Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Sponsi.

*

§. 280. Eos, qui matrimonio jungi amant, confessarius magna cura et diligentia docere debet, quae bona aut mala consequantur matrimonium bene aut male initum. Quisquis hoc Sacramentum in statu peccati gravis suscipit, obstringit se sacrilegio; quid vero spei ex conjugio, cui per sacrilegium se innexuit? Monebis hanc Sacramenti matrimonii profanationem esse veram causam tot excessuum inter conjuges et scandalorum, quae affligunt et praecipites agunt familias, quodque si matrimonia inirentur ea, quae Christianos oportet, animarum dispositione, non modo cessarent tot scandala, sed per hoc Sacramentum abundantissimae gratiae in sponsos et eorum familias deducerentur de coelo. Quare confessarius sponsos tum ad vitandum sacrilegium, tum ad vitandum tristem conjugii exitum, ad gratias et benedictiones deducendas charitate et vero animarum zelo edocebit, ab omni peccato et peccati occasione recedere, illud ex toto corde detestari, confiteri sacramentaliter, sinceramque de eo poenitentiam agere. Quem in finem saepe non inutilem operam navabit, si sponsos hortetur, ad confessionem, si opus esse arbitratus fuerit, generalem faciendam, atque ad firmum et serium propositum, vitam omnem exigendi in pietate et pace animorum unione ac fide conjugali; mutuis in rebus aeternitatis salutaribus auxiliis, quibus cooperari et collaborare ad mutuam in hoc statu sui

Edit. secunda Taurin. 1835. P. Joannis Petitdidier e Soc. Jesu exercitia spiritualia juxta normam S. Ignatii Loyolae. Claromon. Ferrandi apud Thibaud Landriot. 1834. Decem triduana spiritualia Sacerdotum exercitia, a P. M. Dufrene Soc. J. Poperingis, 1820. 4 Vol. - R. P. Alphonsi Rodriguez, Exercitium perfectionis Aug. Vind. 1761. Prodiit quoque germanice. Viennae typ. Mechitharisticis 1836. Liber lectu dignus. - R. P. Ludovici de Ponte Meditationes Tom. VI. Barxel. Talentum sacerdotale in 5 sacris triduis a venerabili Clero seculari capituli Engensis Riedoeschingae. 8. Vind. 1792. Selva, ou Recueil de matériaux de discours et d'instructions pour les retraites ecclésiasti ques. Par S. Alph, de Liguori. Paris 1835. Anleitung zur Selbstprüfung für Weltgeistliche. Aus dem Französischen übersetzt von Katerkamp. Münster, 1806. Vertraute Reden an junge Diener der Kirche. Von Jos. Zängl, Augsburg, 1815. — Wiedmer's,Der katholische Seelsorger in gegenwärtiger Zeit. Vorträge bei Anlass geistli cher Exercitien, herausgegeben von Johann Michael Sailer. 2 Theile, nebst Nachtrag. 8. München 1819. 1820. Tanner's, Bildung des Geistlichen durch Geistesübungen. 2 Bände, 2te Auflage. gr. 8. Einsiedeln, 1829. Geistliche Uebungen für zehn Tage, zum Gebrauche für Mitglieder geistlicher Gemeinden. Grätz 1839. Geistesübung nach der Weise des heil. Ignaz von Loyola. Von Dr. Alois Schlör. Grätz 1840. Der Kleriker in der Einsamkeit, oder "Ignatianische Exercitien," gegeben von Dr. Alois Schlör. Grätz 1844. Forma externa spiritualium exercitiorum per V. Clerum Ecclesiae Hungaricae asservandorum, quam privatae opinionis instar exhibet Franciscus Szanisló. Cl. Episcopus Serbiensis, Vindobonae 1850. Ex officina Mechitaristarum.

[ocr errors]

[ocr errors]
[ocr errors]

sanctificationem statuant. In his enim consistit vera familiarum felieitas. E contra infelices exitus habebunt illa connubia, quae vel adversus Ecclesiae disciplinam, vel non propitiato per Sacramentum poenitentiae Deo, vel solo aestu libidinis junguntur, quin de Sacramento et mysteriis, quae illo significantur, ulla subeat cogitatio.

Quae vero sint virtutes, quibus sponsi se mutuo in statu conjugali sanctificare possint, vide paragraphum sequentem. Ceterum sponsis suadere juvat, ut diem anniversarium suscepti Sacramenti matrimonii singulariter et precibus fundendis et suscipiendis Sacramentis poenitentiae et Eucharistiae sacrum agant, et consensum matrimonialem coram Deo renovent, seque ipsos et compartem et proles et totam domum protectioni divinae efficacioribus precibus commendent. Quodsi perversi se sistunt sponsi sacro tribunali, profecto res ardua se tibi offert, quae totam quantam provocat charitatem et zelum tuum, ut monitis atque consiliis tuis nunc convincantur, et firmum emendationis propositum concipiant. "Perversi difficile corriguntur" 1). Et si alias sub iisdem adjunctis fors absolutionem differres, tamen ob nuptias jam paratas absolves sacramentaliter, ea conditione, ut post non multum temporis ad s. tribunal revertantur. Quodsi sponsi nihilominus post repetitas monitiones et adhortationes nec contriti sunt, nec verum firmumque emendationis propositum habent, quorum tamen utrumque, ut absolvi possint, adesse debet, negabis illis tamquam indignis absolutionem. Neque moveat te, quod non absoluti inituri sunt matrimonium in statu peccati gravis, adeoque sacrilege. Nam si indignos absolvis, num illi non inibunt quoque matrimonium in statu peccati gravis, adeoque sacrilege? imo sacrilegium futurum est multiplex, quia per sponsos profanabuntur sacramenta Poenitentiae, Eucharistiae et Matrimonii per te, qui indignum absolvisti. Nullo tamen in casu schedula peractae confessionis neganda est. 2)

*Interrogantibus, an nubendum ipsis sit, et consilium exquirentibus, postquam jam praecesserunt aliqui tractatus hac super re, confessarius vix unquam respondeat directe, sed generalem duntaxat regulam proferat, videlicet: Qui non cogitat per totam vitam coelebs manere, sed aliquando nubere, oblata nubendi opportunitate prudenter utitur, si justa spes adest, fore, ut cum tali conjuge (quantum ex praesentibus colligendum est) honestam pro ratione status sustentationem pro se et familia habeat, et illi pacifice convivat in omni pietate et modestia. Applicationem hujus regulae in dato casu relinquat ipsi interroganti, admonens eum, ut in negotio hoc vere gravi lumen a Deo petat.

Ceterum juvenes monere sedulo oportet, ne praemature in animum admittant cogitationem nuptiarum, sed curam hanc, et electionem sponsae differant ad id usque tempus, quod non multum distat ab actuali constitutione matrimonii. Ne meditentur matrimonium, si non habent solidam spem, fore, ut familiam possint alere, quin cogatur proles mendicare. Ne

1) Eccli. I. 15. 2) Plura hac de re scilicet nupturientium institutione vide in libro: Praecepta Pastoralis didacticae. Tridenti 1853. p. 137.

augeant numerum eorum, qui futurum matrimonium praetexentes, a concupiscentia abrepti ea perpetrarunt, quibus sibi praecluserunt benedictionem divinam in ipso matrimonio. Non adigant multis obsecrationibus parentes, ut in gratiam ipsorum, quo possint nubere, bonis suis viventes sese abdicent, sed omni cum reverentia obediant et inserviant iis, quorum benedictio firmat domos filiorum 1). Proba vita et bonis operibus dignos se faciant, quibus Deus largiatur conjugem prudentem 2). Caveant summopere, quampiam lactare mendaci spe futuri matrimonii. Electione secundum Deum, ex ratione et consilio parentum aut viri gravis facta, et consensu alterius intellecto, ob inanes susurrationes ne recedant a proposito, nec ad alias partes transeant. Puellae autem graviter monendae sunt, ut se, quantum ad hoc negotium, secundum exemplum Sanctarum V. et N. Testamenti, fere committant dispositioni parentum, aut probi curatoris: omnem propositionem ratione contrahendi matrimonii ab alio factam mox ad parentes ablegent: clancularium amasium longe repellant: inter procos ne leviter animo volitent: munuscula, imo et conversationem eorum procul fugiant: illum vere, qui indecens quidpiam ad ipsis petere, aut praetextu amoris attentare ausus fuerit, tanquam pestem aversentur, juste timentes, jugum matrimonii, si cum tali homine portandum esset, ex multis causis fore nimis quantum grave.

De Sponsalibus.

§. 281. Cum casus contingere possint, in quibus poenitentes in sacro tribunali de sponsalibus confessarii consilium expetant, de his pauca pro praxi monere juvat.

1) Natura sponsalium. Antiquissima est in Ecclesia catholica consuetudo praemittendi sponsalia matrimonio, his potissimum de causis: ut matrimonium maturiore consilio ineatur; ut sponsi tempore intermedio valeant se praeparare ad gratiam sacramenti ; ut securius possit cognosci, an aliquod adsit impedimentum, et ne vilem habeat maritus datam, quam non suspiraverit sponsus dilatam 3). Sponsalia autem sunt conventio, qua mas et foemina sibi matrimonii inter eos ineundi fidem dant.

"Sponsalia valide iniri nequeunt, nisi per voluntatis declarationem, libere ac debita cum deliberatione factam ab iis, qui matrimonium inter se valide ac licite contrahere possunt. Impuberum nomine inita impuberes ad matrimonium contrahendum haud obligant, nisi, postquam ad pubertatem pervenerint, rata eadem habuerint.« *)

2) Forma sponsalium. Ex jure communi censentur contracta vera sponsalia per illa verba et signa, quae juxta communem intelligentiam et communem loci usum aut consuetudinem loquendi veram promissionem futuri matrimonii sive conventionem significant.5) Sponsalia itaque sive publice sive clandestine contracta, dum modo supra dictae adfuerint conditiones, vera et rata subsistunt. Ast cum sponsalia clandestina multis substent periculis et sub inani spe

- 2) Prov. XIX. 14.

[ocr errors]

1) Eccli. III. 11. 3) S. Aug. libr. 8. confess. c. 3.4) Instruct. pro jud. eccl. Imperii Austriaci §. 2-10. Vide in Appendice. 5) Decretal. IV. 1. 7.

nuptiarum tot innocentes animae seducantur, plurimaque mala ex contractu de se honesto pullulent: hinc animarum curatores apertissimum discrimen ostendant, in quo tum viri tum mulieres versantur, cum mutuis amoribus indulgent, futuri matrimonii illecebra falsaque ratione decepti sponsalia pari levitate ineunt initaque dissolvunt. Docebunt eos, non sequendam in hoc negotio cupiditatem et amoris impetum sed plurima non exigui momenti sedulo expendenda, praesertim si parentes habeant, quorum ratio et consilium plurimi fieri debet. Illos praeterea instruent, primis rite sponsalibus initis ad alia transire non posse, nisi canonica et legitima causa interveniat.

3) Effectus sponsalium. Ex sponsalibus, a personis, inter quas licitum et validum matrimonium contrahi potest, rite confectis, exurgit: a) gravis obligatio ineundi matrimonium tempore praefixo, vel si tempus determinatum non fuit, dum altera pars rationabiliter petit. 1) b) Impedimentum dirimens publicae honestatis. Hic effectus semper durat: et suapte natura neque solutis sponsalibus, solvitur, si ea valida et absoluta fuerint. c) Impedimentum impediens, prohibens matrimonium cum alia praeterquam cum sponsa contrahendum, nisi sponsalia rite fuissent dissoluta; ubi liberum est sponsis cum altera persona matrimonium inire. d) Sponsalia pariunt jus ad rem seu jus inchoatum in corpora mutua, quo fit, ut quamvis usus corporis illicitus sit sponsis, si tamen sponsus vel sponsa cum altero fornicentur, non tantum contra castitatem sed etiam contra justitiam graviter peccent, quae circumstantia in confessione exponi debet.

4) Dissolutio sponsalium. Obligatio sponsalium etiam juramento firmatorum, tollitur aut exstinguitur ex causis sequentibus:

a) Solvuntur sponsalia ex mutuo liberoque sponsorum consensu 2), quo sese invicem ab implendae promissionis obligatione liberos faciunt; modo tamen sint puberes. Nequeunt enim impuberes, etiam ex mutuo consensu a vinculo sponsalium eximi idque prudenter statutum, ne scilicet propter puerilis aetatis levitatem et inconstantiam, nova saepius contrahant sponsalia et rescindant.

b) Sub paterna potestate constitutorum sponsalia solvenda sunt, quoties parentes juste contradicunt. Hoc ex Bened. XIV. inst. 46. colligere licet, quae sic habet: »Omissa controversia, utrum sponsalia sine parentum consensu vim habeant, eo pacto, quo matrimonium de praesenti contrariis etiam ipsis parentibus, firmum habetur; certissimum tamen est, ipsa illicite fieri, culpam admitti, cognitaque parentum dissensione solvi posse, licet jusjurandum intercesserit." Et S. Alphonsus Lig. »Secus vero si pater juste contradicat, nempe si matrimonium vergeret in dedecus familiae, tunc enim sponsalia illa non obligant, cum nemo possit obligari ad exsequendam rem injustam.«3)

1) Decretal. IV. 1. tit. cap. 2. 10. 17. S. Thom. In diss. 27. q. 2. art. 4. 1. ad 2. 2) Decretal. IV. 1. 2. 3) Theol. mor. VI. n. 877.

c) „Quando una pars fidem sponso debitam violaverit, altera promissis stare non amplius tenetur." Constat apud omnes, si desponsatorum alteruter in fornicationem incidat, hoc crimen ad sponsalium dissolutionem sufficere; quia juxta regulam juris in VI. „frustra sibi fidem quis postulat ab eo servari, cui fidem a se praestitam servare recusat." Haec autem dirimendorum sponsalium facultas soli competit innocenti, non reo, quia ut alia fert juris regula, „nemo ex delicto meliorem suam conditionem facere potest;" meliorem autem faceret reus, cui propter crimen suum liceret resilire. Quapropter si puella sponsum licet violatae fidei reum ad conjugium compellere velit, is tenebitur obsequi vel damnum compensare.

d) Ad sponsalium dissolutionem sufficit notabilis rerum mutatio sive in bonis animi, sive in bonis corporis aut fortunae. Quodsi post sponsalia inita talis intercedat mutatio, ut merito supponatur hoc obtinente rerum statu haud eventurum fuisse, ut ad sponsalia pacta procederetur, horum obligatio pro ea cessat parte, in qua ejusmodi mutatio haud contigit. Casu, quo talia rerum adjuncta jam sponsalium initorum tempore habuerunt locum, parti, cui ignota tune fuerunt, jus competit a sponsalibus resiliendi. Ratio est, quia promissio non obligat ultra promittentis intentionem. Itaque dissolvi poterunt sponsalia, si quis contrahentium in haeresim incidat. Si ratione alicujus criminis jure aut facto infamis fiat. Si asperiores mores induat aut scandala praebeat. Si gravia jurgia aut inimicitiae inter sponsos aut eorum parentes oriantur. Porro licitum est uni resilire, si ex parte alterius notabilis mutatio in bonis corporis et fortunae contingat; ut si in lepram, paralysim aut caecitatem inciderit; si notabilis deformitas, qualis est alicujus membri mutilatio, supervenerit: idem dicendum de bonorum jactura et fortunae subversione; ut si quis ex divite factus sit pauper. Locum etiam habet dissolutio, si quid istorum vel simile antea latens, post sponsalia detegatur; ut si quae putabatur legitima, nobilis, dives, virgo, talis non sit; quia in hac hypothesi gravis est rerum mutatio, respectu ignorantis.

e) "Sponsi obligatione, quam sibi imposuerunt, non impediuntur, quin religionem ingrediantur, aut Deo in statu clericali militent. „Professione religiosa aut ordinis sacri susceptione sponsalia dissolvuntur”

Cum sponsorum alter Religionem aliquam ingreditur, sponsalia dirimuntur ex parte illius, qui in saeculo remanet et cui proinde licitum est, non exspectata alterius professione, cum alio contrahere; sed minime dirimuntur, ex parte illius, qui Religionem ingressus est ita, ut, si non profiteatur, debeat fidem datam servare, si alter petierit. Primum obtinet, quia sponsus per suum in Religionem ingressum declarat se juri suo renunciare, dum statum amplectitur, qui sociari non potest cum ejusmodi juris usu; alterum, quia in Religionem ingressus nec inhabilem facit ad matrimonium,

« ÖncekiDevam »