Sayfadaki görseller
PDF
ePub

auget charitatem; quia, sicut Augustinus dicit, augmentum charitatis est diminutio cupiditatis" 1).

Quodsi poenitentes his remediis assueti non sint, expedit eos admonere, ut persoluto eo, quod ipsis injunctum fuit, atque ex obligatione praestandum, sponte quoque horum usum assumant. Remedia enim ista applicata juvant, sed non sanant nisi continuata. Noverint nonnisi magna diligentia recuperari sanitatem. Quoadusque leo non degustavit sanguinem humanum, facile mansuescit, at semel strage facta, quis eum domabit? Quare si illi nolint his remediis constanter uti et cooperari, febris eos non ante vitae finem deseret, quemadmodum cereus non cessat, quamdiu superest alimentum.

Continuatio.

§. 187. Quid vero consilii contra pollutionis proprio voluntatis actu procuratae crimen ?

a) Confessarius hujus criminis reis, convenienter animi statui eorundem interno vitii foeditatem depingat, ut a crimine maxime nefando abhorreant. Adversus nullum aliud peccatum Spiritus sanctus vehementiori utitur formula, quam contra hocce. "Homines Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Deo nimis" 2), Onan filius Judae ob id a Deo subita morte fuit muletatus. „Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret" 3).

b) Exponat sequelas hujus sceleris jam in hac vita funestissimas, habita tamen indolis poenitentis ratione, ne vel in desperationem praecipitem agat, vel pusilli animi reddat; quare tantos ac tales solummodo ipsi ante oculos ponat tristissimos effectus, quantos ad salubrem timorem incutiendum sufficere prudenter judicaverit. c) Plurimum juvabit, splendidissimis pulchram innocentiae faciem depingere coloribus, ut poenitens allectus desiderio feratur ardenti in castimoniam vitae.

d) Dein specialia ad libidinis ignem exstinguendum validissima remedia praescribantur, partim naturalia, partim et inprimis, positiva, religiosa, quae ex dictis paragraphorum praecedentium patent.

e) Denique pro felici curationis istius successu fateri oportet, nisi ipsemet huic turpitudinis luto infixus fortiter et magno animo velit, vires totas exserat, summa ope nitatur, ad singularem vim quamdam ascendat, atque in res aeternas animum intendat suum, nunquam futurum, ut ex mortifero hoc morbo evadat.

Quapropter confessarius, quam maxime potest, poenitentem

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

excitabit, ut ipse fortiter et velit et obnitatur. Potius mori quam peccare! Ceterum in praesenti causa distinguendum est inter confitentes, qui paucis tantum vicibus, et quin peccati gravitatem norint, sese polluere, et inter illos, qui nefanda hujus criminis consuetudine detinentur. Hos diriges secundum regulas, quae de consuetudinariis infra notantur. Labor sane difficilis, verum plenus meritorum, quo animae praetioso Christi sanguine redemtae diaboli faucibus eripiuntur, et Christo Salvatori restituuntur.

Si poenitens de pollutione nocturna se accuset in somno orta, petatur, utrum illam in se intenderit, aut causam per se efficacam et proximam dederit, praevidens illam secuturam, an in illam evigilans consenserit? Si unum horum factum, reus est peccati, si minus, culpa vacat, nec patiens propterea inordinatam tristitiam admittat; est enim miseria corruptae naturae.

Contra odium et invidiam.

§. 168. Qui odio in proximum adfecti sunt, 1) salubriter a confessario pro satisfactione medicinali jubentur, ut seria meditatione considerent, et memoriae commendent sententias sacrae Scripturae, quibus tam in veteri, quam in nova Lege praecipitur dilectio inimicorum, et odium prohibetur. Ut veteris Testamenti Joca 1) mittamus, praecipue sententiae ex novo Testamento sunt: Ego autem dico vobis, non resistere malo; sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram" "). „Ego autem dico vobis, diligite inimicos vestros etc." 3). "Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes, quod discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem" ). »Nulli malum pro malo reddentes" 5). „Omnis qui odit fratrem suum, homicida est, et scitis, quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem" 6). Et si diligamus invicem, Deus in nobis manet et charitas ejus in nobis perfecta est. . . Si quis dixerit, quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est" ").

2) Utiliter injungentur odii in proximum labe infectis, ut aliquoties per diem oculis animi Christum ligno crucis affixum intueantur, qui pro se crucifigentibus oravit, ac sanguinem suum effudit, cogitentque eum, erga quem tantum odium et invidiam exercent, etiam de numero esse eorum, quos sanguine suo aspersit et expiavit. Quod Christi in cruce pendentis exemplum sane efficacissimum sit ad exstinguendum odium proximi et amorem illius conci

1) Exod. XXIII. 4. 5. Lev. XVIII. 18. Prov. XXIV. 17. XXV. 21. 22. Eccli. XXVIII. 1. Job. XXX. 28. 30. - 2) Matth. V. 39. - 3) Luc. VI. 27. 4) Joan. XIII. 34. 5) Rom. XII. 17. 15.7) 1. Joan. IV. 12.

[ocr errors]

6) 1. Joann. III.

tandum, sancti patres passim agnoverunt et praedicarunt, ut S. Ambrosius: "Quis enim appetitus '), inquit, non discat ignoscere, quando pro persecutoribus Christus et crucifixoribus orabat." Et S. Augustinus: "Quid vis? Vindicari? Vide pendentem, et tibi de ligno tanquam de tribunali praecipientem. Vide pendentem, et tibi languenti de suo sanguine medicamentum facientem. Vide pendentem, audi precantem: Pater ignosce illis" 2).

3) Juvabit etiam cogitare, quam multa ad nos mutuo amandum, aliorumque felicitati ac saluti congaudendum et gratulandum incitare debeant; uti, nos omnes authore Deo secundum carnem descendere ab iisdem protoplastis, parentibus Adamo et Eva: unum nos habere Redemtorem Jesum Christum, qui uno eodemque pretio nos mercatus est, et ut unum essemus inter nos, sicut ipse et Pater unum sunt, pridie mortis suae Patrem enixe rogavit: unam quoque nos habere matrem, sanctam Ecclesiam, quae lavacro regenerationis nos in Christo peperit; ac denique ad eandem nos tendere beatitudinem, et eandem sperare mercedem sempiternam. Quapropter tam multis causis concordiae et charitatis existentibus unusquisque facile concludet, nec aequum esse, nec ferendum, ut odium et invidiam in se sinat regnare.

4) Quantum ad invidiam, poenitentem in particulari perpendere jubeat: a) Christiani, et generosi animi esse, Dei potius beneplacitum velle, quam proprium; imò, si Deus id vult, ut alii majora dona naturalia aut supernaturalia habeant, quam ego, justum esse, me hoc ipsum libenter habere. Nec esse debeo sicut Josue Moysis famulus, qui tangebatur invidia, quod alii prophetarent; sed potius sicut ipsemet Moyses, qui dixit: „Quis tribuat, ut omnis populus prophetet et det eis Dominus spiritum suum ?" 3) ut omnes et sapientes sint, et prudentes, ac sancti, et serviant ac glorificent Deum. Nec esse debeo sicut illi Joannis Bapt. discipuli, qui invidebant Christo, quod baptizaret, et omnes ad eum venirent, sed sicut ipse Joannes, qui respondit: „Qui habet sponsam sponsus est, amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi, hoc ergo gaudium meum impletum est: illum oportet crescere, me autem minui*)." b) Quantorum malorum causa multis invidia fuerit, colligere licet ex caede Caini, venditione Josephi, persecutione Davidis a Saule, morte Christi per invidiam procurata, imo totius generis humani perditione, nam „invidia diaboli intravit mors in orbem terrarum" 5). c) Quod invidus per invidiam non modo rem illam, ob quam invidet, non eripiat alteri, sed sibi potius corpore et anima noceat ; uti bene S. Chrysostomus indicavit, dum

1) Libr. 2. de fide c. 3. 2) Serm. 223. de temp. 3) Num. XI. 29. 4) Joan. III. 26. 3) Sap. II. 24.

[ocr errors]

dicit: "O invidia, quae semper est sibi inimica! nam qui invidet, sibi quoque ignominiam facit, illi autem, cui invidet, gloriam parit." Et S. Gregorius M.: "Quo alii ad meliora properant, eo ipso deterius ipse ruit." Invidia namque se habet instar vermis intra lignum nati, qui mox ipsum lignum, unde productus est, consumit: invidia nascitur in corde, et primum, quod cruciat, ipsum cor est, cumque jam cor corruperit, etiam tollit naturalem vultus colorem, carnem exsiccat, intellectum torquet, pacem conscientiae interturbat, omnes dies vitae facit tristiores omnemque tranquillitatem et gaudium a mente humana elongat. Quis non exhorrescat ad horum auditum, et invidiam adhuc in semine suffocare non studeat! Invidia malum est tam foedum, ut invidus ipse se prodere non audeat; simulat propterea gaudium, at tacite secum rumpitur; ob quam causam nec dium nec medicinam mali sui facile invenit.

camus.

me

5) Denique utiliter admodum injungetur, a) ut pro iis, quos odio et invidia prosecuti sunt hactenus, tam preces Deo offerant pro illorum bonis, quam gratias agant pro beneficiis illis collatis tanquam suis. „Nihil enim ita dilectionem conciliat, inquit S. Chrysostomus, quam quod et in gaudio et tristitia alterutrum communiCommunica ergo plorantibus, ut tristitiam illorum alleves; communica gaudentibus, ut et laetitiam illorum radices, et dilectionem consolides, et ante illos te ipsum juves, lacrymando siquidem misericordem facis, congratulando vero livore te ipsum liberas 1)." b) Ut dent operam, ut de iis omnia bona etiam coram aliis loquantur, ipsosque, ubicunque deprehenderint accusatos aut malitiose traductos, quam fidelissime possunt, excusent. c) Ut visitent eos quandoque, cum illis loquantur, aliove officii genere ipsis gratificentur. Cum enim, ut saepe dictum est, contraria contrariis curentur, sicut inordinatus et lascivus amor proximi, qui inclinat in conjunctionem, curari debet separatione, ita ex opposito odium proximi, quod inclinat in separationem, conjunctione potius et conversatione cum illo curari debet. d) Postremo pro dono dilectionis Deum, a quo omne datum optimum, et omne donum perfectum descendit, humili et ferventip recei nterpellare non intermittatur, idque per merita Jesu Christi Salvatoris, qui e cruce pendens pro inimieis suis Patrem est deprecatus.

Contra suspiciones et judicia temeraria.

§. 189. Confessarius a poenitente, qui se accusat de deliberatis suspicionibus aut judiciis temerariis de proximo, inquirat, ex qua radice haec processerint: cognita enim radice vel causa morbi facile est, ea sublata morbo mederi. Tres radices a S. Thoma as

1) Hom. 22. super epist. ad Rom.

[ocr errors]

signantur. Quod enim aliquis ex levibus indictis malum opinetur de proximo, contingit ex tribus, Uno quidem modo ex hoc, quod aliquis ex se ipso malus est, et ex hoc ipso, quasi conscius suae malitiae faciliter de aliis malum opinatur, secundum illud: „In via stultus ambulans, cum ipse sit insipiens, omnes stultos aestimat1)." Alio modo provenit ex hoc, quod aliquis male afficitur ad alterum; cum enim aliquis contemnit, vel odit aliquem, aut irascitur, vel invidet ei, ex levibus signis opinatur mala de ipso, quia unusquisque faciliter credit, quod appetit. Tertio modo provenit ex longa experientia. Unde Philosophus dicit, quod senes sint maxime suspiciosi, quia multoties experti sunt aliorum defectus 2)." Accedunt, aliae causae, ex quibus judicia temeraria nascuntur. Est superbia, qua quis existimans se aliquid esse, in sui comparatione alios parvi facit, atque hinc temerarie de illis saepe judicat. Est levis credulitas, qua quis nimis faciles aures praebet incertis de proximo rumoribus. Est ignorantia, qua quidem rudiores credunt judicia temeraria mere interna, sive quae alteri non revelantur, non esse peccata, saltem mortalia. Est falsa persuasio, qua aliqui existimant, ex physiognomia hominum, sive ex habitu et lineamentis corporis posse colligi illum tali vitio laborare v. g., esse impudicum, invidum, ebriosum etc. Denique est prava sonsuetudo non retractala, qua quis assuetus est, ex levibus indiciis proximi actiones vel intentiones in malam partem interpretari, ac sinistre dijudicare.

Contra primam radicem, quae est propria temerarie de proximo opinantis malitia, praecipuum remedium est, ipsius malitiae correctio et emendatio: illa enim ablata facile cessabunt judicia, quae ex illa pullulabant. Illa vero manente verendum est, ne ex corde malo ac virulento enasci pergant, ut ante. Sicut enim, dum quis caeruleum vitrum oculis admovet quaecunque videt, caerulea se videre putat; si vero rubrum, rubra: sic malo et imperfecto omnia videntur esse mala, omniaque sinistram ipse in partem interpretatur, eo quod trans vitium, eandem qualitatem referens, ea perspiciat; quia enim ipse ea ita facit, et eo fine et intentione, credit et alios ita et eadem intentione facere.

Contra secundam radicem, quae est odium vel aversio a proximo, adhiberi possunt remedia adversus peccata odii et invidiae assignata. Maxime vero monendus est poenitens, ut ardenti charitate proximum prosequi studeat, inde namque fiet, ut ea, quae in malam partem interpretari solebat, potius excusaturus sit, quia charitas non cogitat malum 3).

Contra tertiam radicem, quae est diuturna experientia, optimum remedium erit, si talibus consulas, ut non tantum in memoriam reducant, quam saepe experti sint malorum defectus, sed etiam

[merged small][ocr errors]

2) Summa theolog. 2. II. q. 60. a. 3. 3) I. Cor. XIII.

« ÖncekiDevam »