptatum ita, ut nec audeat miser homo, nec appetat quidquam loqui aliud, nisi de rebus inhonestis et carnalibus. Reddit juvenes stolidos et infames, et senes exponit hominum ludibrio. Nec contentum est hoc vitium, eo modo homines ipsos perdidisse, nisi etiam facultates et divitias illorum evertat et dissipet, Probantur haec omnia exemplo filii prodigi, qui dissipavit omnem substantiam suam vivendo luxuriose 1). Atque his omnibus malis succedit in hac vita jactura gaudii bonae conscientiae, in futuro vero gloriae sempiternae, et perpessio poenarum, quae finem non sunt habiturae. „Momentaneum est, inquit S. Gregorius, quod delectat; aeternum, quod cruciat 2).

Continuatio.

§. 185. Quod si poenitens, his momentis, ad ingenerandum sanitatis desiderium conducentibus, sincera mente desideret sanitatem, nondum salutis portum tenens, terram tamen prospiciens, eidem aptissima quaeque remedia praescribantur, quibus emergat ex hoc peccato, simulque praeservetur. Sunt autem haec vel ejus generis, ut removeant, quae alimentum praebent peccato, suntque causa ac radix luxuriae, vel talia, quae libidinis ardorem supprimunt, et casti spiritus amorem instillant ac ingenerant. Sic quantum ad priora impudicitiae causa esse solet 1) cohabitatio, consortium et alloquium certarum personarum alterius sexus, et quandoque etiam ejusdem. 2) Excessus in potu, praesertim calidiori. 3) Otiosa et deliciosa vita.

Jam si primum obtinet, praescribi debet, ut cohabitatio illa deseratur, si licite et absque majori vel aequali animae periculo deseri potest. Nec refert, quod haec desertio grave incommodum temporale poenitenti adfert, quia juxta testimonia Christi Domini etiam oculus, si scandalizet, erui debet, si manus, amputari etc. Si tamen spes affulget, fore, ut adhibitis certis remediis cohabitatio desineret esse occasio relapsus, praescribi haec poterunt et experimentum capi, praesertim, ubi poenitens difficilem se exhibet ad dictam cohabitationem deserendam. Quodsi remedia non juvent, aut saltem non ita, quin supersit molare periculum relabendi, esto rarius, deserenda erit conformiter ad ea, quae de occasione proxima

1) Luc. XV. — 2) Cfr. A. Stapf's Erziehungslehre, et Scupuli Pugn. spirit, c. 19.

peccandi tractaturi sumus. Item per alloquia et aspectus relabentibus injungi debet horum mortificatio, et proponi exemplum Davidis, qui, cum haud mediocris esset sanctitatis, per incautum aspectum turpiter lapsus est, illud quoque Jobi: „Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne quidem cogitarem de virgine" 1); nec non dictum S. Hieronymi ad Nep. scribentis: "Nec in praeterita castitate confides. Nec sanctior Davide, nec Salomone sapientior esse potes. Memento semper, quod paradisi colonum de possessione sua mulier ejecerit." Si sanctus es, nec tamen securus es. Plurimi sanctissimi ceciderunt hoc vitio propter suam securitatem. Nullus in hoc confidat. Numquid potest homo ambulare super prunas, ut' non comburantur plantae ejus" )? „Num tu saxum es, num ferrum? dicit S. Chrys. Homo es, communi naturae imbecillitati obnoxius. Ignem capis, nee ureris? Qui fieri id potest? Lucernam in foeno pone, ac tu aude negare, quod foenum uratur. Quod foenum est, hoc natura nostra est."

Si alter casus occurrit, quo causa luxuriae latet in excessu calidioris potus, injungere oportet moderatum illius usum, maxime, si poenitens frequenter expertus est, eo libidinem magis accendi, seque ad venerea provocari; qualis non paucis esse solet vini adusti, imo omnis generis vini immodicus usus; teste enim Apostolo 3), in vino luxuria est; nonnullis etiam fortioris cerevisiae.'

Ut vero poenitens facilius ab excessu abstineat, simul ei praescribatur, ut devitet consortia, convivia, tabernas et hujusmodi occasiones, in quibus excedere in potu consuevit. Item ut extra horam refectionis vel non bibat omnino, vel nonnisi ad sitim exstinguendam, et utatur potu tenuiori. Porro hic diligenter observandum, excessum in potu, seclusa ebrietate et periculo illius, ac proinde ex se non mortalem, mortalem fieri, quando experientia constat, eum adferre morale periculum alterius peccati mortalis, puta luxuriae; in quo casu etiam sub mortali excessus ille et illius occasio proxima evitari debet.

Quod denique tertiam attinet luxuriae causam, quae ex vita otiosa et deliciosa tanquam matre haud infoecunda nascitur, exercitationes aliquae praescribantur corporis et spiritus, quibus tempus fructuose impendatur, unicuique juxta rationem conditionis. status ac officiorum, v. g. patribus ac matribusfamilias, ut rei domesticae diligenter invigilent, prolem bene instruant in fide et moribus; literarum studiosis aliisque, quorum officii recta administratio a studio inprimis pendet, ut studiis graviter incumbant ; omnibus vero Christianis poenitentibus, ut corpus apto labore

exerceant.

1) XXXI. 1. 2) Prov. VI. 28.

3) Eph. V. 18.

Continuatio.

§. 186. Praeter evitationem fomentorum hujus vitii, omnibus et singulis, hoc non satis deplorando scelere irretitis, vel ut denuo inde emergant, quo lapsi sunt, vel ut in posterum sibi praecaveant, aut praeservent, nullo non tempore positiva sceleris remedia, et castimoniae subsidia injungenda sunt.

Et quidem a) diligens custodia sensuum externorum, visus, auditus, odoratus, gustus et tactus; per sensus enim externos, ut Propheta loquitur, mors quasi per fenestras ascendit 1). Absit quidem omnis ridicula timiditas, sed etiam omnis temeritas. „Virginem, ait S. Scriptura, ne consipicías, ne forte scandalizeris in decore illius." "Noli circumspicere in vicis civitatis, nec oberra. veris in plateis illius." "Averte faciem tuam a muliere compta, et ne circumspicias faciem alienam" "). Debent et aures caute custodiri, ne audiant sermones obscoenos et inhonestos, quos forte si audieris aliquando, displiceant tibi, idque moesto vultu ostende; facile enim homo complet opere, quod auribus audit cum jucunditate. Refrena quoque linguam tuam, ne loquaris verba turpia et inhonesta; "corrumpunt enim mores bonos colloquia prava. Lingua detegit cor hominis, et affectus illius prodit: plenitudinem enim cordis loquitur lingua 3).

b) Justa refrenatio sensuum internorum et praecipue imaginationis, ne vel nimium incalescat, vel omnino repraesentationibus lubricis impleatur. Semper occupatum sit cor hominis cogitationibus sanctis: immittunt enim daemones in animam otiosam cogitationes perniciosas, ait S. Bernardus, quibus occupetur, ut, quamvis opere non peccet, peccet tamen cogitatione. »Nolo, sinas cogitationes crescere; dum parvus est hostis, interfice" ). „Primis diaboli titillationibus obviandum est, nec coluber foveri debet, donec in serpentem formetur" 5).

c) Moderata severitas quoad victum et cultum corporis: nam quo mollius lautiusque corpus fovetur, eo plures quoque faces libidini subjiciuntur. "Si quis existimat posse se versari in deliciis, et deliciarum vitiis non teneri, se ipsum decipit" ").

d) Custodia pudoris naturalis tum erga alios tum erga proprium corpus. Juveni enixe commendandum, ut quidquid pudorem coram aliis vel coram se ipso solo laedit, sollicite eliminetur 7). e) Studium humilitatis, quatenus castitas apprehendi non potest, nisi humilitatis fundamenta in corde fuerint collocata. „Priusquam humiliarer, deliqui"). Ut castitas detur, humilitas meretur" ").

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

"Custos virginitatis caritas, locus custodis humilitas" 1). "Qui sola continentia bellum hoc superare nititur, similis est ei, qui una manu natans pelago liberari contendit; sit ergo humilitas continentiae conjuncta 2).

f) Usus inprimis remediorum religiosorum, quae inter numerantur: a) Ruminatio locorum sacrae Scripturae, in quibus hoc vitium prohibetur, et castimonia inculeatur; meditatio Passionis Domini aliarumque veritatum, quibus animus ad sectanda charismata meliora urgetur, seria consideratio quatuor novissimorum. De hac S. Anselmus bene praefatur: "Quodsi adhue carnis stimu lis tangeris, si adhuc libidinis suggestione pulsaris, memoriam mortis tibi objice, diem exitus tui propone, finem vitae ad oculos adhibe. Propone tibi futurum judicium et futura tormenta; propone tibi infernorum perpetuos ignes, propone tibi Gehennae poenas horribiles" 3). f) Continua recordatio tum Dei ipsius,' in quo vivimus, movemur et sumus, tum etiam Angeli Custodis, qui ad tutelam nostram deputatus est. Haec enim cogitatio id efficit, ut nunquam turpe aliquid in conspectu Dei andeas. Quomodo enim, quod facere erubescis, si videret qualiscumque homo, id audebis in tantae Majestatis conspectu, atque inspectante tuo Angelo Custode; Accusatore, Judice ? y) Humilis et fervens oratio, qua per merita Salvatoris imploratur efficax Dei auxilium. „Et ut scivi, quoniam non aliter esse possem continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientia, scire cujus esset hoc donum, adii Domie num, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis praecordiis meis”*). Impossibile enim est, hominem suis pennis ad hujusmodi virtutis praemium evolare, nisi eum gratia evexerit: idcirco adeundus est Dominus, et ex totis praecordiis deprecandus. Hinc S. Cyprianus bene monuit: "Inter haee media ad obtinendam castitatem imo et ante omnia haec de divinis castris auxilium petendum est" 5), d) Devotio erga castissimam Dei Matrem, Virginem immaculatam, et ejus sponsum castissimum Josephum, aliosque castitatis patronos. 8) Frequens et devotus Sacramentorum usus, et quidem quoad Poenitentiae Sacramentum, ut uno eodemque semper utatur poenitens confessario, viro docto pioque ac prudenti, cujus monitis fideliter et constanter obtemperet. Quoad Eucharistiam sacrosanetam, frequens cum magna reverentia et devotione ejusdem usus consulendus est, quippe quae a Concilio Tridentino Antidotum vocatur, quo non solum a culpis quotidianis liberamur, verum etiam a peccatis mortalibus praeservamur. Licet enim, ut notat S. Thomas, hoc Sacramentum non directe ordinetur ad diminutionem` for mitis, diminuit tamen fomitem in quadam consequentia, in quantum

1) S. Aug. de Virg. c. 51. hort. ad Contemt. temp.

3) Ex

- 2) S, Clim. de Castit. gradų, 15. —
4) Sap. VIII. 21.5) De Bono pudic.

« ÖncekiDevam »