Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Senes.

§. 271. Dum senes sacro tribunali se sistunt, singularem eis exhibebis affectum, seniori aetati debitum. Verum non negliges convenientem subjungere adhortationem, sed praecipue sequentia commendabis. 1) Ut, quoniam juxta commune proverbium senibus mors in januis est, illam Ezechiae olim ab Isaia dictam sententiam sibi applicent. Dispone domui tuae, quia morieris" 1), atque adeo rationes suas per sinceram et frequentem contritionem ac confessionem seriamque poenitentiam ita componant, ut ad easdem reddendas per mortem evocati intrepide compareant. 2) Ut illam quoque vocem: Ecce, sponsus venit, exite obviam ei2), sibi dictam putent, adeoque mature cum virginibus prudentibus lampades suas oleo bonorum operum et praecipue misericordiae tam vivis quam defunctis exhibitae, instruere studeant. 3) Ut, cum eorum vita sit in speculo posita, et facta eorum sint quasi perpetuum consilium et exemplum Juniorum, ita vivere studeant, ut nullam senectuti suae maculam et exsecrationem conquirant, sed potius senectute sua digni appareant, ut olim Eleazar 3) loquebatur, et cum Tobia seniori reliquum vitae suae gaudio consumere, et cum bono profectu timoris Dei in pace peragere queant'). Exomologesis generalis senibus suadenda est, quodsi nullam adhuc fecerint, ut securiores moriantur.

Feminae.

§. 272. Circa confessiones mulierum in genere observare debet confessarius, ne magis inclinet ad mulierum confessiones excipiendas quam virorum. Id enim S. Xaverius jam pridem docuit, dicens: "Et quoniam foeminae plerumque multum negotii facessunt, cum eis haec tenenda maxime est cautio, ut viros Christo adjunctos impensius excolas, quam eorum uxores. Nam cum natura constantiores sint viri, et ab eis domestica pendeat disciplina, rectius profecto apud eos atque utilius opera collocatur. Recte enim Sapiens: "Qualis est, inquit, Rector civitatis, tales, qui habitant in ea." Et simul multae offensiones sermonesque, qui'oriri solent in foeminarum familiaritate, vitantur." Caveat omnium quidem mulierum, sed praecipue earum, quae aetate, statu, conditione periculosiores sunt, familiaritatem in confessionibus audiendis, utpote quarum ex consuetudine plerumque aut fumus sequitur aut flamma. Saepe amor spiritualis transgredi solet limites suos et fieri carnalis, et optimum vinum in fortissimum converti acetum. Atque etiam ideo S. Xave

1) Isai. cap. XXXVIII. 4) Tit. II. 2. 3.

"Et

[blocks in formation]

rius, teste Turselino, „quoniam in familiaritate mulierum ferme plus periculi est, quam emolumenti, magnopere author erat confessariis, ut in confessionibus, in colloquiis, in congressibus earum, in reconciliatione cum conjugibus cauti essent, intentique ad suspiciones rumoresque horum, et non tantum ad culpam crimenve vitandum 1). Saepe videtur esse charitas et est magis carnalitas. Igitur nautarum instar diligenter det operam confessarius, ut animae suae navis bene sit solida, et ita munita, ut nulla sit rimula, per quam vel guttula aliqua sensualis amoris ad aliquam mulierem intrare possit.

In ipsa confessione tria specialiter observanda sunt: a) Locus, ut scilicet, quantum fieri potest, in loco semper patente, et ad crates audiantur ejusmodi confessiones. Vespertiliones et noctuae in tenebris praecipue suis tentationibus homines incautos infestant. Christus cum muliere Samaritana in patente loco et aperto campo versabatur. b) Tempus, ut scilicet breviter eas, maxime si frequentius confiteantur, expediat, ideoque longas et ad rem non pertinentes narratiunculas, prolixas adhortationes et curiosas magis quam salutares quaestiones studiose devitet, Sicut is, qui a pice coinquinari non cupit, necesse est, ut eam non tamdiu in manu teneat, donec incalescat et manum commaculet, ita qui a muliebri sexu inquinari horret, omni studio cavere debet, ne per longiorem confabulationem affectus incalescat, et corda utriusque sic conglutinet commaculetque, ut et difficulter a se avelli, et macula contracta nonnisi cum magno labore deleri queat. c) Modus, qui in eo praecipue consistit, ut mutuus aspectus fugiatur, et in ipso confessionis progressu severum se potius, quam familiarem ostendat, in universum tamen paterna quaedam et spiritualis gravitas in eo eluceat.

Virgines.

§. 273. His praeprimis confessarius inculcet :

1) Ut agnoscant beneficium, quod ipsis contulit Deus, dum pro sponso terreno se infinities pulchriorem, nobiliorem, ditiorem, sapientiorem, sanctiorem et amabiliorem in sponsum obtulit. 2) Ut juxta monitum S. Pauli cogitent, quae Domini sunt, ut sint sanctae corpore et spiritu 2); praecipue vero orationi et familiaritati cum coelesti sponso suo studeant, atque omnes cum eo adversitates libenter fortiterque excipiant 3) Ut meminerint, se thesaurum virginitatis 'suae in vasis fictilibus et fragilibus portare, atque adeo omnes occasiones, in quibus periculum amittendi illum apparet, studiose decli

1) In vita ejus libr. 7. c. 17. 2) 1. Cor. VII. 34.

nent 1). Quare doceat eas, a) vel occultam superbiam fugere, ob quam Deus nonnunquam permittit lapsum in peccatum castitati contrarium; b) et ipsam iram evitare, quod ea sanguinem accendat carnemque commoveat; c) et otium fugere, quod carnis motibus portam aperiat; d) ae denique omnia loca et personas devitare, ex quibus virginitatis nitori obscuritas aliqua accedere possit. 4) Virginibus inprimis suadenda obedientia et humilitas. Qui optime superioribus obedit, facile et huic obedit caro. Quamprimum protoplasti Deo obedientiam denegarunt, etiam caro spiritui amplius obedire recusavit. Custos virginitatis charitas, locus custodis humilitas. »Virgines, scribit S. Caesarius, quae integritatem corporis Deo auxiliante custodiunt, totis viribus cum Dei adjutorio laborare contendant. . . . diaboli venena respuere, invidiae superbiaeque morbum quasi hostis gladium pertimescere, obedientiam humiliter custodire, numquam senioris praecepta contemnere, lectioni et orationi insistere"). 5) Juvabit quoque proponere exempla SS. Virginum, inprimis autem illud beatae Virginis Mariae: quam corde fuerit humilis, quam verbis gravis et parca, quam modesta facie corporisque totius compositione, quam intenta operi, quam Deo conjuncta; honeste quidem vestita, mentis autem sectans pulchritudinem, quam in virtutibus, quibus homo Creatori suo assimilatur, sitam esse noverat.

Quoad puellas vero, quae virginitatem suam Jesu Christo consecrare cupiunt, non facile confessarius eis permittat castitatem perpetuo vovere, sed attenta earum indole et probitate concedere potest, ut castitatem per aliquod definitum tempus, vel adjecta rationabili conditione voveant.

Viduae.

§. 274. Viduis quatuor suadere debet confessarius virtutes: 1) Insignis vitae honestatem et integritatem; cum enim jam innuptae sint et ipsum Christum pro sponso habeant, merito juxta monitum S. Pauli 3), ea ornamenta quaerere debent, per quae ipsi magis placeant ejusque amorem facilius sibi concilient. Hanc enim forte ob causam etiam Deus illis virum eripuit, ut S. Melania agnovit, quae, cum maritum mortuum extulissent, Deum laudavit, eique gratias egit, quod hoc impedimento ablato occasionem ei praebuisset perfectius ipsi serviendi.

2) Constantem ad Deum fiduciam; quem in finem proderit ipsis ostendere, quantam curam semper viduarum habuerit, et ha

-

1) Eccles. XXI. 2. Prov. VI. 27. I. Cor. XV. 33. 2) Cfr. Die christliche Jungfrau, wie sie sein soll, und es werden kann. Von Georg Maurer, Subregens des bischöflichen Clerical-Seminariums. Augsburg 1823. 3) I. Cor. VII. 34.

biturum se promiserit Deus. Inprimis dum dixit: »Viduae et pupillo non nocebitis, si laeseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem, et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio" 1). Deinde apud Jeremiam: "Relinque pupillos tuos, et ego faciam eos vivere, et viduae tuae in me sperabunt" 2). Sed et David 3) testatur, quod pupillum et viduam Deus suscipiet, ideoque „Patrem orphanorum et viduarum" Eum vocat 1). „Licet enim, ait S. Chrysostomus 5), maritum non habeat, vidua tamen secum Christum habet, a quo universa, quae ingruant, mala propulsentur. Sufficit enim, dum injuriis venatur vidua, ut introeat, genu flectat, acerbe ingemiscat; ejusmodi enim sunt arma viduae, lacrymae, gemitus ac preces assiduae."

3) Assiduum orationis studium. Sic enim S. Paulus monuit dicens: Quae vero vidua est et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus et orationibus nocte et die" 6). Ita exemplo suo docuit Anna prophetissa, de qua S. Lucas testatur, quod non discesserit de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens die ac nocte.

4) Prudentem charitatem erga liberos et domesticos, qua tum necessaria illis providere, tum in pietate et timore Dei eosdem educare satagant; ut ipso quoque jure illos cum S. Tobia sic alloqui possint: Nolite timere, filii mei, pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus, si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bene" ").

Moniales.

§. 275. Ad confessiones monialium excipiendas specialis approbatio et jurisdictio Episcopi ordinarii requiritur. Cfr. §. 42. Quo penitius autem et fructuosius has personas regere possit confessarius, tum ea, quae ad ipsam status religiosi perfectionem spectant, tum ea, quae ad propriam cujusque Religionis vocationem pertinent, bene cognoscere studeat, eumque in finem libros asceticos de hac materia scribentes, item earum regulas et constitutiones crebro et accurate evolvat; confessarii enim est, ut eas et ad perfectionem christianam, et in specie ad perfectam votorum et regularum suarum observationem hortetur. Huc spectant, quae supra, de perfectione christiana diximus. Nitendum vero maxime est illis, ut in humilitate indies proficiant, nam laudabilis est virginitas, sed magis necessaria humilitas. Ubi humilitas, ibi charitas, corporis animaeque puritas, patientia aliaeque virtutes, quibus ad coelestes aeternas delicias aspirent oportet, oleum misericordiae semper secum haben

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

tes, ut, cum venerit sponsus, intrent ad nuptias cum eo 1). Si afferant quaerelas contra eas personas, quibuscum vivunt, hortetur, ut sequantur S. Catharinam Sen. quae, utlevius ferret vexationes parentum et domesticorum, Christum Dominum in parente, beatam Virginem Mariam in matre, in reliqua familia Apostolos sibi imaginabatur et reverebatur. Si nimium angantur ob defectus quotidianos, inde occasionem sumat illis ostendendi felicitatem suam: si enim in Religione, ubi tot suppetunt media salutis, tam frequenter labantur; quid non fuisset futurum in seculo, ubi tot occurrunt pericula Deum offendendi? Simul moneat, ut meminerint conditionis humanae, atque in memoriam illis revocet illud S. Aloysii: "Nimium de levibus et quotidianis erratis affligi, indicium hominis esse semet ignorantis." Hinc ille adversus errata quotidiana hanc orationem adhibebat: „En mi Domine! quam fragilis sum, et miserabilis! Ignosce, mi Jesu, et gratiam concede, ne idem peccatum committam." Et tum quiescebat 2).

Ceterum fatendum est, magna opus esse intelligentia et prudentia multa, a) ne confessarius aut sibi, aut alteri parti ullam molestiam ullumque periculum aut nocumentum creet. b) Ut in responsis dandis non sit praeceps nimis. c) Ut nulli se nimis familiarem, nec uni potius, quam alteri faventem ostendat; quia ex utraque hac doctrina neglecta grandia pericula, perturbationes, aver. siones oriri solent. d) Ut in confessionibus audiendis nullum impatientiae et taedii signum exterius ostendat, hoc enim non parum imminueret confidentiam, quae tamen ejusmodi personis summe necessaria est, utpote quae unicum fere refugium ad confessarium habent, quo si priventur, non aliter ac oves pastore suo destitutae sunt, expositae variis angoribus et tentationibus. e) Ut non inordinate turbetur, si et gravia ab ipsis patrata animadvertat; meminerit, quo ardentius Deo servire incipiunt, eo vehementius ab hoste infernali oppugnari, atque ad lapsum impelli; quare commiseratione magis, quam indignatione, auxilio magis, quam reprehensione dignae sunt 3). f) Ut non facile antiquas consuetudines immutare, aut novas introducere velit. g) Ut intra limites confessarii, cujus est animarum saluti et perfectioni invigilare, arcte et pertinaciter se contineat, nec aliis domesticis negotiis sese absque causa et necessitate immisceat. Superioris authorithatem nunquam non salvam et incolumem tueatur *).

1) Matth. XXV. 12. -
scrupulosis.
1781. p. 324.

2) Cfr. De tristitia et moerore affectis item de Raineri Sasserath. Neo-Confessarius. Colon. Agripp. - 3) Cfr. S. Joan. Franc. de Chantal: le trésor du Chrétien liv. II. 24.4) Cfr. Synod. Osnabrug. anno 1628. P. III.3. de sanctimonial. confessar. n. 16. 20. Conc. Germ. Tom. IX.

[ocr errors]
« ÖncekiDevam »