Sayfadaki görseller
PDF
ePub

وو

augmentum: tepidi enim in virtute pleni sunt timoribus et desideriis. ,,Pigrum quippe dejicit timor, desideria occidunt pigrum" 1), labo rant multum, et proficiunt parum, et incidunt in illam Jeremiae maledictionem: „Maledictus, qui fecit opus Domini fraudulenter et negligenter"). In altera vero vita terribilem sustinebunt poenam. Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et mittetur in ignem" 3). „,Quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo“). „Servus piger, qui fodit talentum Domini sui, (iis, quae prius habebat) spoliatus, missus est in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium“ 5). Ludovicus Granatensis libro saepius laudato considerationes commendat, quibus se armare oportet, cum turpe et ignavum hoc malum animum tentat 6).

Contra peccatum desperationis.

§. 195. Cum desperatio sit ceteris peccatis periculosior, debet confessarius tanquam peritus medicus spiritualis omni studio conari, poenitentem in desperationem lapsum in spem erigere, et tentatum a lapsu praeservare. Ut vero id congrue fiat, primo in radicem desperationis inquirat, et quatenus vel ex luxuria vel acedia enascitur, usu remediorum contra haec vitia, illud quoque desperationis facile curabit. - Quodsi vero oritur ex eo, quod graves peccatores existimant, sese derelictos esse a Deo, et ob enormitatem et multitudinem peccatorum, ac etiam ob praesentem in peccata proclivitatem, actum esse de eorum salute, pro remedio proponendum est:

1) Punctum esse fidei nostrae in Scripturis sacris aperte revelatum, nulla peccata esse adeo enormia ac multiplicia, quin omnipotens et misericordissimus Deus possit et velit ea remittere cuicunque peccatori per gratiam Dei vere poenitenti, juxta illud Ezechielis „Si impius egerit poenitentiam. . . . omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor" ").

2) Ex iisdem sacris literis, ex historia ecclesiastica et quotidiana experientia constare, Deum peccatoribus longe gravissimis concessisse gratiam vere poenitendi, et ea mediante remissionem peccatorum ac salutem aeternam, ut constat in Davide, Manasse, Matthaeo, Zachaeo, Maria Magdalena, bono Latrone, Saulo, Maria Aegyptiaca, Augustino aliisque.

3) Quidni ergo poenitens, etsi gravissimo multiplicium scelerum pondere depressus, animum erigat et speret, se quoque a Deo misericordissimo obtenturum gratiam vero poenitendi et remissio

[ocr errors]
[ocr errors]

1) Prov. XVIII. 8. 2) XLVIII. 10. - 3) Matth. III. 10. 4) Apoc. III. 18 5) Matth. XXV. 28.30. 6) Dux peccatorum p. 670–677. 7) XVIII.

21. 22.

nem peccatorum, si eam, prout oportet, humiliter ac ferventer postulet per viscera misericordiae ejus, nec non per merita passionis Domini nostri Jesu Christi? Etsi autem poenitens, qui vel in desperationem lapsus est, vel circa illam tentatur, hactenus divinae gratiae vim eliserit, continuo in peccata relabendo, ideoque sibi videatur, quod nec deinceps ea bene usurus sit ob toties expertam fragilitatem; edoceatur, Deum in thesauris suis paratas habere gratias ante collatis longe efficaciores, quibus adjutus homo eniti potest ad palmam victoriae. Itaque humili, ferventi ac perseveranti oratione a Deo efflagitet gratias illas efficaces, quibus et de praeteritis sceleribus salubriter poeniteat, et a futuris abstineat. Ut vero promtius exaudiri valeat, imploret patrocinium beatae Virginis Mariae ac Matris Dei. „Si criminum, ait S. Bernardus, immanitate turbatus, conscientiae foeditate confusus, judicii horrore perterritus, barathro incipias absorberi tristitiae, desperationis abysso, cogita Mariam Mariam invoca.

gans non desperas" 1).

[ocr errors]

Ipsam ro

4) Poterit etiam confessarius poenitentem desperabundum consolari ac in spem extollere, eidem repraesentando amorem immensum ac infinitum filii Dei incarnati, quo omnem hominem prosequitur, et quem tot tantisque tesseris comprobavit. O amice poenitens, noli posthac in negotio salutis tuae dejecto esse animo, sed potius eum erige, et dic cum S. Augustino: „Desperare utique potuissem propter nimia peccata mea sed desperare jam non audeo, quia, cum inimici essemus, reconciliati sumus per mortem filii tui, quanto magis reconciliati, salvi facti sumus per Eum? omnis namque spes et totius fiduciae certitudo mihi est in pretioso sanguine Ejus, qui effusus est propter salutem nostram. In ipso respiro et in ipso confisus ad te pervenire desidero" ").

[ocr errors]

Contra peccatum praesumtionis.

§. 196. Variae dantur praesumptionis species, hine varia quoque remedia confessario ad manum esse debent, praesumtionis peccati reis praescribenda. Quare si confessarius animadvertat, poenitentem laborare praesumtione, qui ita propriis confidit viribus, ac si sine gratiae divinae adjutorio posset quasvis tentationes superare, vel a peccato resurgere vel opera salutaria perficere, oportet illi, postquam de hoc fidei articulo convictus fuerit, pro remedio praescribere, ut serio ruminet sacrae Scripturae testimonia, quibus exprimitur necessitas gratiae divinae ad singulos actus salutariter bonos, ut frequenti illorum testimoniorum meditatione, nimia illa de propriis viribus confidentia excludatur. Ex. g. " "Sine

1) Hom. 2. super: Missus est.

2) C. 14. Medit.

me nihil potestis facere" 1). "Non sufficientes sumus cogitare aliquid. a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est❞ 2). "Deus est, qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate" 3).

Adversus aliam praesumtionis speciem, qua quis confidit de Dei bonitate et misericordia, quin aut poenitentiam agere velit, aut exercere opera bona, ea sacrae Scripturae loca expendenda sunt, quibus necessitas poenitentiae ad remissionem peccatorum et bonorum operum ad salutem inculcatur. Ex. g. : "Si poenitentiam `non egeritis, similiter peribitis"). "Facite fructus dignos poenitentiae" "). „Reddet (Deus) unicuique secundum opera ejus“). „Qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem; qui vero seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam" "). De hac, et illa praesumtionis specie vide Theologiam dogmaticam.

[ocr errors]

Porro eis, qui peccant vitio praesumtionis eo, quod sese in occasiones proximas et graves tentationes sponte ingerunt, confidentes, quod in illis non labentur, ostendere oportet ex Scriptura sacra, et sanctis Patribus, hujusmodi confidentiam plenam esse temeritate, et quidem, attestante Spiritu Sancto 8): ,,Qui amat periculum, in illo peribit." Idque sive confidentia illa nitatur propriis viribus, quia hae nimis infirmae sunt et imbecilles; sive auxilio divino sperato, quia Deus istud ultro se in graves tentationes conjicientibus nullibi promisit, quin imo tales plane merentur, ut auxilium divinum iis subtrahatur: sicut miles dignus est, non adjuvari a Duce, dum neglecto ducis praescripto in medium hostium se conjicit. Pariter qui exemplo boni latronis salvati confisi emendationem ad vitae finem remittunt, verba Doctoris melliflui sedulo et serio ponderare jubentur: „In toto canone Scripturarum nullum alium praeter hunc latronem iuvenies sic salvatum." Unus est salvatus, ne desperes, unus autem, ne praesumas 9). In infirmo, ait S. Augustus, infirma est poenitentia, et in moribundo timeo, ne ipsa moriatur Qui in peccato mori non vult, in peccato non vivat, qui enim in peccato vivit, saepissime, antequam poenitentiam agat, justo Dei judicio in peccato moritur, ut mors sit vitae sceleratae consentanea; vivite bene, ne moriamini male" 10). Praeclara admodum in causam praesentem etiam Com. de Stolberg in opere suo praefatur 11).

-

1) Joan. XV. 5. 2) II. Cor. III. 5. 3) Phil. II. 13. Cfr. Araus. II. cap. 6. et Trid. Concilium. - 4) Luc. XIII. 5. - 5) Luc. III. 8.

[ocr errors]

6) Matth. 9) Cfr. Librum de recto

XVI. 27. 7) Gal. VI. 8. 8) Eccli. III. 7.
clavium usu, authore Joanne Episc. Castoriensi. Venet. 1771. p. 27.—
10) Serm. de Script. item de Verbo Domini.— 11) Religionsgeschichte
V. Th. p. 448

452.

De principiis generalibus circa absolutionem observandis.

Confessarius judex peccatorum a Christo constitutus.

§. 197 Si exomologesin tamquam veri nominis Sacramentum consideramus, confessarius jam non solum qua conscientiae arbiter assidet, qui pro ampliori doctrina sua poenitentem dijudicare, ejus vulneribus mederi, eumque in prosequenda virtutis semita dirigere possit, sed tanquam Dei ipsius minister nobis proponitur, cui superna ligandi et solvendi potestas commissa fuit. Dumque hac divinitus sibi concredita potestate utitur, ejusdem absolutio non est mera remissionis declaratio, sed est actus proprie judicialis, quo revera a peccatis absolvimur, et merita Christi coelestesque gratiae (dummodo nullum ponamus obicem) largissime in nos dispensantur. Cum enim Christus sacerdotibus potestatem remittendi et retinendi peccata concessit, mens ejus certe alia non fuit, quam ut inquisitione facta, et causa cognita, quos dignos judicaverint, absolverent, reliquis peccata retinerent; hoc enim verba ita exprimunt, ut non possint aliter intelligi. Manifeste haec res ostenditur ex verbis Joannis 1); neque enim Christus dicere potuisset: "Quorum remiseritis peccata, remittentur eis;" sed debuisset dicere: Quae remissa fuerint in coelis, haec vos remissa declarabitis in terris. Cum igitur Filius Dei, homo Christus Jesus, cui omne judicium datum est omnisque potestas in coelo et in terra, dixerit Apostolis: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos; quorum etc. ambigi nulla ratione potest, eos esse judices peccatorum a Christo Domino constitutos 2). Sed quoque perpetua Ecclesiae traditione et antiquorum Patrum testimoniis edocemur, qui unanimi voce profitentur, potestatem sacerdotum ipsius Christi potestatem esse. Quod per sacerdotes facit, ipsius Christi potestas est," inquit Pacianus 3). Et S. Gregorius exponens haec verba Evangelii: Quorum remiseritis etc. ait: Principatum divini judicii sortiuntur, ut vice Dei quibusdam peccata retineant, quibusdam relaxent *)." S. Chrysostomus, novae legis sacerdotes cum sacerdotibus Judaeorum comparans, docet: his non lepram purgare datum, sed purgatos probare. At vero nostris sacerdotibus non corporis lepram, sed animae sordes, non dico purgatos probare, sed purgare prorsus concessum est" 5). Unde Conc. Trident. necessitatem jurisdictionis in ministro, et confessionis ex parte poenitentis ex hoc fonte derivat ").

[ocr errors]

23.

2) Vide Theol. dog.

[ocr errors]

-

1) XX. 21. 3) Ep. 1. ad Symph. 4) Hom. 26. - 5) Libr. 3. de Sacerd. 6) Sess. XIV. can. 5. 7. 9. Catechism. Rom. P. II. c. 5. q. 15.

-

Summopere dolendum est, quod multi, ubi de Sacramento poenitentiae scribunt, veram Sacramenti indolem reticentes, illud ceu meram poenitentium directionem exhibeant, quo fit, ut plurimi in sensu suo abundandantes existiment, se utpote sibi ipsis sufficientes, hac directione non indigere. Sit etiam, tales confessarios multo sapientiores esse, ast Sacramentum istud non in mera directione consistit, cui unusquisque peccator, si quidem occasionem habet, semet subjicere jubetur.

Canon universalis et objectivus in usu potestatis sacramentalis.

§. 198. Cum confessarius duplicem habeat potestatem divinitus sibi collatam, aliam quidem ad remittenda, aliam vero ad reti nenda peccata, ante omnia scire oportet, quandonam, et quomodo ea uti debeat, ne vel ipsemet, vel grex Christi detrimentum patiatur. Ut enim magno se crimine adstringit, qui thesaurum Christi in Sacramento Poenitentiae latentem hominibus vere poenitentibus crudeli parsimonia occludit, liberalem Christi munificentiam eoarctat, et aquam gratiae ex illo fluentem avara manu cohibet: ita similiter in gravissimam incidit culpam, qui hanc suam potestatem usu iniquo corrumpit, et ad sui ostentationem convertit ; qui timore, respectu, quod frequentius fieri solet, aliave quavis animi perturbatione commotus, in non dignos effundit. Deus explicite vetat, ne sancta indignis projiciantur: "Nolite sanctum dare canibus1)." „Irrita et falsa pax, inquit Cyprianus, periculosa dantibus, et nihil accipientibus profutura : si quis temerarius remissionem peccatorum dare se cunctis putat posse, audetque praecepta rescindere, non tantum nihil prodest, sed et obest 2)." Ut igitur confessarius potestate clavium legitime in suam poenitentiumque salutem utatur, nunquam non sibi praesentem habeat canonis instar sequentem regulam: „Absolutio nonnisi capacibus et dignis impertienda, incapacibus autem et indignis nunquam impertienda est. Quae propositio certa et invicta in natura Sacramenti Poenitentiae, ex ipsis sacris literis sacrorumque canonum regulis, adeo liquido constat, ut probationis argumenta in medium proferre jure supersedere possimus. Hinc missa probatione restat tantum inquirere, qui incapacium et indignorum nomine veniant. Dicimus autem percipiendae absolutionis sacramentalis incapaces, qui utut baptizati, absque sua culpa, materiam ad Poenitentiae Sacramentum absolute necessariam, praebere non possunt. His adnumeramus a) jam mortuos, b) a confessario absentes, c) eos, qui per merum mentis, nondum sufficienter excultae vel hebitis, defectum, committendo veri nominis peccato impares sunt, d) eos, qui, licet sine culpa, ignorant necessaria necessitate medii, e) denique eos, qui sine sua culpa ne tantum quidem confessionis sacramentalis peragere, ne

[merged small][ocr errors]
« ÖncekiDevam »