Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Proverbii: „Noli esse in conviviis potatorum“1). Item, ut, quoad fieri potest, non intersint conviviis, ubi inter exquisita et multiplicata fercula admodum difficile est, praesertim homini gulae dedito, temperantiae limites non excedere.

4) Praescribatur ebriosis, ut ad tempus ab usu vini abstineant, aut nonnisi aqua dilutum et parcius bibant, idque tantummodo intra refectionis horam; pariter gulosis, ut aliquando jejunent, una refectione eaque frugali contenti; item ut aliquamdiu sibi ab iis rebus specialiter temperent, quarum usus magis expetitur voluptatis, quam necessitatis ergo, velut ab aromatibus, condituris, fructibus aliisque similibus, potissimum tamen ab iis, quibus quisque magis dilectatur.

5) Admodum etiam utile erit, ut, quoties temperantiae limites excesserint, sponte aliquam poenitentiam assumere doceantur, qua veluti freno ab ulteriori excessu se coërceant, puta, postridie parcius et tardius comedere, vilioribus cibis uti et tenuiori potu.

6) Denique in curatione eorum, qui ebrietatis habitum contraxerunt, consulto observabit confessarius modum, quem S. Augustinus tradit his verbis: „Qui se de hoc malo desiderat liberare, quomodo sibi intervallo dierum potum addendo ad ebrietatis tenebras pervenit, ita paulatim subtrahendo ad sobrietatis lucem redeat. Qui si simul totum, quod amplius capiebat, subtraxerit, ubi nimia siti coeperit exardescere, eum grandi amaritudine clamet, et dicat, malle se mori, quam sibi bibendi et inebriandi consuetudinem tollere; nec attendit, quod tolerabilius erat illi, carne mori, quam in anima per ebrietatem interfici. Et ideo, ut nec ardorem nimium patiatur et de tam gravi malo liberetur, per intervalla dierum, sicut diximus aliquid de nimietate potus subtrahat; quoadusque ad rationabilem bibendi consuetudinem redeat" "). Potissimum vero hoc Augustini monitum usurpare oportet erga cachecticos, qui immoderato potu, puta, vini adusti, ita facti sunt languidi stomachi, ut non possint sine gravi vitae periculo a simili potu ex integro abstinere de repente; his enim injungi debet, ut paulatim aliquid subtrahant, quo fiet, ut tandem sine ullo incommodo in totum abstineant. Cum gulosis, qui copioso cibo ultra temperantiae mensuram stomachum gravare solent, eadem ratio servari poterit, ut paulatim progrediantnr, quotidie aliquid minus sumendo, quousque ad regulam temperantiae perveniatur.

Contra iram.

§. 192. „Mansuetus sibi ipsi dulcis, et utilis aliis; iracundus vero et sibi insuavis, et aliis damnosus. Nihil insuavius homine ira

[blocks in formation]

cundo, nihil molestius, nihil foedius, quemadmodum nihil suavius eo, qui nescit irasci" 1). Jam adversus vitium irae primum remedium sit, ut homo illi obnoxius, cum iratus fuerit, ob aliquod inique factum dictumque sibi, paulatim se contineat, propriosque defectus et adversus Deum commissa secum ponderet; quibus agnoscat, multa pejora se promeritum, quam quae modo patitur, et quod fortasse Deus haec sibi accidere permiserit, ut ad conscientiam suam redeat poenasque det, ac deinceps a delinquendo sibi temperet. Quapropter qui injuriam passus est, vel quocumque malo alio affectus, attente consideret, nihil quam parvum, quam magnum, et quocunque modo inflictum, non subjacere justo judicio Dei, cui ad vindicandum etiam quaelibet creatura potest esse instrumentum. Proinde oculos mentis non tam defigat ad hominem, malum inferentem, quam in Deum ipsum justissimum vindicem, juxta et misericordissimum Patrem, qui vel sic solet affligere, urere ac secare suos in hoc seculo, ut eis parcat in futuro.

2) Alterum remedium sit, ut ad iram proclivis frequenter animo volvat praeclarum mansuetissimi Domini nostri Jesu Christi exemplar, qui, cum a principibus sacerdotum et Pharisaeis impeteretur injuriis summis, et passim apud illos audiret homo vorax, potator vini, seductor populi, in Beelzebub principe daemoniorum daemonia ejiciens, nec non horrendissima et ignominiosissima per eos morte afficeretur, nunquam tamen ne minima quidem passione irae correptus fuit, nullam omnino vindictam appetiit, sed incredibilem mansuetudinem semper et ubique servavit exhibuitque: „,cum enim malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur, tradebat autem judicanti se injuste❝2). Christianus igitur poenitens non irasci, non expetere vindictam, sed masuetum esse ad omnes, discat ab Eo, qui dixit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde" 3), et eum in finem saepius aspiciat Crucifixum. 3. Juvabit etiam non parum, si, dum passio irae non pulsat, animus adversus illam in antecessum corroboretur, frequenter ruminando verba:,,In mansuetudine perfice opera tua, et super gloriam hominum diligeris"). Docebit mites vias suas" 5). Melior est patiens viro forti; et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium" ). „Mansueti possidebunt terram. Ego autem dico vobis, quia omnis, qui irascitur fratri suo reus erit judicio“ etc. etc.). ,,Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia" ). Ubi vero poenitens inordinata passione irae se corripi senserit, omnes animi sui vires in se ipso recolligat, non quidem cum impetu et ardore, sed placide

وو

[ocr errors]
[ocr errors]

1) S. Chrys. hom. 6. in c. II. Actuum. 2) I. Petr. III, 23.

[blocks in formation]
[ocr errors]

3) Matth.

5) Psalm. XXIV. 9. 6) Prov. XVI. 32. 8) Eph. IV. 31.

et suaviter, et nihilominus sedulo et diligenter; illico recordetur sacrorum verborum, quibus iram intra se refrenare ac compescere satagat. Si a verbis et aliis externis irae signis se continuerit, reddet ipsi Deus victoriam motus interioris in praemium externae mortificationis.

4) Quia vero saepe accidit, ut quis ira et indignatione aliorum, quibus convivit, prius molestatus consimiliter in iram prosiliat, opportunum remedium erit a) ab oculis irati se subducere; ubi enim ligna igni subtrahuntur, flamma exstinguitur; b) si commode non possit, bonis verbis et mollibus ir ati animum demulcere ac placare, nam ut Sapiens ait: „Responsio mollis frangit iram" 1); si neque hoc locum habeat, ad silentium confugere, donec alter bilem decoxerit, et condolere potius irascenti; quemadmodum faceret, qui alterum gravi morbo aut alio incommodo afflictum videret: neque aliud est ira, ut commune habet proverbium, quam brevis insania. Ceterum monendus est poenitens, ut tempore irae nihil tentet, nihil decernat 2).

5) Postremum remedium, sine quo vix prosunt cetera, est assidua pro dono mansuetudinis oratio. Praescribatur itaque poenitenti iracundo, ut quotidie mane et vespere, et aliquoties per diem, non solum reiteret non irascendi propositum, verum etiam pro ejusdem propositi exsecutione divinum auxilium ferventer imploret: idque tum per intercessionem Deiparae Virginis „inter omnes mitis“, tum praccipue per immensae Christi Domini mansuetudinis meritum,

6) Quodsi peccato succubuerit, oret pro ipso, quem ira offenderit, ipsumque beneficiis prosequatur, ut offensas benefaciendo compenset, sitque beneficentia velut igniti carbones, quos super caput ejus congerit. Haec est justa et sancta vindicta, ad quam S. Paulus hortatur 3).

Contra consuetudinem blasphemandi, et indiscrete jurandi.

§. 193. Ut huic vitio confessarius salubriter medeatur, inquirat in radicem et occasiones, ex quibus poenitens solet frequenter labi in blasphemiam et indiscreta juramenta, ut nempe securis ponatur ad radicem. Radices et occasiones solent esse variae, uti sunt immoderata passio, irae intemperantia, potus etc., quibus obturandis operam dabit confessarius usu remediorum sup. §§. allatorum. Ceterum injungatur ejusmodi poenitentibus, a) ut seria consideratione statis temporibus apud se expendunt gravitatem peccati blasphemiae in Deum temerarioriorumque juramentorum; b) ut

1) Prov. XV. 1.
3) Rom. XII. 20.

2) Cfr. Ludv. Granat. libr. cit. pag. 667 - 669.

etiam mature considerent horrendas poenas, quibus haec vitia saepe mulctantur a Deo in praesenti saeculo, et quibus certo certius mulctabuntur in futuro, ut nempe ex his considerationibus magnum criminum suorum horrorem concipiant; c) ut hoc vitium saepius ex animo propter Deum detestentur statuantque apud se mori potius, et quaecumque mala perferre, quam in posterum tam atrocem in Deum injuriam deliberate committere; et insuper humiliter ac frequenter implorent divinum auxilium ad tam salubris propositi impletionem necessarium; d) ut, ubi contigerit, eos ex inveterata consuetudine (etsi efficaciter retracta) prorumpere in voces blasphemas vel juratorias; mox displicentiam ac dolorem inde concipiant et a Deo veniam postulent, renovando rursus praecedens propositum de non blasphemando ac temere jurando. Pro hujus autem propositi majori firmitate utile erit injungere, ut, quoties quis in ea linguae peccata relapsus fuerit, toties poenitentiam aliquam sponte assumat, qualis esset, eleemosynam dare, jejunare, orationem aliquam recitare: Denique e) cum contraria curentur contrariis, nomen Dei blasphemiis ac temerariis juramentis dehonestare solitis, utiliter admodum praescribetur, ut interius exteriusque frequenter offerant Deo laudes, recitando e. g. psalmum: „Laudate Dominum de coelis", vel Canticum: „Benedicite omnia opera Domini Domino“, vel: Te Deum laudamus;" item ad finem cujusque orationis Dominicae aut Angelicae Salutationis dicendo: "Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto, aut „Benedictus Deus in aeternum“, item Litanias de SS. Nomine Jesu cum aliis precibus, quae passim scriptae leguntur.

[ocr errors]

Contra acediam.

§. 194. Acedia ignavia est et segnities animi ad bene operandum, taedium et tarditas in rebus spiritualibus. Cum senserit confessarius poenitentem in hoc labi peccatum coepisse, illique peccato jam deditum esse, poterit sequentibus remediis opem ferre.

Et quidem 1) confessarius acedioso injungat frequentes et serias considerationes de Deo et divinis perfectionibus, maxime illis, quae ad amorem magis movere solent, ut sunt: infinita Dei bonitas et pulchritudo, nec non immensus ejus in nos amor; item de repromissa coelesti gloria perfectaque possessione boni infiniti, quo tota aeternitate plene satiabimur, et cujus praegustum aliquem delibare hic solent animae Deum amantes.

2) Monendus est poenitens acediosus, ut cunctis considerationibus adjungat orationes ferventes, humiles, fiduciales ac per. severantes, quibus a Spiritu Sancto obtineat internas gratias, eas• que efficaces ad praefatam mutationem necessarias. Cui fini maxime conducent breves orationes jaculatoriae crebro per diem repeti

tae, e. g. Deus meus, fac me gaudium Angelorum. O quanto in te delectabitur anima mea, mi Jesu! omni suavitate dulcior et de-, lectabilior!

3) Contra torporem, quo homo languet ad communia justitiae opera, injungere pro remedio opportuno convenit quotidiana hominis christiani exercitia. E. g. ut indies post somnum nocturnum alacriter e lecto surgat, preces matutinas Deo fundat, meditationem aliquam seu considerationem internam per horulae saltem quadrantem instituat circa materiam vitio acediae et torporis curando accomodam. Item, ut diebus Dominicis et festivis officio divino et verbi divini praedicationi sedulo assistat; et (prout fieri potest) quotidie sacrosancto Missae sacrificio devote intersit etc. Vesperi examen conscientiae instituat, et admissorum defectuum a Deo contritus veniam postulet, hoc modo ad quietem nocturnam sese christiane disponens. Reliquum diei tempus iis exercitiis diligenter impendat, quae status, conditio, munus, vel officium particulare ab ipso requirunt, intermiscendo identidem pios ad Deum affectus et ad ipsum se suaque omnia saepius referendo.

4) Postremo juvabit etiam, serio ob oculos ponere poenitentibus acediosis et torpidis, nihil conditione hominis christiani aeque indignum esse, ac otiose vitam agere, ubi caput nostrum Christus toto tempore vitae suae mortalis ex integro se impendit in iis, quae Patris sui erant, et nostram salutem concernebant. Ad hoc, ut confessarius poenitentis torporem et ignaviam fortius excutiat, merito ei consideranda proponet gravissima damna, quae ex acedia proveniunt tam in hac quam in altera vita. Acedia enim cor coelestibus consolationibus evacuat, implet vero tristitiis; aperit portam innumerabilibus peccati tentationibus, cum multam malitiam doceat otiositas, adeo ut anima talis incultae vineae sive agro sit similis, de quo Salomon: „Per agrum hominis pigri transivi: et ecce totum repleverant urticae; et operuerant superficiem ejus spinae: et maceria lapidum destructa erat" 1). Quid enim aliud urticae sunt, quam peccata? et spinae, quam passiones et conscientiae amaritudines? Ex quo extrema spiritualium bonorum inopia et inutilis mendicitas provenit. Qui enim propter frigus arare noluit hyeme hujus vitae, mendicabit aestate mortis, et non dabitur illi 2). Et „qui sectatur otium, replebitur egestate" 3): sicut quinque illae fatuae virgines, quae ex pigritia dormierunt, et cum excitatae oleum a prudentibus peterent, non fuit illis datum *). Justi praeterea ipsi maxima patiuntur damna a tepiditate, quae velut tinea est virtutum, ct vermis bonorum operum, conscientiarum aloë, divinarum consolationum exilium, meritorum diminutio et laborum

1) Prov. XXIV. 30. 31.

4) Matth. XXV. 9.

2) Prov. XX. 4.

3) Prov. XXVIII. 19.

« ÖncekiDevam »