Sayfadaki görseller
PDF
ePub

mentem a poenitentia agenda prorsus abhorrentem praecipites agi. Sic eos erigere, et ad quietem componere conetur.

VI. Nonnullis poenitentibus ariditas in peragendis precibus, atque animus in religionis exercitiis remissus anxietatis et tristitiae causa exsistit, quae eo est periculosior, quia etiam devotos Christianos haud raro a bono coepto deficere facit.

In his inquirendum est, an non ipsi mentis aridae et distractae causas praebeant, quo obtinente has removere jubeantur. Rebus vero aliter se habentibus edoceantur, virtutem eorum ideo merito coram Deo non destitui, atque Dominum solatium denegantem ipsorum patientiam tentare et amorem. Vide §. 248 regulas in desolatione interna tenendas. Quantum ad illos, qui in precibus persolvendis scrupulis anguntur perpetuis, num debitam adhibuerint attentionem, severe prohibeat, a) ne quidquam repetant, sive bene sive male recitasse sibi videantur, sed morem potius mulierum fila girgillo deducentium aut convolventium sequantur, quae si forte filum abrumpatur, non propterea priora fila deducunt aut convol vunt, sed initium abrupti fili quaerunt, et ab eo laborem denuo auspicantur. b) Inculcet porro, ut omnem abjiciant anxietatem, qua, ne distracta orent mente, continuo timent; ipsa enim apprehensio et timor in causa sunt, quo minus bene precari possimus. Idque eo magis, c) quum certum sit, veram orationis devotionem, quemadmodum vera virtus in continua pugna cum malo consistit, sic aeque pugnam adversus alienas cogitationes necessario importare, has vero in culpam imputari non posse, quamprimum molestae nobis accidunt, et repelluntur, quo earum conscii reddimur memento. Ceterum hujusmodi personis contra evaginationes in oratione oriri solitas commendare juvat inprimis humilitatem coram divina Majestate, et fiduciam in Deo, persuasi, quod qui jubet nos orare, aderit auxilio et gratia sua. His jungenda est diligentia, qua ante orationem amoveamus omnia, quae in ipsa pati nollemus. Declinate a me omnes cogitationes alienae et extraneae, quia statui scrutari mandata Dei! Venite omnes simul animae vires, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum, quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus ejus et oves pascuae ejus!

VII. Alii se cruciant ob officia futuro demum tempore sibi injungenda, timidique varios fingunt casus, in quibus sibi, ut conscientiae satisfacere possint, non satis virium fore opinantur. Christianis talibus solatium feratur exposita doctrina de gratia Dei. Inculcetur eis, bonam, qua nunc gaudent, voluntatem, et modestam sui ipsius diffidentiam effecturam, ut in difficilibus futuris rerum circumstantiis fortiores sint iis, qui sibi ipsi nimium fidunt. Simul in animum eis inducatur, vivida imaginatione periculorum laborumque tali officio adnexorum, eorum vires nonnisi frangi. Permittendum profecto non est, ut tales difficiles sibi casus rerum

que eventus imaginentur; sed monita confessarii sedulo exsequentes, omnem sollicitudinem suam in Deum conjiciant: „Ipsi enim cura de nobis est" 1).

VIII. Aliis continuo colluctandum est cum gravissimis tentationibus, nec liberari possunt; ideo sunt turbati, tristis et pusilli animi. Aeque anxii haerent, utrum peccato consenserint, nec ne.

Quoad primum notanda sunt, quae §§. 245-252 diximus. Quoad alterum vero, poenitentibus, qui anguntur, num in pravam cogitationem, v. g. sacrilegam, vel in pravam cupiditatem, uti impuram, consenserint, quosque purae conscientiae admodum studiosos timoratosque cognoverit confessarius, exhibeat magnum discrimen intercedens inter peccati alicujus imaginem repraesentatam ejusque consensum, inter illecebras ad peccandum ipsumque peecatum. Si nihilominus quietem non capiunt, graves vero, vel fere certas consensus causas exhibere non possunt, persuadere eis conetur, ut sibi affirmanti fidem habeant, hac mentis affectione consensum non habuisse locum 2).

Generatim dum ejusmodi dubia proponuntur, consensus ad peccatum mortale necessarius defuisse supponitur, si a) persona dubitans peccatum odio habet, et firmo constantique conatu declinare solet; b) si pravam cogitationem, vel quidquid acciderit redeunte animo mox exhorruit; c) si, cum peccatum facile patrare potuisset, ab illo tamen abstinuit, nisi fors merus pudor, vel timor infamiae etc. illam retraxerit; d) item si dubitat, utrum vigilans vel sopita, sibi praesens, an vero aliis rebus distenta fuerit. Vicissim qui plerumque tentationi cedunt, aeque fundatum praejudicium contra se sustinent.

IX. Quidam ceterum pii nomines interdum ob actionum suarum causas motivas anxii haerent, timentque, ne opera sua externe bona e latente fonte malo, utpote ex superbia, philautia, vanitate etc. proficiscantur.

In his tractandis consultum quidem erit, firmare persuasio nem, inter Christianos cuncta non ab externis sed ab intentione cordisque conformatione dependere; animus tamen eis addatur sequentibus expositis: a) nos quamdiu in his terris sumus, continuo aliquo saltem modo in incerto versari, at suiipsius damnationem sine ratione sufficiente ingrati animi in Deum, injustique in seipsum esse; b) eundem eorum timorem ostenderc, quantum abhorreant a pravis actionum fontibus. Pergant modo renovare propositum cuncta bona et justa agendi ex solo amore et obedientia erga Deum, atque aperte renuntient impuro cuilibet actionum fonti.

Multa utilia circa tractandos scrupulosos continentur in libro, cui titulus est: Traité des scrupules, par Duguet. Item: Ueber den inneren

1) Psalm. CXXIV. 1.

- 2) Cfr. Philoth. P. IV. c. 6.

Frieden, von Ambros von Lombez, weil. Priester des Kapuzinerordens,
Professor der Theologie. Aus dem Französischen. 10. Auflage.
Geistlicher Wegweiser für fromme Seelen, von Jos. Carl Quadrupani,
Barnabiten. Aus dem Italienischen übersetzt. Wien 1832.
die Kleinmüthigen, von Blosius.

Mira et insolita confitentes.

Trost für

§. 260. Ubi poenitentes mira et insolita, quae extraordinaria comparent, puta visiones, ecstases et ejusmodi confitentur; vel prophetica sibi somnia obtigisse asserunt, confessarius, nisi ratiðnes plane singulares occurrunt, generatim nullam ipsis fidem adhibeat, seque hisce narrationibus ne parum quidem commotum ostendat. Sic enim ab errandi periculo remotior erit. Plerumque, qui talia sibi evenisse autumant, ejusmodi sunt, qui multa id genus legerunt, et exinde magno illorum desiderio tenentur, item homines perfervidae phantasiae, atrae bilis, mentis hebetioris vel etiam corporis sive diutinis infirmitatibus, sive per nimias austeritates valde exhausti. Interdum etiam directa simulatio et hypocrisis locum habet. Quae quidem omnia praecipue de sexu sequiori notanda veniunt. Quod speciatim somnia attinet, etiamsi talia saepius divinitus immissa fuerint, ipsa tamen Scriptura sacra iterato ab illorum observatione nos dehortatur 1).

In casu aliquo singulari, dum e. g. persona humilitate aliisque solidis virtutibus plane insignis et sedatae simul indolis tale sibi quid obtigisse testatur, et si praeclari insuper hujus rei fructus in illa observantur *, negotium cum viris probatis juxta illas regulas serio expendatur, quas solidi auctores Ecclesia suffragante statuunt. Generatim spiritualis director non errabit, si dum ei insolita et mira exponuntur, ad credendum se potius tardiorem, quam faciliorem praebeat. Et quamvis ea, quorum conscius redditur, sat solida videantur, mature tamen et lente procedat, aliorum, qui magis periti fuerint, consiliis utatur, tum vero talem animam diversimode experiri studeat, per obedientiam maxime et humilitatem; scilicet, ut e silice ignem elicias, illam non leniter tractare, potius admoto chalybe percutere debes, donec latentes scintillae emicent. Confessarius quoque donum discretionis spirituum supplex a Deo efflagitet, ut possit probare spiritus ). Et quia discretio ex lumine coelitus infuso paucorum est, ait Cardinalis Bona, . . . . ideo alia via discernendi spiritus inquirenda est, quae communior sit et facilior. Illa nimirum, quae per modum artis et doctrinae fit, examinatis motionum principiis et effectibus, perpensis item regulis, quae a

1) Lev. XIX. 26. Deuter. XVIII. 10. Eccli. XXXIV. 5. IV. 1.

[blocks in formation]

Spiritu sancto praescriptae sunt in Ss. Scripturis, et quas Ss. Patres aliique Doctores ab experientia instructi tradiderunt" 1). *Exemplum novissimis diebus prostat in libro de vita et meditationibus Catharinae Emmerich, et in iis, quae de Maria Moerl narrantur.

Criteria ad discernendas visiones.

§. 261. His jam universim praemissis criteria et observationes paucas de visionibus et ecstasibus speciatim subjicere lubet in usum juniorum sacerdotum, quos experientia nihil docuit, idque eo magis, quo nostris praesertim temporibus hujusmodi casus extraordinarii haud raro obveniant, et non pauci, quid judicent, haereant, vel nonnunquam captentur et fascinentur. Dicimus autem I. quoad visiones dari triplicis generis criteria, videlicet a) relate ad visionem ipsam; b) relate ad personam, quae visionem praetendit; et c) relate ad effectus, quos producit visio.

Ad a) sequentia notari merentur: Si visionum argumentum certis fidei morumque principiis repugnet, absque dubio visiones spuriae censeri debent; idem obtinet, si quid in illis occurrit, quod impudicum, crudum vel immodestum sit. Sie S. Bonaventura scribit: „Non videtur praetermittendum, quod quidam decepti a seductoriis spiritibus, vel propriis falsis opinionibus, putant sibi apparere in visione vel ipsum Christum, vel ejus gloriosam Genitricem, et non solum amplexibus et osculis, sed etiam aliis indecentioribus gestibus et actibus ab eis demulceri, ut, sicut spiritus ipsorum interius ab ipsis consolatur spiritualiter, ita et caro exterius sibi congruo oblectationibus sensu sensibiliter demulceatur, et carnaliter consoletur; quod non solum esse falsum et seductorium, sed etiam blasphemia gravis esse comprobatur. Spiritus sancti visitatio, sicut contra omnia vitia reprimenda et detestanda infunditur, ita et singulariter contra carnales illecebras opponitur; et ubi spiritus mundities suo jubare resplenduerit, continuo omnes pravae voluntatis motus evanescere, et velut tenebras subveniente lumine disparere necesse est" 2).

Ad b). Personae, quae in peccatis mortalibus vitam transigunt, merito suspicionem movent, quo minus praetensae visiones coelitus demissae sint, nisi forte Deus ejusmodi homines medio hocce extraordinario ex infinita et inscrutabili miseratione ad virtutis tramitem reducere velit. Quare a) si sint homines elati, visionum cupidi, seseque amantes, (quandoquidem Deus superbis resistit et humilibus dat gratiam) praejudicium contra visiones coeletes haud exiguum adest. P) Si sint melancholici, assiduis corporum aegritudinibus debilitati, facile illos seu delusos misereque

1) Tract. Prob. spirit. c. 2. n. 6. 2) VII. Process. Relig. c. 18.

fascinatos aestimare fas est, ubi extraordinarii quidpiam sibi obtigisse autumant. In hanc rem Cardinalis Bona praeclare monet: "Consideranda corporis constitutio, ex qua plerumque animi mores pendent. Etenim facile decipi possunt, qui parum firma valetudine utuntur, qui turbidae ac vehementis imaginationis sunt, qui atra bile abundant, quae depravare phantasiam solet, variasque imagines turbatis sensibus imprimere adeo, ut vigilantes sibi somnia fingant, atque ea se videre et audire existiment, quae nec visu nec auditu percipiunt. Ex longa item inedia crebrisque jejuniis ac immoderatis vigiliis, exsiccato cerebro dissipatisque spiritibus, inania phantasmata repraesentantur, quibus illusa mens tanquam divinis revelationibus pertinaciter inhaeret" 1). Ceterum cum S. Thoma Aq. rectissime monere oportet, „in effectibus supernaturalibus non praeexigere Deum aliquam dispositionem, sed posse simul cum affectu spirituali inducere dispositionem convenientem, qualis requiritur secundum ordinem naturae” 2). 7) Praeterea reliqua personae conditio, si non suspicionem, saltem cautionem ingerere potest, quatenus in paupere timenda est fictio, in juvene levitas imaginosa ex nimia illius aetatis humiditate, in nimio sene initium aut progressus delirii ob cerebri debilitatem. Huc spectat Benedicti XIV. P. M. effatum, quo ait: „Magna autem tenenda est ratio feminei sexus, non quod feminis negandae sint coelestes revelationes, cum forte plures ex eis, quam ex viris eas expertae sint, ut innuunt S. Theresia et S. Thomas, sed propter debilem sexum magis obnoxiae sunt illusionibus" 3).

Ad c). Spuriae censentur visiones, si nonnisi ad fovendam inanem complacentiam, ad superbiam aliorumque contemtum, vel ad solam fere curiositatem inducant, quo vel fit, ut inaniter sibi complacentes coram aliis glorientur, pervicax ingenium et animum omnis corruptionis impatientem ostendant, mystica conventicula frequentet, vel omnino in Ecclesia seditionem moveant. Fructus enim Spiritus sancti teste Apostolo sunt: "Charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas” *). In hunc censum etiam cl. Gravina pulchre et vere scribit: „Insuper discutiendum est, an haec asserta dona et charismata cum mortificatione et cruce sint conjuncta, nam si nec antecedenter vel concomitanter, vel saltem subsequenter sint haec invicem connexa, valde suspectae sunt tales revelationes et prophetiae. Fundamentum: quia haec dona dantur ad manifestationem fidei et utilitatem Ecclesiae; fides autem maxime ostenditur super omnia alia signa ex mortificatione et patientia christiana; his

1) De Discret. spirit. c. 20.

2) Summ. theolog. 2. II. q. 172. a. 2. 3) Cfr. Mattheuc. in libr. de pract. Theolog. Canon. ad caus. Beatif. Tit. III. c. 3. p. 2. - 4) Gal. V. 22.

« ÖncekiDevam »