Sayfadaki görseller
PDF
ePub

nec probat sponsum alterum, qui in saeculo remanet, juri suo renunciare, quia jure canonico sponsalium dissolutio soli Religionis professioni tribuitur et quia sic institui debent leges, ut non pateat fraudi aditus, pateret autem in hypothesi contraria, cum unicuique, ut a sponsalium jugo liber fieret, satis esset Religionis habitum induere et paulo post exuere et cui vellet nubere.

Quoad sacri ordinis susceptionem certum est per sacros ordines receptos dirimi sponsalia, quia matrimonium excludunt: non solvuntur autem per ordines minores ex parte viri, quia id nullo jure statuitur, et quia eos ordines, qui nullum pariunt vinculum, recipiendi facilitas, latum dolis et fraudibus aditum aperiret.

An vero per simplex perpetuae castitatis votum dissolvantur sponsalia, disputant Theologi. Scavini ad hanc quaestionem respondet: Communius contra Layman et Roncaglia docent Azorius, Gonet et Suarez cum d. Thoma votum illud et validum et licitum esse ac per illud etiam ex parte voventis sponsalia dissolvi, quia haec facta esse intelliguntur semper sub conditione: nisi status melior eligatur; neque propositum aut promissum infringit, qui in melius illud commutat, Excipe, nisi nuptiae celebrandae sint ad prolem legitimandam, scandalum reparandum, vel honori sponsae providendum, si aliter his malis non possit occurri. Item notandum, quod voventis obligatio non penitus exstinguitur sed suspenditur, donec votum servatur: unde si casu voti dispensationem vovens impetraverit, adhuc teneretur stare initis sponsalibus. S. Antonius docet: „Si sponsalia praecedunt votum castitatis, tunc votum non impedit vel dirimit sponsalia." Quia ex vulgata juris regula non licet votum cum alterius injuria emittere; Deus enim non vult coli cum alterius injuria. In sententia contraria obligationem, quam sponsalia pariunt, facilius esset eludere; sponsis enim, quos initi foederis pigeret, in promptu foret, castitatem Deo vovere.

f) "Matrimonio, quod una pars cum tertia quadam persona contrahit, sponsalia quidem dissolvuntur, salvum tamen permanet jus, quod alteri parti quoad damnum resarciandum pro re nata competit." Etenim ut docet Gregorius IX.: „Matrimonium non potest separari intuitu desponsationis de futuro, etiamsi juramentum intervenerit" 1). Quia matrimonium est vinculum quibuscunque sponsalibus fortius; verum qui hujusmodi matrimonium contraheret, gravissime contra justitiam peccaret, fidem in sponsalibus obligatam violando. Sed aliud esse debet judicium de secundis sponsalibus, quae prima dissolvere non possunt; posteriora enim nulla sunt, et invalida, quia contra fidem alteri datam cum gravi illius injuria contrahuntur. Haec tamen de eo intelligenda sunt, qui ad secunda sponsalia transiit; alter enim sponsus innocens a fide data

1) Decretal. IV. 1. 31.

liber evadit. Nam perfidus, qui novis sese obstringit sponsalibus, palam testatur, se prioribus renunciare

g) Si sponsus absque consensu sponsae domicilium in aliam civitatem transferat vel in regionem dissitam commigraverit, potest sponsa fidem alii dare; Praeterea sponsus inconsultam dimittens sponsam et alio se conferens censetur illius amicitiam aspernari suoque in eam juri renunciare.

Si tempus inter contrahentes praefixum fuerit, hoc elapso resilire ei licitum est, per quem non stat, quominus celebretur conjugium, quia ex juris regula „contractus ex conventione legem accipere dignoscuntur." Quidam excipiunt casum, in quo mora sponsi esset plane extra culpam, quia ex jure non dissolvuntur sponsalia nisi ex parte illius, per quem non stetit, quin ad statutum tempus matrimonium consummaverit, i. e. contraxerit. Atqui ubi sponsus sine ulla culpa moram facit, per eum non stat, quominus contrahatur matrimonium. Aliter vero sentiunt nonnulli Theologi: tunc saltem consulendus est judex ecclesiasticus, qui si sapiat, dissolutioni non acquiescet, nisi deprehendat, sponsos mentem a se invicem alienam et aversam gerere, et ideo datam resiliendi occasionem vel praetextum arripere.

5) Utrum ad matrimonium cogendus sit, qui datam in sponsalibus fidem exsolvere sine justa causa renuit? Dicimus, „in eos, qui promissionem sponsalibus datam implere recusant, admonitione potius quam coactione esse agendum." Et quidem propter gravia quae ex conjugiis non satis libere factis sequuntur incommoda. Ita statuit Lucius III., qui consultus qua censura compelli debeat mulier, quae violata juramenti religione, huic nubere renuit, cui se nupturam interposito juramento promiserat, respondet, "quod, cum libera esse debeant matrimonia, monenda est potius mulier, quam cogenda, cum coactiones difficiles soleant exitus frequenter habere." "A sponsalibus absque legitima causa resiliens, nec non qui legiti mam resiliendi causam vel celaverit vel sua culpa adduxerit, tenetur ad resarciendum alteri pro personarum et rerum adjunctis damnum, quod resiliendo ipsi infertur." "Obligatio standi promissis per contractum sponsalitium datis tunc quoque cessat, quando omnibus perpensis circumstantiis supponendum merito sit, matrimonium contrahendum infaustum fore. Quodsi autem circumstantiae, quibus suppositio ista innititur, culpa unius partis exortae sint, haec alteri damnum, quod ipsi frustratis justis ejus exspectationibus illatum est, pro viribus resarcire tenetur."

6) Auctoritas ad dissolvenda sponsalia. Si causa sponsalia dissolvendi est certa, non requiritur judicis auctoritas. Excipe, nisi necessaria sit ad vitandum scandalum: uti si sponsalia publica sint et causa solvendi occulta, Si vero causa non est certa, nemo pote

1) Decretal. IV. 1. 5. - 2) Decretal. IV. 1. 17.

rit auctoritate propria dissolvere sponsalia, ne se periculo exponat privandi alterum jure suo: sed recurrendum ad judicem ecclesiasticum uti habet jus commune. 1)

Quodsi causa est vera et certa, sed nequeat probari coram judice, pars innocens poterit per se a sponsalibus resilire, modo caveat a scandalo, quia defectus externi judicii suum ipsi jus non adimit. Hic notamus, quod, cum sponsorum alteruter (cognito suo ex quocunque capite resiliendi jure) alterum nihilominus carnaliter cognoscit, eo jure excidit. Quia sic vel ei renuntiasse vel sponsalia renovasse in foro externo merito censetur. 2)

Matrimonium mixtum inituri.

§. 282. Quodsi sponsi, qui matromonium mixtum, i. e. cum acatholico inire cupiunt, confessionali se sistant, tunc confessarius ante omnia eos edoceat fidei articulum, qui est de catholicae fidei et unitatis necessitate ad consequendam salutem. Et quidem catholicae unitatis tenendae necessitas ubi fuerit impressa in animis fidelium alteque defixa, haud facile deinceps irrita erunt monita atque adhortationes, quibus ipsos avertere conabitur a nuptiarum foedere cum acatholicis conjungendo. Si vero interdum gravis causa interveniat, quae mixtas hujusmodi nuptias suadere videatur, graviter monebit, ne illas aliter contrahant, nisi impetrata ecclesiae dispensatione et conditionibus servatis, videlicet de praemittendis matrimonio debi-, tis cautionibus, non modo ut conjux catholicus ab acatholico perverti non posset, quin potius ille teneri se sciret, ad hunc pro viribus ab errore retrahendum, sed etiam ut proles utriusque sexus in sanctitate religionis catholicae educaretur. Quare si res ita postulet, in illorum memoriam notissimum illud naturalis divinaeque legis praeceptum revocabit, quo non peccata solum, sed pericula etiam ad peccatum proxime inducentia vitare jubemur, uti et praeceptum aliud ejusdem legis, quo parentibus injungitur, filios educare in disciplina et correptione Domini 3), ideoque et erudire ipsos ad verum Dei cultum, qui unice in catholica religione est. Hinc adhortabitur illos, ut serio perpendant, quantam supremo Numini injuriam faciant, et quam crudeliter erga se futurosque sibi liberos, acturi sint, ubi nuptiis mixtis temere contrahendis se filiosque ipsos perversionis periculo committant. At vero si contigerit, (quod Deus avertat) ut monita et adhortationes hujusmodi in irritum cadant, et catholicus aliquis vir mulierve recedere nolit a perverso suo consilio ineundi mixtas nuptias praetermissis supra memoratis cautionibus vel earum aliqua, tune sane confessarii officium erit,

1) Cap. 7. de Sponsal. 2)Petri Scavini Theol. mor. Tom. III.—3) Eph. VI. 4.

praemonere confitentem, quod in perverso hujusmodi consilio perseverans, nec absolutione sacramentali dignus, nec benedictioni proinde matrimoniali consequendae idoneus existat. Vide Benedicti XIV. Declarationem, cum instructione super dubiis respicientibus matrimonia in Hollandia et Belgio contracta et contrahenda, d. d. 4. Novembr. 1741. — Benedicti XIV. Breve ad Primatem, Archiepiscopos et Episcopos Poloniae, d. d. 29. Jun. 1748.-Pii VI. Rescript. ad Cardinal. de Frankenberg, Archiepiscopum Mechliniens. d. d. 13. Julii 1782.- Pii VII. Breve ad Carol. Archiepiscopum Moguntiae d. d. 8. Octobr. 1803. item Ejusdem Breve ad Vicar. General. in Ehrenbreitstein, d. d. 23. April 1817. Idem ad eundem d. d. 31.Octobr. 1819.-Pii VIII. Breve ad Archiepiscopum Colonial. episcopos Trevir. Paderborn. etMonasteriens. d. d. 25. Mart. 1830. Gregorii XVI. Encycl. ad Archiepiscopos et Episcopos regni Bavariae d. d. 27. Maji 1832. — Gregorii XVI. Instruct. ad Archiepiscopos et Episcopos regni Bavariae d. d. 12. Sept. 1834.-Denique Instructio ad Archiepiscopos et Episcopos Austriacae ditionis in foederatis Germaniae partibus, d. d. 21. Maji 1841. 1)

Conjuges.

§. 283. In confessionibus conjugum, quoad adhortationem ipsis dandam, confessarius respiciat virtutes, quarum usu et exercitio sanctificare se possint. Sunt vero potissimum utrisque communes ; 1) Timor et amor Dei. Hae in statu conjugii sunt virtutes tanto magis necessariae et observatu difficiliores, quo plura sunt pericula et occupationes, quae ex sententia S. Pauli dividunt hominem Deum inter et mundum.

2) Mutua inter conjuges charitas et auxilium, mutua defectuum tollerantia, patientia invincibilis 2).

3) Preces, quas ad mutuam sanctificationem nunc in communi, nunc alter pro altero fundere debent.

4) Virtutum exempla, quibus ad bonum se mutuo excitent et inflamment, uti sunt preces, lectio librorum piorum, crebrior Sacramentorum usus, frequentatio divinorum in Ecclesia, conjugalis continentia, modestia in verbis et actionibus; monendi sunt, ne verecundiae fines pertranseant, verbo, opere, sed coram Deo et An

1) Die gemischten Ehen von dem katholisch-kirchlichen Standpuncte aus betrachtet. Von Johann Bapt. Kutschker. Wien 1838. Seelsorger

liche Belehrungen über gemischte Ehen, besonders beim Brautexamen. Augsburg 1839. August. de Roskovany de matrimoniis mixtis inter Catholicos et Protestantes. Quinque Ecclesiis 1842. 2) Col. VI. 2. Eph. V. 21. Eccli XXV. 2. XI. 23.

gelis semper se stare meminerint. "Haec est enim, ait Apostolus, voluntas Dei, sanctificatio vestra; ut sciat unusquisque vestrum vas possidere in sanctificatione et honore; non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum" ).

5) Fides conjugalis, quam summopere commendare oportet, ut sit honorabile connubium et thorus immaculatus. „Fornicatores enim et adulteros judicabit Deus" "). Contra adulterii crimen oggeres, a) quod adulteris saepe in sacris literis intentatur maledictio, b) quod Deus omnes privabit adulteros haereditate gloriae suae, quem non poterunt adipisci, nisi magno poenitentiae labore; c) quod furtum licet alioquin grande sit malum, longe majus describitur in sacra Scriptura adulterium, dicente Salomone: "Qui adulter est propter cordis inopiam, perdet animam suam, turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur" 3). d) Et si scelus istud semper fuit detestabile in antiqua Lege, longe est execrabilius in nova ob injuriam illatam matrimonio dignitate Sacramenti condecorato, unde majori jure conqueri potest Deus, se contemtum in adulterio ob peculiarem causam, atque cuivis adultero dicere, quod Davidi: Non recedet gladius etc. 1).

In interrogandis et examinandis conjugibus de iis, quae sanctitati Matrimonii opponuntur, quod nonnisi tunc, ubi potissima subest causa, fieri licet, tenenda sunt ea; quae §. 97. de prudentia in interrogationibus circa VI. Decalogi praeceptum monuimus. Specialiter autem summa opus est cautione in confessione mulierum nuptarum, ita quidem, ut sedulo caveas, ne debiti conjugalis facile mentionem facias. Satis erit, si persona ejusmodi sit, quam de aliis etiam peccatis examinare soles, si quaeras (ubi causa quaerendi est), num debitam marito fidem et obedientiam in omnibus rebus licitis praestiterit.

Continuatio.

§. 284. Licet ad conjugum officia spectet, ut per legitimam copulam propagationi studeant, tamen exceptio datur, si quando conjuges ambo prorsus libere et mutuo consensu a matrimonii usu abstineat. In ipsa praxi confessarius apud juniores conjuges, ubi ejus consilium exquiritur, non facile annuat. Nam quamvis ejusmodi propositum laudem ob insignem animi fortitudinem mereatur, consensus tamen vere mutuus, et ex utraque parte prorsus liber, rarissime inter conjuges locum habet; et plerisque in tam arcto contubernio continentia diutius producta, periculosa redditur 5). Praesertim res haec illis periculosa esse consuevit, qui solius pauperta

1) I. Thess. IV. 3. 4. VI. 32. 33.

2) Heb. XIII. 4. Cfr. I. Cor. VI. 9. 10. 3) Prov. 4) II. Reg. XII. 10. — 5) I. Cor. VII. 5.

« ÖncekiDevam »