Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[ocr errors]

acta ergo vita se unusquisque inveniat, ne in appetitu culminis imago cogitationis illudat« 1). Lectu dignissimum, imo frequentissima atque seria meditatione dignum est piissimum monitum viri alicujus vere docti ac solide versati in disciplina Ecclesiastica, monitum, inquam, quo juvenem Theologum alloquitur: »Vide ergo, quicunque te ad sacros Ordines, atque ad curam animarum disponis, quanta sollicitudine, quantis laboribus, debeas in te donum continentiae stabilire, ut de divina misericordia possis confidere, nulla deinceps tentatione evertendum: cum teste S. Gregorio, plerique sacerdotum, qui labuntur, in impoenitentis cordis caliginem projiciantur, et nulla hominis exhortatione resipiscant." Te ipsum castum custodi, ut domum Dei, templum Christi, organum Spiritus sancti. Quibus addimus: "Nemo amplius in Ecclesia nocet, quam qui perverse agens, nomen vel ordinem sanctitatis habet, et, ut ait Deus: „Laqueus ruinae populi mei Sacerdotes mali” 2). "Qui muneris sui necessitate compellitur sancta dicere, hac eadem necessitate compellitur sancta monstrare; illa enim vox validius auditorum corda penetrat, quam loquentis vita commendat." ,,Verbi semen facile germinat, quando hoc in audientis pectore pietas praedicantis rigat." "Imperfecti arripere timeant culmen regiminis, et qui in planis stantes titubant, videant, ne in praecipitio pedem ponant: nam cum pastor per abrupta graditur, ad praecipitium grex sequitur 3). „Vae ministris infidelibus, qui necdum reconciliati, reconciliationis alienae negotia, quasi homines, qui justitiam fecerint, apprehendunt, vae filiis irae, qui fideles sese mediatores pacis, ut peccata populi comedant, mentiuntur; vae qui ambulantes in carne, Deo placere non possunt, et placare velle praesumunt" *).— "Grandis dignitas sacerdotum, sed grandis ruina eorum, si peccant. Laetemur ad ascensum, sed timeamus ad lapsum« 5).

[ocr errors]

Sacerdotes.

§. 278. Quum clerici in ordinibus sacris constituti profundiorem tam sui, quam legis divinae cognitionem teneant, opus non est, nisi res in oppositum premat, ut sicut ceteri laici, qui tanta veritatum religiosarum cognitione non pollent, examinentur. —— Instructio et adhortatio, si qua necessaria visa fuerit, eo quod confitens presbyter aut sacerdos sit altioris ordinis minime omittatur. Sit vero admonitio brevis, efficax et modesta. Confessarium etenim decet cum presbyteris Praelatisque Ecclesiae debita reverentia et modestia agere, ita tamen, ut cum occasio fert, indicet, quae sint

[ocr errors]

1) Libr. Past. P. 1. c. 9. 2) Ezech. XLIV. 3) Synod. Antwerp. anno 1680. Conc. Germ. ab Harzhemio edit. Tom X. pag. 97. seqq. 1) S. Bern. De convers. ad Cleric. c. 8. — 5) S. Hier. libr. 3. in Ezech. c. XLIV.

sui muneris. Indirectum instructionis et adhortationis modum prae reliquis commendare juvat.

Nemo vero nobis succenseat, dum eos, qui sacerdotum religiosorum vel secularium confessiones audiunt, grave munus in se suscipere arbitramur, quandoquidem summi momenti negotium esse aestimamus, a sacris esse Clericis, qui a Domino constituti sunt Pastores ovium et Rectores Ecclesiae, qui omnium virtutum splendore ornati, aliis lumen praeferre debent, ovesque ex officio pascere Sacramentis, verbo, exemplo et oratione; qui forma facti gregis ex animo, exemplum sint fidelium 1). Vocantur sacerdotes lumen mundi et sal terrae propterea, quod eorum munus est, fideles doctrina et moribus illuminare, et Spiritus sapore condire. Ex quo intelligi datur, quantopere aliis praelucere debeant humilitate praesertim, obedientia, studio orationis, Fide, Spe, Charitate et Castitate 2). Nobilem necesse est sacerdotem, uti qui minister est Domini, erubescat servum esse peccati. "Multa sunt laicis venialia, quae clericis sunt mortalia" 3), Religiosi monendi sunt insuper, ut vota essentialia Religionis perfecte observare nitantur aliasque sui ordinis regulas et statuta; atque per observantiam votorum et praeceptorum in via perfectionis progredi indies adlaborent. Hunc in finem singulariter commendanda sunt omnibus regularibus et secularibus, quae Tridentina synodus sapientissime inculcat, dum ait: "Nihil est, quod alios magis ad pietatem et Dei cultum assidue instruat, quam eorum vita et exemplum, qui se divino ministerio dedicarunt: cum enim a rebus seculi in altiorem sublati locum conspiciantur, in eos tanquam in speculum reliqui oculos conjiciunt, ex eisque sumunt, quod imitentur. Quapropter sic decet omnino clericos, in sortem Domini vocatos, vitam moresque suos omnes componere, ut habitu, gestu, incessu, sermone aliisque omnibus rebus nihil nisi grave, moderatum, ac religione plenum praeseferant; levia etiam delicta, quae in ipsis maxima essent, effugiant; ut eorum actiones cunctis afferant venerationem").

Inter monita autem poenitentibus sacerdotibus ingerenda primas tenet illud, quod circa vitae sacerdotalis pie instruendae propositum concipiendum versatur. Certe enim proposito illo deficiente, vita sacerdotis ut plurimum infrugifera, instabilis, et variis spiritualibus periculis obnoxia; sine illo proposito omne caput languidum, et omne cor moerens, et plerumque a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Qui non est mecum, ait Salvator, contra me est, et qui non colligit mecum, dispergit" 5). Ex hoc proposito firmiter in animo concepto provenit vera pax et

[ocr errors]
[blocks in formation]

Tim. I. 7. I. Tim. VI. 11. --- 3) In

- 4) Sess. XXII. de reform. cap.

tranquillitas animi: hinc in muneribus ecclesiasticis obeundis alacritas, in virtutum exercitiis delectatio, adversus tentationes irruentes robur, ex hoc denique proposito firmiter concepto, et quotidie iterato, procedit perseverantia, quae est virtutum reliquarum veluti corona et complementum. Atque firmissimum hoc propositum vitae nostrae secundum Dei voluntatem instruendae, et ad normam muneris nobis ab Ecclesia impositi componendae Deo offerre, et ab eo instanter per Christi merita postulare oportet, ut nos in eo stabilire et confirmare dignetur. Hinc magnopere necessaria est oratio, et quidem copiosa oratio, ad quam confessarius poenitentem suum omni, qua potest, suavitate hortabitur ; quandoquidem nec pro se solo, nec etiam pro aliis bonum alicujus momenti efficiet, nisi instanter protulerit 1) servitutis suae scutum, orationem. Monita, imo multoties iterata praecepta Scripturae de orationis officio, exempla Sanctorum et Ipsius Dei hominis Jesu Christi, quem alium propius concernunt, et efficacius stringunt, quam Sacerdotes! Quare confessarius moneat poenitentem sedulo hujus officii adimplendi, nec pudeat ipsum mentionis praeprimis Breviarii, utpote precum ab Ecclesia cunctis in ordinibus sacris constitutis praescriptarum 2). Nostri quidem instituti non est, obligationem hujus officii vindicare, sed sacerdotum confessarios monere, ut in excipiendis illorum confessionibus rationem hujus etiam praecepti Ecclesiastici habeant, non desistentes, suaviter et paterne hujus officii eos commonefacere, utpote quod a legitima Ecclesiae auctoritate emanavit, et nomine totius Ecclesiae persolvendum est.

*

In his vero omnibus admonitionibus non sine magna efficacia utetur confessarius omnium virtutum perfectissimo exemplari, Salvatore Jesu Christo, summo Sacerdote. Dic poenitenti: Intuere Sacerdotem aeternum, Pastorem animarum piissimum, Jesum Christum: quem qui sequitur, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. Frequenti consideratione perpende, quae Jesus fecit et docuit: et instrueris. In dubiis et difficultatibus Ipsum ob oculos mentis statue, et cum fiducia interroga, quid secundum voluntatem Ipsius agendum tibi sit: et illuminaberis. Laboribus et afflictionibus pressus contemplare Jesum Filium, Dei, sudantem et patientem, et denique in Cruce morientem: et confortaberis in nobilissima sequela illius, qui pro te peccatore longe asperiora passus est. *Audiamus virum pium et doctum de neglectu hujus officii conquerentem : Et qui demum sunt, qui neglecto penso canonico de profundis suis sublimibusque meditationibus gloriantur? Illos inter, qui horas canonicas quotidie persolvunt, invenies plurimos, qui insuper aeternas veritates serio perpendunt, de corde precantur, atque mentem suam per continuatum orationis studium mire recreant. Ast e numero eorum, qui Bre

[ocr errors]

1) Sap. XVIII. 21. 2) Cfr. Von dem moralischen Nutzen des BrevierGebets, von M. Wittmann. Landshut 1834.

viarium contemnunt, vix unum deteges, qui aliis pietatis exercitiis sedulo incumbat. Plerique jam per exitiale frigus, quo tremendum Sacrificium aliaque religionis mysteria tractant, nimium quantum produnt, quo spiritu imbuti sint. Idem dicendum de iis, qui ad horas canonicas recitandas tempus sibi deesse ajunt. Hinc inde quidem fieri potest, ut ob congeminatos labores vix aliquid temporis supersit. Ast mentiuntur, qui tempus nullum sibi suppetere generatim praetendunt: qui enim occupationes et res suas apte disposuit, atque tempore sibi concesso prudenter utitur, certe etiam ad Breviarium apta spatia habebit. Id quod experientia satis confirmat. Viri Cordati, etiamsi plurimis negotiis occupentur, rarissime tamen conquerentur, se ad dicendas horas canonicas necessario tempore destitui; contra, qui hunc temporis defectum obtendunt, plerumque per magnam diei partem vel vanis confabulationibus indulgent, . . . novellis levibusque scriptiunculis vacant, quibus sola fere curiositas nutritur et phantasia incalescit 1).

Continuatio.

§. 279. Quod attinet satisfactionem sacerdotibus injungendam, his non facile longae et multae sunt imponendae, cum alioquin ad horas canonicas recitandas obligentur. Si vero majorem poenitentiam merentur, expedit eos monere, ipsos, utpote peritos medicos spirituales, jam ante nosse, quod poenitentia haec quantitati peccatorum non respondeat; suadere se proinde, ut reliquum spontaneis satisfactionibus supplere studeant. Nihilominus etiam Breviarii partes v. g. unus alterve psalmus vel hymnus, Magnificat, Benedictus, quin imo versiculi quidam, super quos meditari oportet, vel etiam orationes Missae in poenitentiam injungi possunt, dummodo intentione et spiritu poenitentiae persolvantur.

Ceterum suadendum est sacerdotibus, ut saepius sacramentaliter confiteantur, nam, ut taceam muneris, quo fungimur, sanctitatem, pericula et difficultates, quibus removendis et superandis divino egemus auxilio, ex officio nostro est, ut populum fidelem ad crebrum Sacramentorum usum praesertim in solemnioribus anni festis privatim et publice invitemus: num, in quo aliis prodesse studemus, ipsi deerimus nobis? Raro confitens, vel semel tantum in anno, contra Ecclesiae consuetudinem, et contra piorum hominum morem agit. Profecto vereri non est, quod quis modum excedat, si semel per mensem animam suam per humilem et sinceram confessionem sacramentalem expurget, quandoquidem quotidiana Ss. Missae celebratio saepius reiteratam conscientiae purgationem requi. rat. O quam magnum et honorabile est officium sacerdotum, quibus datum est, Dominum Majestatis verbis sacris consecrare, labiis benedicere, manibus tenere, ore proprio sumere et ceteris ministrare! O quam mundae debent esse manus illae! quam purum cor sacerdotis, ad quod toties ingreditur auctor puritatis! Ex ore sacerdo

1) Cl. Stapf. Theolog. mor. II. p. 125.

tis nullum verbum nisi sanctum, nisi honestum et utile procedere debet, cum tam saepe Christi accipiat Sacramentum. Oculi ejus simplices esse debent et pudici, qui Christi corpus solent intueri; manus purae, et in coelum elevatae, quae creatorem coeli et terrae solent contrectare. Sacerdotibus specialiter in Lege dicitur: "Sancti estote, quoniam Ego sanctus sum Dominus Deus vester" 1). Num cum tanta corporis et cordis puritate Deo servire et placationis hostiam offerre valebimus, nisi crebro ad lavacrum regenerationis in Poenitentiae Sacramento humili accesserimus corde ?

Postremo monitum Ecclesiae, ut Christi fideles spiritualibus exercitiis annuis in se renovent spiritum pietatis, nos quoque sacerdotes Domini maxime stringit. Dum enim per varias actiones, praefante S. Leone 2), vitae hujus sollicitudo distenditur, necesse est de mundano pulvere etiam religiosa corda sordescere: unde magna divinae pietatis dignatione provisum est, ut ad reparandam mentium puritatem aliquot dierum nobis exercitatio mederetur." Praeterea, ut recte adnotavit S. Franciscus Salesius 3), naturae fragilitas et carnis concupiscentia, quae omnibus filiis Adae communis est, animum deprimit, et ad infima detrahit: nisi ipse divina gratia subnixus per affectiones et resolutiones pias crebro iteratas, veluti quasdam spirituales pennas, seipsum ab inferioribus abstrahere, et versus Deum elevare contendat; quod quidem, ut melius et efficacius praestet, opus est interdum, a tumultu rerum temporalium, ut loquitur S. Gregorius ), secessum petere, in quo Deus tanto purius cernitur, quanto cum se solo solus invenitur. Dicat igitur, si libet, quivis Christi ministerio addictus profectionis suae et perseverantiae in virtute cupidus, dicat, inquam, interdum cum Propheta: Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum a voce inimici et tribulatione peccatoris; cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me; et dixi, quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam, ut sic fugiens et a conturbationibus mundi elongatus maneam in solitudine, et ibi exspectem eum, qui salvum me faciat a pusillanimitate spiritus et tempestate 5). Utinam hoc ecclesiae, quae a Spiritu sancto regitur, votum saluberrimum in Dei gloriam et fidelium salutem a quamplurimis, qui divino ministerio funguntur, adimpleretur! Utinam confessarii inprimis in hoc quoque Ecclesiae desiderium pium, animum converterent poenitentium sacerdotum, ut obtenta in sacra Ordinatione gratia, per mentis renovationem et exercitia spiritualia singulis annis instituta, resuscitaretur, divinis Mysteriis nunquam non digne ministrandis necessaria! 6).

2) Serm. 4. de Quadrag.

-

3) Philoth.

5) Psalm. LIV. 6) Vide S. Igna

1) Thom. a Kemp. libr. 4. c. 5. P. V. c. 1.4) Mor. libr. 4. c. 28. tii Loy. Exercitia spiritualia, elucubrata a R. P. Aloysio Bellecio.

« ÖncekiDevam »