Sayfadaki görseller
PDF
ePub

diem quosdam devotos affectus repetant, qui mixtis humilibus precibus cum fiducia valeant suo tempore divinam implorare opem, et spem eam consequendi animare.

f) Suadeantur ipsis (pro rerum adjunctis) modica occupatio, prudens gerendorum per diem distributio, conversatio sapientium hominum, leves distractiones, lectio mentem exhilarans, deambulatio, et quae sunt hujusmodi. Quandoque etiam ars medica in subsidium vocari debet.

g) Inculcet eisdem pro ea, in qua nune constituti sunt, conditione, esse eorum, ut dociles sese exhibeant aliisque regendos committant, quia juste dijudicandi facultas in eis repressa est. Spem excitet, eos, si spirituali directori suo morem gerant, ad tranquillitatem redituros, et consoletur asserens, etiamsi erroneam actionem admitterent, eos tamen coram Deo culpa vacare, si quidem circa talem actionem anxii consilio prudentis probique confes. sarii obedierint.

[ocr errors]

Ad scrupulosorum consolationem, qui confessarium nullo infallibilitatis jure frui causantur, monendum erit, confessarium, quem ceteroquin pium, prudentem ac doctum satis esse supponimus, etsi quoad se decipi possit, non tamen quoad scrupulosum, cum isti nullum aliud ad animi pacem suppetat, quam strictae obedientiae remedium. Hinc S. Bernardus 1): "Quidquid vice Dei prae. cipit homo, quod non sit tamen certum displicere Deo, haud secus omnino accipiendum est, quam si praecipiat Deus. Quid enim interest, utrum per se, aut suos ministros, sive homines sive angelos, hominibus innotescat placitum suum Deus? Sed homines inquis, faeile falli in Dei voluntate de rebus dubiis percipienda, et praeci piendo fallere possunt. Sed enim, quid hoc refert tua, qui conscius non es? praesertim, cum teneas de Scripturis: quod labia sacerdotis custodiant scientiam, et legem ex ore ejus requirant 2). Ipsum proinde, quem pro Deo habemus, tanquam Deum in his, quae aperte non sunt contra Deum, audire debemus." Et: »Imperfecti cordis et infirmae prorsus voluntatis indicium est, statuta seniorum studiosius discutere, haerere ad singula, quae injungantur, exigere de quibuscunque rationem, et male suspicari de omni praecepto, cujus causa latuerit, nec unquam libenter obedire, nisi cum audire contigerit, quod forte libuerit, aut quod non aliter licere seu expe dire monstraverit vel aperta ratio, vel indubitata auctoritas. Delicata satis, imo nimis molesta est hujusmodi obedientia." Ita docuerunt etiam S. Franc. Sal., S. Philippus Ner., S. Antoninus aliique Doctores et Magistri spirituales. Expedit, ut contenti simus, si a patre spirituali sciamus nos bene incedere, quin causam investigemus. Nunquam periit vir obediens. Melius, ait S. Franciscus Sale

1) Libr. de Praec. et disp. c. 9. et 10.

2) Mal. II.

sius, clausis oculis incedere sub divina providentia inter tenebras et perplexitates in hac vita. Obedientia, ait P. Segneri, huic aegritudini adeo singulare est remedium, ut qui cuperet absque ea curare scrupulosum, is videretur navem velle subducere in portum sine gubernaculo. Ad obtinendam hanc obedientiam utere ea arte, qua principes in exstirpandis praedonibus, qui quosdam illorum stipendiis conducunt, ad tollendos e medio socios. Similiter serviant tibi scrupuli contra scrupulos. Et expone ei, quantam teneatur Deo rationem reddere inobedientiae erga patrem spiritualem, unaque damnum, quod ipsemet sibi consciscit, dum pugnat cum hostibus imaginariis, neque sibi cavet a veris, quasi rem praeclaram existimaret, imitari Domitianum, qui tempus impendebat confingendis acu aurea muscis, dum interim Parthi ab imperio integras avellerent provincias" 1). Hinc ut scrupulosis persuadeatur docilitas et mediorum necessariorum usus, eis etiam exhiberi possunt gravissima quaeque secutura. Nimirum a) Scrupulosi ipsi tempus perdunt, efficiuntque, ut etiam alii eo priventur; munera sua perperam explent, tetris morosisque cogitationibus graves domesticis evadunt ) Vires illi suas tristibus id genus cogitatis conficiunt, augent moerorem, corpus debilitant, animos despondent, et naturae sub tot malorum pondere oppressae, quaerenti solatium atque voluptatem supervenit tentatio, quae nullam invenit oppositionem. Hoc pacto scrupulosi laxatis conscientiae habenis ex animi dejectione in gravissima decidunt nonnunquam peccata.

h) Ceterum scrupulosi tractentur animo mansueto, amante, et benevolo, ac nonnisi, ubi vel morem non gerunt, vel gerere nolunt, severitas paterna rigidioraque monita accedant. Quamvis enim hujus generis poenitentes confessario prae reliquis esse soleant molesti, nostram tamen commiserationem quam maxime efflagitant, utpote quorum conditio adeo miseranda est, et nisi fidum amicum hi nanciscantur, tantis periculis obnoxii sunt. Praeterquam quod continuis aculeis pungantur, fieri potest, ut in ipsam desperationis abyssum ruant! Quare »vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris" 2)

Monita specialia in tractandis scrupulosis.

§. 259. His jam praemissis pro diversis scrupulosis specialia quaedam monita subjicere juvat, prout confessarius eos vel instruat, vel consoletur, vel ad quietem perducat secundum individualem conscientiae eorum conditionem, et scrupulorum rationem.

1) Instr. Conf. Dilingae 1699. pag. 224. Der Beichtvater, von Alphons Maria Liguori. Achen 1836. S. XLVII. LI. Homo Apostolicus

[blocks in formation]

- 2) Gal. VI. 1.

[ocr errors]

I. Nonnulli poenitentium, qui priora peccata amplius non committunt, perpetuo timore cruciantur, num cuncta eaque rite confessi fuerint.

Primo confessarius causas dubii eorum inquirat, quas, si sufficientes invenerit, suadet repetitionem, imo confessionem generalem. Quodsi vero confessarius intelligeret, prudens dubium circa integritatem et sinceritatem confessionis priorum peccatorum non obtinere, iterationem confessionum, praeprimis si poenitens post conversionem confessionem suam generalem jam peregerit, nequaquam concedat, nam nonnisi recens scrupulorum anxietatumque fons ipsi foret; sed ad eum animi habitum, ut officiis nunc sibi injunctis in dies accuratius, hilarius, ac sincera in Deum charitate satisfacere, et firma in divinam gratiam fiducia melior evadere studeat, hortari et perducere conetur. Suadeat proinde, ut omnium, quae retro sunt, cum S. Paulo obliviscens, ad anteriora se convertat, et ex praeteritis peccatis triplicem hunc fructum, scilicet: ruborem (humiliationem), dolorem et fervorem, quo praeteritas negligentias resarcire, et tempus elapsum maleque impensum quasi redimere studeat, plene retineat. Poenitenti, qui nihilominus repetendam confessionem generalem constanter et enixe postularet, quia eam ad animi quietem omnino necessariam putat, forsan concedi posset, adjecta tamen conditione, ut eam fixo tempore examini dato peragat, postea priorum delictorum prorsus non meminerit, sed abinde reliqua religionis christianae officia eo accuratius explere satagat.

II. Alii ideo quidem non anguntur, num priora peccata perfecte confessi fuerint, sed utrum remissionem a Deo obtinuerint, quum non satis se emendarint. Licet pravam mentem mutarunt, sequelas delictorum pro facultatibus removerunt, eos tamen anteactae vitae memoria (quin adsit ratio sufficiens) cruciat, atque fiducia in Dei misericordiam amoremque admodum est debilis, et fluctuans.

Scrupulosis hujusmodi, a) confessarius inprimis magnitudinem misericordiae divinae tum aptis ex S. Scriptura sententiis, tum exemplis illustribus SS. Mariae Magdalenae, Augustini, Mariae Aegyptiacae, Margaritae de Cort., Afrae et sociarum, aliorumque plurium repraesentet. Pariter ostendat, quam grata sit Deo fiducia de bonitate et misericordia illius concepta, et e contrario, quantopere diffidentia et desperatio ei displiceat. "Qui de venia peccatorum desperat, negat Deum esse misericordem, magnamque injuriam Ei facit." Consolatoria sententia V. Blosii eis proponatur. "Praestat, inquit, omnino post peccatum admissum mox reverti, quam diu in peccato discutiendo occupari detinerique. Revera cum sit Deus infinitae misericordiae fons, non potest non succurrere et ignoscere ei, qui ipsum humiliter et confidenter invocat, etiamsi is peccata totius mundi commisisset. Fasciculus ligni in ignem conjectus, non tam repente incenditur, quam paratus est Deus veniam

dare pro peccatis suis vere dolenti" ). b) Confessarius justos ingerat conceptus de essentialibus poenitentiae, ostendatque vitam emendatam et pravam mentem abjectam esse certissimum sincerae poenitentiae characterem. c) Serio eis exponat, Christiano, Dei gratia favente, converso continuo in bono esse progrediendum, huic vero irremissam anteactorum memoriam impedimentum struere. d) Jubeat eos in id attendere, quod nonnullorum objectorum reminiscentia (praesertim quod attinet peccata contra castitatem), ob vim, quam in phantasiam exserunt, praesenti eorum animi conditioni facile periculum creare possunt. Revocatae imagines perceptorum sensualium voluptatum non carent suis illecebris, quae sensualitatem, quin id sentiatur, denuo excitant, et poenitentem sensim sensimque ad consensum in prius peccatum haud inculpatum, imo ad relapsum perducunt.

III. Quidam poenitentes scrupulosi anxiique reperiuntur, quoties pro hic et nunc confessionem peragunt. Timent perpetuo, num conscientiam satis explorarint, et peccata, prout oportuisset confessi sint; delicta jam exposita denuo exponunt, et absque necessitate repetunt, postulant, saepius confessionem generalem, atque tam seipsos, quam confessarium sine ratione sufficiente divexant. Hos benevole patienterque tractabit confessarius, ast severitate simul prudenter adhibita. Jubeat eos a) peccata absque prolixitate paucis recitare; b) hisque recitatis, praetermissis reliquis omnibus, solummodo ad ejus doctrinas et monita attendere. Postulet, c) ut absolutione obtenta de integritate confessionis ne cogitent quidem. Si vero absolutione ipsis impertita nova dubia, quae vana esse cognitum habet, proferunt, d) dictis eorum faventes deneget aures. Quoniam in ejusmodi hominibus phantasia agitatis utique est, quod confessarius credat, nihil plane gravioris momenti ipsis esse aperiendum, e) flagitet, tanquam specimen debitae obedientiae edendum, ut omnem timorem opprimentes, ad sanctissimum Eucharistiae Sacramentum percipiendum accedant.

IV. Alii ob sic dicta peccata infirmitatis humanae, in quae toties relabuntur, anxii et pusilli animi sunt.

His inculcet, a) multum interesse inter peccata, quae ex fragilitate descendunt, et ea, quae consulto committuntur; b) nemini his in terris contingere virtutem absque macula, eosque superbia agitari, si id sibi exspectarent: justum quoque, adstipulante sacra Scriptura, saepius per diem cadere; de levibus erratis affligi indicium esse hominis semet ignorantis, hunc enim si norit, non posse esse nescium, hortum suum tribulorum ac spinarum suapte natura feracem esse; c) tantum abesse, ut in fragilitatis humanae peccata relabentes anxii evadere debeant, ut potius hoc ipsum eos ad preces

1) Institut. spir. c. 8.

-

....

majori fiducia fundendas, ad semetipsos coram Deo sanctissimo humiliandos, ad fervorem optima quaequè aspirantem, denique ad desiderium illius loci, ubi nullum amplius erit peccatum, hortari et excitare debeat. - Praeclara sunt verba Seraphici Doctoris S. Bonaventurae: "Ipsa quoque quandoque retardatio proficiendi est via profectus, dum humiliat. Et ideo Deus pie cursum temperat nostrum, ut longius procedat, et per hoc melius a superbia defendimur; quia saepe nimia proficiendi securitas, et fervor continuatus vires corporis exhaurit" 1). Et illa V. Blosii2). "Quia et excellentissimi Apostoli et amici Dei ipsas quidem virtutes omnes volebant, atque appetebant seu desiderabant optimo et supremo modo perficere, sed hoc in ista vita sine aliqua imperfectione praestare non poterant. Unde et dicebant: "In multis offendimus omnes" 3). Itemque: "Si dixerimus, quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est" *). . . . . „Plerumque et in electissimis amicis suis aliquid semper vitii Deus permittit resi dere; et ut plurimum ad iram et vehementiam proniores sunt, quo et sibi ipsis innotescant et aliis: atque per hoc gratia sua, quam illis infundit, velut ignis sub cineribus occultetur et conservetur... Nec est, quod inde terreantur Christi servi; modo in suum se nihilum amplius demittant, et se ipsos penitus cognoscant, facile his defectibus mederi poterunt, fietque, ut deinceps cautiores fiant" 5). Pariter lectu meditatuque digna sunt, quae venerabilis Thomas a Kempis scribit: "Animaequior esto, et ad majorem sustinentiam accingere. Non est totum frustratum, si te saepius percipis tribulatum et graviter tentatum. Homo es, et non Deus, caro es, et non angelus. Quomodo tu posses semper in eodem statu permanere, quando hoc defuit Angelo in coelo, et primo homini in paradiso? Ego sum, qui moerentes erigo sospitate, et suam cognoscentes infirmitatem ad meam perveho divinitatem" ").

V. Anxiorum alii timent, ne peccata leviora eos sensim sine sensu ad graviora, tandemque eo deducant, ut poenitentiae agendae non amplius animum advertant, qui proinde animum in bono perseverandi prorsus amittunt, quamvis pro praesenti pietatem serio aspirent.

Hos confessarius doceat dictum peccata leviora trahere ad graviora❞ solum spectare leviora ea, quae parvi ducuntur, imo negliguntur et consulto committuntur; si in genere illud valeret, neminem in justitia ad finem usque perseveraturum fore; at vero si ad deliberata quoque pertineat, licitum tamen non esse, Dei misericordiam finibus circumscribere, qui, quum summae malitiae peccatoribus poenitentiae gratiam interdum non deneget, nequaquam patietur, illos in

[ocr errors]

1) VII. Proc. Rel. c. 11. 2) De Consol. pusill. c. 30. - 3) Jac. III. 2.4) I. Joan. I. 8. — 5) Tauler c. 16. — 6) De Imit. libr. 3. c. 57.

« ÖncekiDevam »