Sayfadaki görseller
PDF
ePub

quam saepe experti sint proborum virtutes: nec solum quam frequenter, dum de proximo male suspicati sunt, verum attigerint, sed etiam quam frequenter a vero aberraverint.

Contra quartam radicem, nempe superbiam, deservire poterunt remedia contra superbiam allata. Signanter autem injungendum erit poenitenti, ut oculos ad propria peccata inspicienda apertos habeat, clausos vero ad aliena observanda: ita nempa se, non alios parvi faciens, seipsum condemnabit, de aliis vero bene sentiet. Contra quintam radicem, quae est levis credulitas, remedium est, attente considerare, quam fallax sit judicium humanum, ideoque nihil tutius esse, quam animum a suspicione et judicio de peccatis alienis cohibere, et incertis rumoribus in proximi infamiam ruentibus, nullam fidem adhibere, juxta illud salutare monitum venerabilis Kempensis: "Non est credendum omni verbo, nec instinctui, sed caute et longanimiter res est secundum Deum ponderanda. Perfecti viri non facile credunt omni enarranti, quia sciunt infirmitatem humanam ad malum proclivem, et in verbis satis labilem 1).

[ocr errors]

Contra sextam radicem, scilicet ignorantiam, instruendus est poenitens et de opposito plene convincendus, nempe dubitationes, suspiciones, opiniones et judicia temeraria de proximo in gravi materia, si sint perfecte deliberata, etsi exterius non prodantur, nec alteri revelentur, gravem continere injuriam in proximum.

Contra septimam radicem, id est, falsam persuasionem, qua quis ex physiognomia alterius colligit, eum tali vel tali vitio laborare, pro remedio sit, clare demonstrare istius persuasionis falsitatem. Etsi enim ex habitu et delineamentis corporis posset fortassis aliquo modo colligi inclinatio, sive propensio naturalis subjecti ad tale vel tale vitium, quae propensio cum maxima probabitate consistit : inde certe neutiquam colligi potest, personam istam tali propensioni voluntarie obsequi, seu voluntarium consensum praebere. Imo juxta regulas christianae charitatis, oppositum omnino judicandum est, quamdiu apertissima indicia id non convincunt.

Contra octavam radicem, quae est pravus habitus et consuetudo, in genere adhiberi poterunt, quae contra consuetudinem peccati valent, praesertim eam indies mane et vespere ex animo propter Deum detestetur, implorando etiam divinum auxilium ad propositi de illa exstirpanda adimpletionem necessarium, nec non sibi mulctam aliquam statuendo, quoties deinceps in id vitium inciderit.

Porro contra temeraria judicia, ex quacunque tandem causa processerint, remedia sunt a) diligenti consideratione expendere sacrae Scripturae testimonia: »Nolite judicare, et non judicabimini” 2). „Tu qui es, qui judicas alienum servum? Domino suo stat

[blocks in formation]

aut cadit" 1). "Nolite ante tempus judicare, quoad usque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium, et tunc laus erit unicuique a Deo" 2). Quibus in locis, districte prohibentur judicia temeraria, non solum, quia injuriam in proximum continent, verum etiam in Deum ipsum, cujus jurisdictionem et judicium sibi arrogat, qui cordis intentionem aliaque incerta et occulta animi arcana, soli judicio divino reservata, temere dijudicare praesumit. "Cave, alienae conversationis esse aut curiosus explorator, aut temerarius judex. Etiam si perperam actum quid deprehendas; nec sic judices proximum, magis autem excusa! Excusa intentionem, puta subreptionem, puta casum! Quodsi omnem omnino dissimulationem rei certitudo recusat; suade nihilominus ipsi tibi et dicito apud temetipsum: vehemens nimis fuit tentatio. Quid de me illa fecisset, si accepisset in me similiter potestatem" 3). b) Alterum est se ipsum inspicere et propriis vitiis considerandis et judicandis occupari. "Qui sine peccato est, primus in fratrem lapidem mittat" 4). "Judicet ille, inquit S. Ambrosius, de alterius errore, qui non habet, quod condemnet in se; judicet ille, qui non agit eadem, quae ab alio putaverit non agenda, ne, cum de aliis judicat, in se ipsum sententiam ferat.”

Observa tamen, si necessitas vel utilitas postulet, ubi judicia non sunt omnino manifesta, prudentiae esse, expendere, quantum ea momenti habeant, ut, si opus sit remedium adhiberi queat, idque maxime in iis locum habet, qui ratione officii aliis invigilare eorumque errores corrigere debent" 5).

Contra linguae peccata.

§. 190. Primum remedium adversus linguae peccata, puta calumniarum, detractionum, contumeliarum, susurrationum, sit seria consideratio locorum sacrae Scripturae, quibus ea insectatur Spiritus sanctus, Calumniatores, qui vitia falsa aliis tribuunt, vel dotes et virtutes aliorum directe negant, non solum mendacii peccatum committunt, sed fraternam charitatem turpiter laedunt, Deo et hominibus abominabiles facti. Epistola ad Romanos 6) detractores vocantur Deo odibiles, numeranturque inter illos, quos Deus tradit in reprobum sensum: similiter et contumeliosi et susurrones. Ibidemque judicantur digni morte, non solum, qui faciunt male, sed etiam qui consentiunt facientibus, quales sunt, qui detrahentibus benignas aures praebent; quibus dicitur: "Sepi aures tuas spinis; linguam nequam noli audire, et ori tuo facito ostia et seras" ").

[ocr errors]

1) Rom. XIV. 4. 2) I. Cor. IV. 5. 3) S. Bernard. Serm. 50. in Cant. n. 5. – 4) Joan. VIII. 7. — 5) Cfr, Jardin. I. c. — 6) Cap. I. - 7) Eccli. XXVIII. 28.

[ocr errors]
[ocr errors]

Item "Cum detractoribus non commiscearis" 1). Contumeliosos Christus Dominus pronuntiat reos aeterni supplicii: "Qui dixerit fratri suo: fatue, reus erit Gehennae ignis" "). Susurrones a Spiritu sancto maledicuntur: "Susurro et bilinguis maledictus, multos enim turbavit pacem habentes" 3). Item dicuntur detestabiles apud Altissimum). "Sex sunt, quae odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus. Pro septimo autem ponitur, qui seminat inter fratres discordias," ut proinde mirum non sit, a S. Thoma peccatum susurrationis ex specie sua censeri gravius peccato detractionis et contumeliae, eo quod amicitia, quam separat, sit bonum praestantius fama et honore, quae auferuntur per detractionem et contumeliam. "Amico enim fideli nulla est comparatio, 5). Maledici excluduntur a regno Dei: „neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt" 6). Quodsi poenitentes in linguae vitia praecipites praefata Spiritus sancti testimonia, matura, prout par est, consideratione indies expenderent: facile in horum vitiorum odium ac detestationem accenderentur; ad quam igitur considerationem confessarius eos plurimum adhortabitur.

2. Diligenter inquirendum ex poenitente, ex qua radice haec linguae peccata ortum ducant; si enim ut communiter accidit ex odio latente in corde adversus proximum, vel ex superbia nascuntur, radici isti exstirpandae praecipua opera adhibenda est usu remediorum contra odium et superbiam, si vero ex quadam animi levitate orisque loquacitate contingat, quempiam proximo detrahere etc. a) huic verba S. Jacobi consideranda proponantur: „Si quis putat, se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio" "). B) Is moneatur, ut diligenter expendat, quantorum malorum origo sit effrenis illa loquacitas, utpote quae famam bonam aufert; honorem laedit; amicitias separat, ac pacem et tranquillitatem perturbat. 7) Doceatur, quantis et saepenumero inextricabilibus difficultatibus restitutio, qua stringitur, famae, honoris, amicitiae laesae implexa sit.

3. Inter cetera item remedia, poenitenti vitiis linguae laboranti opportune injungetur, ut aliquoties per diem ex animo efficaciter detestetur propter Dei et proximi amorem quaelibet de proximo temere effutiendi consuetudinem, cum serio emendationis proposito, imposita etiam sibi muleta, in casu, quo contingeret eum a proposito delabi: cujus ratio habenda erit in quotidiano conscientiae examine, vespertino, praesertim tempore instituendo. Verum quia teste S. Jacobo lingua "modicum quidem membrum est - universitas iniquitatis" inquietum malum, plenum veneno mortifero, quod nullus hominum domare potest" 8), remedium remedio

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

rum est, humili et ferventi oratione Deum indies mane et vespere, ac praecipue tempore sacrificii Missae deprecari, ut ipse omnipo-, tenti sua gratia linguain refrenare dignetur: "Pone Domine custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis": "Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea" 1)

Officium bonam aliorum famam laesam aut denegatam restituendi, quo omnes, qui hocce se crimine foedarunt, tenentur, vide infra §. Compensatio injustae laesionis.

Non solum maledici graviter peccant, sed etiam, qui eorum sermonibus benignas praebent aures. Ait Ecclesiasticus: „Sepi aures tuas, et linguam nequam noli audire." In quae verba Ludovicus Granatensis commentatur, quod magni momenti res sit, non audire maledicos. Non enim dicit, obtura vel claude aures gossipio, lana, vel alia molliori lanugine, sed vult septas spinis ut non solum non intrent hujusmodi verba maledica in cor tuum, audiendo illa, te delectantia, sed et ipsi maledico vultu tristi et moesto ostende, quod cum dolore audias illa; quod et Salomon apertius docet: „Ventus Aquilo dissipat pluviam, et facies tristis linguam detrahentem“ 2). Nam ut S. Hieronymus dicit: „Sagitta ab arcu missa, in dura petra non figitur, sed cum impetu revertitur, et laedit eum, qui misit. Quodsi maledicus aut subditus sit tuus aut te minor, sine offendiculo potes illi mandare, ut taceat; teneris enim ad hoc faciendum; sin autem, ut taceat, imperare non potes, saltem alio colloquio filum orationis ejus, cum discretione interrumpe aut illum ei vultum exhibe, ut ipse erubescat, et taceat. Modeste itaque admonitus tacebit, aut sermonem mutabit. Alioquin si vultu hilari orationem ejus excipias, das illi occasionem in proposito permanendi, atque ita non minus peccas tu audiendo, quam ille loquendo. Quemadmodum enim male facit ille, qui domum incendit, sic et male facit, qui, cum ignem potest exstinguere, nec vult, sed accedens ad flammam sese calefacit."

Contra gulam et ebrietatem.

§. 191. Ad gulosi aut ebriosi animum a vitio gulae aut ebrietatis avocandum, opportunum ei remedium erit, 1) si quotidie mane aut vespere vel subinde etiam per diem serio expendat testimonia sacrae Scripturae, quibus gulosi et ebriosi a Spiritu sancto graviter perstringuntur, uti per Isaiam: "Vae, qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem" "). „Cui vae, ait Sapiens, cui rixae? cui sine causa vulnera? nonne his, qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis" *)? Et Christus: "Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et superveniat in vos repentina dies illa" 5). S. Paulus ad Rom: "Non in comessationibus et ebrietatibus." "Non est regnum Dei esca et potus" 6). "Manifesta sunt opera car

1) Eccli. XXIII. 28. Psalm. CXL. 3. Psalm. XXXVIII. 1.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

2) Prov. XXV. 23.

- 5) Rom. XII. 13.

...

nis, quae sunt ebrietates, comessationes, quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur"). Et denique: "Multi ambulant, quos saepe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi· · · quorum Deus venter est"). Manifesta est parabola de Lazaro paupere et divite, qui epulabatur quotidie laute. - Juvabit autem plurimum, si vitio gulae aut ebrietatis addicti haec praememorata Scripturae testimonia, aut aliqua ex illis sedulo memoriae commendent, ut, quoties inordinata cibi aut potus voluptas animo se ingesserit, et ad solitos excessus provocaverit, mox attenta eorundem testimoniorum recordatio servire possit pro valido munimine ac repagulo. Pariter multum prodest in hac causa studium rerum spiritualium: nam gustato spiritu dissipit omnis caro. Quod medium eleganter suasit S. Gregorius his verbis ; „Gula per abstinentiam frangitur, sed abstinentiam ciborum corporalium habere non potest, qui mentem spiritualibus cibis non replet; potenter enim corpus extenuat, qui amore coelestium cor inflammat, qui, dum spiritualia diligit, desideria carnis volenter premit." Denique utilis est quoque poeni. tenti perpensio malorum, quae gula et ebrietas progignunt. Quot mala ex gulae vitio! Corpori morbos, menti tenebras affert; sancta desideria extinguit, carnem facit rebellem spiritui luxuriae fomenta subministrando. Gula omnibus aliis vitiis et peccatis fenestras ostiumque aperit, hominemque ad bonum quodvis ineptum reddit. Gula, ait Innocentius P.. Paradisum clausit, primogenituram vendidit, suspendit pistorem, decollavit S. Joannem Baptistam." E contra consideratio bonorum temperantiae arma quoque praebet contra gulae vitium. Abstinentia parata (ut dicitur) pecunia difficultatem, quam initio vincit, recompensat; alleviat enim corpus, praeservat a morbis, conservat sanitatem, vitam producit, recreat animam, aptamque reddit ad orationem et coelestes consolationes suscipiendas; subtrahit hosti arma, ipsi scilicet carni, quam subjicit spiritui: ut gloriosa audeat divini obsequii facinora aggredi.

وو

2) Accedit, ut peccata gulae et ebrietatis ipsamque si forte contraxerunt, pravam consuetudinem, saepius ex animo detestcntur, cum efficaci proposito deinceps peccata illa vitandi et serio allabo randi ad consuetudinis exstirpationem, idque amore illius, qui in terris constitutus famem et sitim aliquando perpeti, et in cruce aceto et felle potari dignatus est, ut nobis pararet aeternum in coelis convivium omnium deliciarum.

3) Injungatur, ut omni studio hujus vitii occasiones devitent, puta tabernas et socios gulae ac ebrietati addictos, qui vel ad aequales haustus provocare, et poculis certare solcnt vel potitandi nullam mensuram servare ac finem facere nesciunt, juxta illud

[merged small][ocr errors][merged small]
« ÖncekiDevam »