Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tuas

cors.

[ocr errors]

qui coronat te in misericordia et miserationibus. Miserator et misericors Dominus, longanimis et multum miseriNon secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. Quoniam secundum altitudinem coeli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se. Quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras. Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se, quoniam ipse cognovit figmentum nostrum" 1). Audi, quid Deus ipse annuntiat: "Sic locuti estis dicentes Iniquitates nostrae super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus. Quomodo ergo vivere poterimus? Dic ad eos: Vivo ego: dicit Dominus, nolo mortem impii, sed ut convertatur, et vivat" ").

Simul vero ita de lapsu surgere oportet, ut hac tristi experientia cautiores fiamus, ut de nobismet ipsis diffidamus, ut occasionem hanc vel illam declinemns, et ut aliis, dum sternuntur, rite compatiamur: "Qui non est expertus, pauca recognoscit. Multa vidi errando, et plurimas verborum consuetudines. Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei" 3).

[ocr errors]

Poenitentes desiderii inordinati inquietudine agitati.

§. 254. Inquietudine nullum, unico excepto peccato, accidere gravius malum potest. Nam, ut ait S. Franciscus Salesius *), quemadmodum reipublicae seditiones et intestini tumultus prorsus eam destruunt et evertunt, atque impedimento ei sunt, quin externis hostibus resistere valeat: sic, ubi animus noster in se ipso turbatus et inquietus est, vires ad virtutes, quas jam sibi comparat, conservandas, nec non inimici omni ope connitentis tentationibus resistenduur necessarias amittit.

Nascitur autem inquietudo ex inordinato quodam, ut a malo, quod quis sentit, liberetur, aut ut bonum, quod sperat consequatur desiderio nihil tamen est, quod magis prius malum adaugeat, aut bonum speratum magis recedere faciat, quam inquietudo et sollicita illa anxietas. Aviculae ideo retibus et laqueis captae manent, quod, cum iisdem se implicatas sentiunt, nimio quodam corporis motu et agitatione sese explicare et expedire gestiant, quod cum faciunt, semper magis magisque iis se intricant.

Hinc confessarius ad hanc animi affectionem emedullandam, doceat poenitentem primo animum serenum et tranquillum reddere, judicium et voluntatem ad moderationem componere, ac deinde suaviter et leniter desiderium suum exsecutioni mandare,

conve

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

nientia ad haec media modosque, idque certo quodam ordine, adhibendo. Ne vero animus hujusmodi perturbationibus abripiatur, curandum est sedulo, ut, quam primum inquietudinem aliquam in se persentiscat, Deo se commendet et firmiter secum statuat, nihil penitus exsequi eorum, quae ut faciat, desiderium suum ab ipso requirit, priusquam inquietudo prorsus evanuerit, nisi forte res hujusmodi foret, quae commode differri non posset; tunc quippe suavi et tranquilla quadam violentia desiderii impetus et cursus inhibendus est, ut tantum ipse temperetur, quantum erit possibile. At dein rem non pro desiderii impulsu, sed ex rationis praescripto ductuque exsequi juvat. - Utile quoque erit, poenitenti suadere, ut inquietudinem confessario vel animae suae directori, vel saltem alicui fido ac devoto amico detegere non vereatur, quandoquidem hoc omnium est remediorum praestantissimum. Unde S. Ludovicus Rex inter alia multa documenta etiam hoc filio suo praescripsit: „Si quam in corde pressuram aut inquietudinem sentias, confessario tuo, aut alteri cuipiam viro bono quam primum eam detege, ita fiet, ut per illud, quod ille tibi suggeret, consilium, malum tuum aequanimius et levius portes."

Poenitentes scrupulosi et pusilli animi.

[ocr errors]

§. 255. Praecipua animi affectio, quae confessario non raro multum negotii facessit, est illa animi scrupulosi et pusilli, qua poenitentes nonnulli constricti sunt. Prae ceteris intendat confessarius, num poenitens revera sit scrupulosus, nec ne. Nequaquam enim cuncta, quae de conscientiae suae statu anxii in confessionali proferunt, meris scrupulis sunt accensenda. Datur enim justa animi formido, seu quae ex solida ratione descendit. Sic v. g.

a) sunt, qui dubiis anguntur de remissione peccatorum a se commissorum jamque confessario expositorum, at vero si rem accuratius inspexeris, apparebit, illos verum sincerumque dolorem non concepisse, pravam mentis affectionem non exuisse, et noxias sequelas, in quantum hoc ipsis licuit, nondum compensasse, atque ob id ipsum internae pacis non esse factos participes. Hujusmodi poenitentes, quorum animum inquietum et tristem non temere natum esse intelligit confessarius, ad omnimodam mentis immutationem studeat perducere. Ostendat ipsis errores in conversione hucusque admissos, excitet firmum propositum eos removendi, hortetur ad filialem fiduciam in Deo, cujus solius gratia grave conversionis opus in eis et coepit et perficiet; inculcet denique, eos teneri cum hac gratia cunctis e viribus cooperari, nec non solatium addat injecta spe, Deum ipsis esse propitium, atque tristem animi statum in laetitiam conversurum.

b) Sunt porro, quibus religionis pietatisque amor inesse videtur, ast fovent adamatum aliquod peccatum, cui non valedicere, sed simul cum reliqua animi affectione, utique bona, et devotionis exercitiis illud retinere volunt. Itaque animi quiete sunt destituti, et secum ipsis discordes: haud temere Confessarius si tale peccatum detexit, poenitentibus eis persuadere conetur, quantopere sese fallant, quam necessarium sit, ut omnibus omnino divinis legibus, nulla excepta, satisfaciant, nec posse pacem redire in corda eorum, quousque non studuerint, quamlibet illicitam voluptatem aversari, quamlibet culpabilem actionem omittere.

c) Alii denique poenitentes, quibus solum quoad nonnullas res vel actiones anxia est conscientia, quoad alias vero laxa, reperiuntur scrupulosi in minus gravibus, levis autem animi et plane incurii, ubi agitur de vitandis peccatis omnino gravibus. Istiusmodi homines cautissime sunt tractandi. Confessarius liberet eos a scrupulis, circa res, in quibus temere anxii haerent, discrimen exhibeat inter minus gravia, et secundum tempora adjunctaque mutabilia, atque ab his diversa demum intercedens dehortetur ad bonae conscientiae curam, majoremque diligentiam attentionemque in actionibus, quae iis levioris momenti, vel imo licitae videantur, quum tamen sint graves, nec non illicitae.

Multo minus conscientia tenera et timorata cum scrupulosa confundenda est, prout hominibus profanis usitatum est, qui eos, quos magna conscientiae religione duci, et ab ipsis, ut ita dicam, peccatillis abhorrere conspiciuut, mox ut scrupulosos rident.

Est vero scrupulus suspicio levis cum parvo fundamento, sive timor et apprehensio inanis, alicubi esse peccatum, ubi non est. Vera scrupulosi animi affectio, ex timore inani et tumultu phantasiae nata, efficit, ut quis legem aeternam ad suas relationes ex mera trepidatione haud applicet, eo quod ad dictamen rationis ob vesanam timiditatem non attendat. Qui scrupulis agitantur, ceu spiritualiter infirmi tractari debent, utpote quorum judicium per imaginarias illusiones tam dire opprimitur, ut imperium rationis conticescat, vel certe prae strepitu phantasiae audiri nequeat.

tibus:

Vere scrupulosi dignoscuntur plerumque ex criteriis sequen

Criteria animi scrupulosi.

§. 256. 1) Si poenitens temere, vel nonnisi leves ob suspiciones timet, ne hoc illudve sit licitum, et circa hoc ipsum, sitne licitum, aut non, sententiam suam continuo mutat.

2) Si poenitens eadem dubia saepius profert, si de integro dubitat, an dubia jam prolata satis explanarit, solutioni difficultatis a confessario sibi propositae non acquiescit, et potius novis inde

dubiis movendis ansam capit, atque varios, et iterato de eadem re consulit, quin ullius consilio acquiescat.

3) Si poenitens tum, quum nemo vere Christianus peccatum aliquod praesagit, cui et ipse Deus ejusque praecepta cordi sunt, illud vel committendum vel jam commissum expavescit.

4) Si poenitens in agendo inconstans, modo hoc, modo illud aggreditur, et mox iterum timidus desistit; diversissimos casus atque obligationes pene ridiculas sibi imaginatur: cumque in his phantasiae reticulis sibi haerere videtur, se graviter peccasse autumat; in confessionali hinc inde alget sudatque, et post molestissimam expositionem adhuc turbidus manet.

5) Aliqui internas anxietates etiam per gestus et motus ridicule produnt, v. g. tristes torvosque vultus praeseferendo, caput ridicule movendo, saepe ingemiscendo insoliteque gestiendo etc.

Causae.

§. 257. Quemadmodum diversa existunt signa externa, ita et causae sunt diversae, quarum primariae sunt sequentes:

a) Temperamentum melancholicum.

b) Timiditas innata, nec non educatio animum deprimens. c) Corpus perpetuo infirmum, nervi debiles irritabilesque. d) Jejunium severius, et vigiliae nimiae.

e) Frequentior contemplatio mentisque defixio nimia in res religiosas.

f) Imaginatio praepotens.

g) Animus contumax et suis opinionibus pertinaciter addictus. h) Nimia sollicitudo apparentiam peccati fugiendi et plenam certitudinem habendi, quod hoc vel illud non sit peccatum.

i) Religio fere plane incognita, aut non bene perspecta, videlicet erronei conceptus de Deo et vera officiorum indole, de consensu in peccatum etc. Exinde fieri solet, ut ejusmodi meticulosi homines officia ab officiorum subsidiis, sensum a consensu, et phantasticas illusiones ab animi decretis discernere nesciant, sicque decumanis semper fluctibus jactentur.

k) Lectio librorum asceticorum, quorum usus practicus haud facilis, nec non aliorum librorum metum incutientium, vel phantasiam plus justo incendentium, ac nonnisi terribilibus imaginibus replentium.

1) Conversatio anxiorum tristiumque hominum.

m) Denique ut alia multa praetermittam, haec mentis terriculamenta etiam a malo daemone excitari possunt, qui (Deo sic permittente) noxiis scrupulis intendit pacem conscientiae turbare, virtutis exercitium reddere insipidum, ad pussillanimitatem, imo ad desperationem inducere,

Suapte natura liquet, has aliasque causas a confessario in scrupulosis prius esse explorandas, exploratas vero, quantum fieri potest, remediis aptis removendas. Praeterea in tractandis scru

pulosis sequentes regulas generales in cautum rerumque adjunctis accomodatum usum convertat.

Regulae generales in tractandis scrupulosis.

§. 258. Primo statim initio a) confessarius cuncta perspicue sibi explicari sinat, patientia accedente, atque singula accurate perscrutans temporis jacturam ne reformidet, ut eam in posterum possit effugere.

b) Pro communibus horum scrupulosorum confessionibus longo examine non est opus, et confessarius temporis spatium in illis impendendum praescribet. Imo saepe opus est, ut, cum per se examen facere nequeunt, ipse defectum interrogationibus suppleat. Et sane hujusmodi scrupulosi, sibi traditi, quodnam examen instituere possunt? Eorum conscientia est veluti aqua rivuli, in cujus ima parte lutum subsidet, pellucida est, si quiescere sinitur, sed turbatur, statim ac incipit agitari. Quo minus scrupulosi retroacta tempora cogitant, lumina eorum puriora sunt, sed expertum est, illos conscientiam suam excutientes, elapsamque vitam considerantes, confundi, atque in eum statum adduci, ubi vitae suae rationem confessario reddere nequeunt.

c) Curet, ne eorum dubia dijudicans, parum constans haesitansve appareat, sed magna procedat libertate, nullo ambiguitatis aut haesitationis signo edito; et quod semel respondit, firmiter urgere pergat. Credi vix potest, quam ingeniosi hujusmodi homiues sint, tum in perpendendis confessarii dictis, tum in extundendis novis dubiis, nisi per invictam constantiam omni modo coërceantur. Tametsi non consultum sit, ordinarie scrupuloso aperire rationes illius, quod ei praecipitur, nihilominus capaciori proderit, eas exponere ad convincendum, si fieri potest, intellectum, qui postremus omnium in his afflictis se solet subjicere.

d) Studeat rectas veritatum religionis notiones eis injicere, praeprimis de justitia, benignitate et misericordia Dei, de morte Christi redemtoria, de praeceptis ecclesiae aliisque; eos edoceat, neque Deum, nec Ecclesiam exigere, quae vires nostras transcendunt, nec a Deo, nec ab Ecclesia obedientiam tristem et anxiam, sed quietam, et hilarem et laetam desiderari.

e) Constanter commendet eis, ut in animi doloribus humiles patientesque perseverent, nec timore servili, sed filiali in Deum fiducia animati precibus vacent. Cum enim in omni navigatione necesse sit, stellas respicere, eo praecipue opus habet tempestuosa. Quapropter utilissima erit industria docendi illos, qua ratione per

« ÖncekiDevam »