Sayfadaki görseller
PDF
ePub

et attente considerata, mentem nostram piissimis charitatis, gratitudinis, gaudii, admirationis sensibus ad Deum extollunt eriguntque. S. Franciscus Salesius meditationem eam maxime consuluit, quae circa vitam et passionem Domini Nostri Jesu Christi versatur. "Si enim," inquit, "saepe eam meditando consideres, tota anima tua illo replebitur, ipsius agendi modum addisces, et ad exemplar et normam illius omnes actiones tuas conformabis. Ipse est lux mundi; in ipso ergo, per ipsum, et ob ipsum illustrari et illuminari debemus est item arbor desiderii, sub cujus umbra requiescere et refrigerari nos oportet: est vivus fons Jacob, in quo omnes nostrae maculae et naevi ablui debent. Pueri loquentes matres suas frequenter audiendo, et una cum ipsis balbutiendo, illarum linguam et loquelam discunt. Sic nos apud Salvatorem nostrum per meditationem frequenter agentes, ac verba, actiones et affectus ejus observantes, illius gratia juvante, discemus loqui, agere et velle, ut ipse. Hic pedem figamus oportet, nec enim per aliam, quam per hanc, ad Deum patrem ire portam possumus. Nam sicut speculi aequor vultum et oculos nostros non referret, nec in se detineret, nisi retrorsum stanno et plumbo inductum foret: ita nec divinitas in mundo hoc inferiore commode a nobis considerari posset, nisi sacrae Salvatoris nostri humanitati eadem foret conjuncta et unita; hujus vero vita et mors tale objectum et materia sunt, ut nullum magis, convenientius, suavius, deliciosius et utilius eo in ordinariam nostram meditationem seligere possimus. Unde non frusta Redemtor noster, panis, qui de coelo descendit, appellatur; nam sicut panis ad omnes reliquos cibos adhiberi solet, sic et Salvatorem in omnibus orationibus et actionibus nostris meditemur, consideremus et requiramus" 1).

Reliqua adjuncta.

§. 25. Ad meditationem eo, quo decet, modo instituendam, quaedam adhuc ex mente praefati S. Praesulis observanda sunt.

a) Ut ad meditationis exercitium commoda aliqua aptaque eligatur hora; qualis est matutina, animo tunc negotiorum et conversationum incursibus nondum implicato, et ad ipsius diei veluti primitias Deo offerendas melius disposito.

Dum de tempore, quo duret, quaeritur, generatim ratio habenda est tum occupationum, quibus quis detinetur, tum etiam virium et facultatum, non tamen absque Directoris spiritualis consilio.

b) Ut locus etiam aptus, et quantum fieri potest, ab exterioribus distractionibus liber deligatur; idque juxta monitum Sal

1) Philoth. P. II. c. 1.

vatoris nostri Jesu Christi dicentis: „Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio super te, ora Patrem tuum” 1).

c) Ut, antequam ipsa meditatio inchoetur, objectum, quod meditandum est, in aliquo pio libro prius perlegatur; quod etiam utilissime fieri posset pridie post examen serotinum, et sic ea, quae meditatione consideranda sunt, et melius intellectu concipiantur, et tenacius mémoriae adhaereant, et ita evagationibus et distractionibus aditus omnis occludatur.

d) Ut praecipuus in meditationibus locus detur affectibus et propositis, quae non sint nimis generalia, sed circumstantiis et casibus particularibus attemperentur, ita ut si fieri possit, ipsamet die in praxin mittantur, et effectum obtineant. E. g. Si in meditatione aliquis Christi Domini erga calumniatores et inimicos clementiam et charitatem considerans, ad illius exemplum consectandum excitetur, proponatque sibi adversarios diligere, iisque benefacere: hoc etiam in particulari sibi faciendum proponat erga hunc vel illum, a quo talem injuriam passus aut offensam accepit, vel cujus animum sibi nequiorem expertus est, ut scilicet eum ipsomet die convenire apud se decernat, verbisque ad mitigandum animum aptis alloqui, et etiam aliquo charitatis officio aut obsequio praevenire.

e) Denique ut ab oratione non statim animus in exteriores occupationes totus effundatur, sed paulatim, et si id commode fieri queat, servato aliquantulum silentio, ut sic pii affectus in animo concepti diutius retineantur, et altiores in corde radices agant. Alias enim non absimilis est viro "consideranti vultum nativitatis suae in speculo; consideravit se, et abiit, et oblitus est statim, qualis fuerit" ").

Devitatio vitiorum in munere sacri tribunalis

obviorum.

§. 26. Expositis jam dotibus atque virtutibus ad munus sacri tribunalis obeundum necessariis, de quibusdam vitiis, quae multum obstant, quominus poenitentium confessiones rite ac fructuose excipiantur, loqui fas est. Haec enim quo clarius spiritui ecclesiastico et sanctitati muneris agnoscentur contraria, eo certius sperare licet, fore, ut perspecta illorum turpitudine ac vi nocendi, devitentur. Sunt vero vitia, quae in gravissimo et sacerrimo confessionum excipiendarum munere non ab omnibus evitantur: a) internum animi frigus et ignavia, b) vanitas, c) imbecillis hominum timor, d) partium studium, e) lucri studium, f) inconsiderantia et impru

1) Matth. VI. 6.

P. 118. seq.

2) Jacob. I. 23. 24. — Cfr. Stapf. Theol. mor. Tom. IV. M. Ludovici Abelly Parisini, Episcopi Ruthenensis, Sa cerdos Christianus. Tyrn. 1747. p. 68,

[ocr errors]

dentia, g) alta proprii judicii opinio et fastus, h) rigor et laxitas, i) animi demissio et anxietas.

Internum animi frigus et ignavia.

§. 27. Internum animi frigus erga salutem poenitentium a causis variis originem ducit; modo est immoderatum litterarum continuandarum studium, (quod forsitan in paucioribus locum habet), modo est nimia rei domesticae et agriculturae sollicitudo, (quod in non paucis), modo est sensus vere mundanus, modo est defectus cognitionis, in quam et qualem operis partem confessarius sit vocatus, modo est pigritia et ignavia, quae requiem amat, si laborem adit.

Quod animi frigus erga poenitentium salutem vario modo se manifestat: a) Si confessarius tempus, quod confessionibus excipiendis impendit, molestiae et oneris tempus consideret, et non sine aperto interni taedii signo aures poenitentibus praebeat; tunc enim sincerus cordis affectus ex confessionali exulat. b) Si poenitentium multitudo eum impatientem reddat. c) Si poenitentes frigidis quibusdam verbis admonitos subito dimitat. d) Si officio suo, vi cujus se totum quantum fiduciae suorum offerat, per alios potius quam per se ipsum satisfacere velit. e) Si gregem sibi concreditum diebus festis vicinas urbes aut monasterii ecclesias frequentantem, et ab alienis animarum pastoribus consilia et auxilia petentem, lubenti animo videat. f) Si afflictos, qui aegritudinem suam suasque tentationes accuratius exponere et ita alleviare velint animum, ut angores suos coram parocho suo effundant, instruat paucis, dimittatque asperis verbis. g) Si sapientia contentus, quam leviter in scholis hausit, profundiorem Dei hominumque cognitionem non quaerat, et non adlaboret penetrare in internae piae vitae aditum, in quo solo mysterium verae animarum directionis reclusum et revelatum invenitur.

Ne huic vitio succumbamus, parumper in memoriam revocemus, quantae sit excellentiae, quanti fructus et utilitatis ministerium sacri tribunalis, et quanta sit obligatio illud recte et exacte obeundi. Quid prodest, ut sacerdos peccatores praedicationibus et exhortationibus ad conversionem et poenitentiam impulerit, si prae fastidio et negligentia eos tanquam sibi molestos et importunos repellens, misericordiae januam ipsis praecludat? Sane de talibus pastoribus summus animarum Pastor, Jesus Christus, justissimam conquerendi rationem habebit, quod cum ipse exemplo suo praeiverit, et aperte dixerit: "Omne, quod dat mihi Pater, ad me veniet. Et eum, qui venit ad me, non ejiciam foras, quia descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed ejus, qui misit me" 1), quod,

1) Joan. VI. 37, 38.

inquam, illi exemplum hoc imitari neglexerint, neque in salute et perfectione animarum procuranda summo Pastori suo cooperari contenderint. Quae omnia jure merito pastori animarum persuaderi deberent, ut non tantum promtissimum se exhibeat ad confessiones altro accurentium et petentium audiendas, sed etiam, ubi eos rarius accedere advertit, ad crebriorum hujus tam necessarii ac salutiferi Sacramenti usum omni adhibita industria ac conatu invitet et incitet. Sic enim iterum exemplo suo summus Pastor, Christus, docuit, qui ovem perditam tam sollicite quaesivit, nec a quaerendo destitit, donec inventam in ovile reduceret. Fratres mei," ait S. Jacobus, "si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum, scire debet, quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum" 1). Quid enim gratius esse poterit Deo Patri, cujus imago in hominibus devastata renovatur, et filius prodigus reducitur: quid Deo Filio, cujus oves tanto pretio emtae, perditaeque reducuntur; quid Spiritui sancto, cujus templa diruta et polluta reparantur et conciliantur? Si mercatores ad illas nundinas, in quibus magnum lucrum, licet frequenter falso sperant, magna celeritate accurrunt, totisque diebus in tabernis haerent, et emptores exspectant, quanto magis confes. sarius ad confessionale, in quo tam insigne et certum, tum animarum tum meritorum propriorum, lucrum sperare potest, accelerare, atque in eo, quamdiu poenitentes tamquam emptores salutis suae adsunt, perseverare debet. Si Christus ad Centurionis puerum vocatus: "Mox," dixit, „veniam et curabo eum," quidni idem, confessarius ad suos poenitentes curandos vocatus, faciat et dicat? O quantum solatium capturus est confessarius, si promptum se in hoc obsequio praebuerit, sicque de ipso quoque, ut olim de Christo, dici potuerit; Et omnis turba quaerebat eum tangere (ei confiteri), quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes" ")! Quem in finem non parum proderit, si pastores animarum saluberrimam S. Chrysostomi exhortationem frequenter perpendant, sequentibus verbis expressam: „Perpendamus ovium pastores illos, qui Cappadocum regione sunt, quali et quanta pro pecorum suorum studiis patiantur. Illi saepe numero universum triduum nive obruti perdurant. Dicuntur autem et qui in Lydia sunt, non minora mala ferre, dum integros menses difficilem illam solitudinem pessimarumque bestiarum plenam vagando circumeunt. Si tantum erga pecora diligentiae impendunt pastores illi; quam, quaeso, excusationem habebimus, quibus animae rationales concreditae sunt, quod profundum hunc somnum dormimus? respirare enim omnino oportebat; quieséere autem omnino et non circumquaque percurrere, innumerisque etiam mortibus seipsos pro ovibus istis exponere, id demum non est

وو

1) V. 19. 20. — 2) Luc. VI. 19.

boni pastoris. An ignoras gregis hujus dignitatem? An illius gratia Dominus tuus innumera non fecit? An non postremo et sanguinem fudit? Tu vero requiem quaeris? et quid pastoribus istis pejus esse poterit? an non perpendis, quod oves istas circumstant lupi multo amaricatiores et severiores? an apud temetipsum non reputas, qua mente opus sit ei, qui talem praefecturam sit administraturus? et homines quidem, qui populis praesunt, si quando de rebus fortuitis consulturi sunt, diebus non contenti, noctes etiam vigilando adhibent, nos vero, qui pro ipso coelo certamen habemus, ipso quoque die dormimus? Quis, quaeso, ab eo nos supplicio eripiet, quod istis debetur?" - 1)

Vanitas.

§. 28. Vanitatis studium confessarii, qui gloriari cupit in multitudine sibi confitentium, merito inter vitia in munere confessionali evitanda numeratur. Coram Deo et conscientia nihil interest, quotnam quis habeat, quos poenitentes dirigat, sed quomodo dirigat. Juvat potius confessiones paucas rite factas audire, quam multas temere peractas, cum praesertim confessio aditum aperiat ad Ss. Altaris Sacramentum. Vanitatis ejusmodi studioso confessario non inepte applicabis sacrae scripturae verba: „Multiplicasti gentem, sed non magnificasti laetitiam" ?). Vanitas saepe est mater aemulationis puerilis, ex qua nascitur invidia confessariorum, cum aliorum tribunalia poenitentinm caterva stipata vident; licentia censoria nota perstringendi eorum confessiones excipiendi modum, ut illis abrogent auctoritatem; inanis oblectatio, qua perfruuntur, cum poenitens ipsis aperire non abnuit, quod aliis non audet. Inde etiam illae confitentium factiones proficiscuntur, qui in uno alioque confessario gloriantes Corinthiis illis aequiparantur dicentibus: Ego sum Pauli, et ego Apollinis etc.").

Ut poenitentiarius noxam illam, et a confessionali omni studio eliminandam aemulationem et zelotypiam, qua affectus aegre fert, si poenitentes aliis confiteantur, diligentissime devitet, meminerit quaeso, quae subjicimus: a) Nemo venit ad confessarium, nisi Pater coelestis traxerit eum; si autem hic poenitentem ad alium traxerit confessarium, quam causam habere potest querelae neglectus confessarius, maxime si solum Dei beneplacitum voluntatemque quaerat, quam aeque in non audito perficere et implere potest. b) Etiam si proximi seu poenitentis salutem sincere quaerat, gaudere potius, quam tristari de discessu deberet, cum se ipsum minimum omnium esse sibi persuadere queat, adeoque prudenter praesumere possit, poenitentem ab alio confessario et peritius et efficacius curatum iri.

1) Hom. 29. in Epist. ad Rom.

- 2) Isai IX. 3.

3) Cor. III.

« ÖncekiDevam »