Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tis causa ab usu conjugali cessant, ne scilicet proles multiplicentur. Talibus potius in Deum fiducia ingerenda est, qui, ut in Psalmo 1) dicitur: „dat jumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum."

Si vero mulier a consuetudine viri ad enixius precibus divinis vacandum abstinere exoptet, neutiquam facile fidem ei habebis: praeterquam enim, quod hujusmodi fervor pietatis facile frigescat, nunquam fere suscipitur sine gravi aliqua viri offensione, quare marito, quando postulat, debitum conjugale praestare tenetur. Etiam in genere obligatio reddendi debitum sub gravi stringit 2); et confessarius iis, qui de hac culpa denegati scilicet debiti se accusant, rei gravitatem omni modo proponere debet, quum usus conjugii ad ejusdem essentiam spectet, et ex denegato debito tristissimi eventus oriri soleant.

Suspenditur hoc officium, a) si sui impotens exigat; b) si molestiae extraordinariae occurrunt e. g. morbus contagiosus, extraordinarium periculum partus jam imminentis; c) si petens adul terium commisit, nisi altera pars ejusdem criminis se ream fecerit, vel condonaverit; d) si in loco et modo prorsus indecenti petatur; e) si legitimum divortium intercedat. Ceterum plerumque prudentia suadet et pietas, ut pars innocens cedat potius, quam ut malis, quae providentur, ostium pandatur.

Aliquando alteruter praestare, si petatur, debitum, non autem salva conscientia petere potest: a) si quis sive ante sive post matrimonium votum simplex castitatis emisit, a quo hucusque dispensatus non fuit; b) si qua pars sciens et voluntarie cum consanguineo vel consanguinea alterius conjugis in primo et secundo gradu incestum commisit, et ab Episcopo dispensata non est. c) Quoties conscientia obnititur, quominus in his adjunctis debitum petat, v. g. dum sanitatem suam pessumdat 3).

Observari hic meretur, juxta alios per incestum amitti jus petendi debitum, etiamsi persona peccans ignoraverit, hanc poenam incestui, qui impedimentum matrimonii subsequens involvit, esse annexam. Ast S. Ligorius sat probabile esse censet, conjugem, qui poenam incestui annexam ignoraverat, in usu matrimonii non impediri 4).

Continuatio.

§. 285. In specie autem confessarius A) maritis commendet: a) Dilectionem sinceram uxoris; sic enim Apostolus monet: „Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret)." b) Liberalem susten

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

tationem; nam ut idem Apostolus ait: „Viri debent diligere uxores suas ut corpora sua, nemo enim carnem suam odio habebit, sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam, quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus." c) Debitam honorationem; uti S. Petrus monuit dicens: »Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impertientes honorem, tanquam et cohaeredibus gratiae vitae" 1). Et ideo jam Adamus Evam uxorem suam sociam vocavit dicens: "Mulier, quam dedisti mihi sociam" "), ut indicaret, uxorem a marito non ut ancillam sed ut sociam in lecto, in mensa, et in honore tractari debere 3).

B) Uxoribus autem inculcabit inprimis: a) Concordem dilectionem erga maritos, qua et vitia ipsorum patienter supportent, nam charitas omnia suffert, omnia sustinet; oneraque communia in educandis et sustentandis liberis, in rebus domesticis omnique oeconomiae studio participent; hinc enim adjutorium vocavit Deus Evam 1). b) Justam reverentiam, quoniam vir caput est mulieris, teste S. Paulo, sicut Christus caput est Ecclesiae 5), constat autem quantam reverentiam Ecclesia Christo exhibeat. c) Debitam subjectionem, sic enim iterum monet Apostolus: "Mulieres subditae sint viris") sicut domino, et sicut Ecclesia subjecta est Christo.

Non facile mulierum querelis adversus maritos confessarius credat, multo minus culpam in maritum conferat, quamvis haud dubie penes illum foret. Satius est re dissimulata maritis debitam observationem proponere uxoribus, ut demisse et patienter, si quid molestiae a viris accidat, ferant, usque dicto obedientes sint. Commendet ipsis praeprimis, si de viri ferocia conquerentur, opportunam taciturnitatem facilitatemque cedendi, vultus atque oris modestiam, amicas adhortationes et preces, denique talem in omnibus agendi modum, ut marito tenerum semper amorem, debitam subjectionem atque piam fiduciam exhibeant.

Monita neoconjugibus insinuanda vide in libro citato: Praecepta Pastoralis didacticae. p. 145–151.

Matrimonii impedimento impliciti.

§. 286. In eorum, qui matrimonio se junctos profitentur, confessionibus excipiendis praecipuam attentionem merentur, ac moderamen sapientissimum exigit casus, quo matrimonii eorum aliquod emergat impedimentum.

Ad sublevandum molestum hac in materia laborem pauca praenotare juvabit de impedimentis matrimonii. Per impedimentum matrimonii generatim intelliguntur ea, quae obstant, ne matrimonium

[blocks in formation]

rite ineatur. Quae si obstent, ne valide contrahatur, impedimenta dirimentia vocantur; si vero dumtaxat impediant, ne licite ineatur, mere prohibentia seu impedientia nuncupantur.

Cum autem matrimonium non tantum novae Legis Sacramentum sit, sed etiam verus contractus, sequitur ad ejus legitimam exsistentiam plures quam in aliis sacramentis requiri conditiones; ac consequenter plura quoque ex earum defectu enasci posse obstacula, quae efficiunt, ut illud vel non valide vel saltem non absque crimine iniri possit.

Impedimenta, de quibus hic agitur, directe ae primario ipsum contractum matrimonialem afficiunt; indirecte autem ac secundario tantum Sacramentum, quatenus nimirum, sublato contractu deficit Sacramenti materia 1).

Impedimenta dirimentia, quae efficiunt, ut matrimonium nec licite nec valide iniri possit, nec non impedientia, vide ad calcem libri in Appendice I.: Instructio pro judiciis ecclesiasticis Imperii Austriaci quoad causas matrimoniales 2).

Modus agendi occurrente impedimento dirimente.

§. 287. Quoad matrimonia invalida distinguendum, an poeni tens ipse de matrimonio invalido, cujus nexibus implicetur, se adcuset, itaque tam jus quam factum compertum habeat; vel confessarius ex facto in confessione allato, matrimonium invalidum esse, colligat, quin poenitens ignorantia juris praepeditus, id perspiciat. Priori casu graviter ante omnia poenitentem commoneat, quod fornicationis se delicto sit polluturus, si debitum conjugale ante matrimonii convalidationem aut petere, aut praestare auderet. Convalidationem quod attinet, attendendum est: I. An impedimentum, de quo quaeritur, dispensationem secundum naturam suam admittat, atque an in eo saltem ad permanendum in contracto dispensari soleat?

II. An poenitens, ut impedimentum auferatur, exoptet; an forsan potius eo ad nullitatis declarationem usurus sit?

1) De impedimentis matrimonii. Editio V. Mechliniae 1847.- 2) Consule P. Anacleti Reiffenstuel Jus canonicum universum juxta titulos lib. quinque decretalium.

Francisci Schmalzgrueber S. J. Jus ecclesiasticum. Romae 1845. Ex typographia Rev. Cam. Apostolicae.

Ubaldi Giraldi Expositio juris pontificii. Romae 1839.

Petri Scavini Theolog. moral. universa. Tom. III. De matrimonio. Neapoli 1853.

Dr. Nicolaus Knopp, vollständiges katholisches Eherecht. II. Auflage.
Regensburg 1854.

Dr. Adam Joseph Uhrig, System des Eherechtes. Dillingen 1854.
Dr. J. Fr. Schulte, Handbuch des kath. Eherechtes. Giessen 1855.
Dr. Johann Kutschker, das Eherecht der kath. Kirche nach seiner Theo-
rie und Praxis. Wien 1856.

III. An altera pars de impedimento obtinente sciat, nec ne; ac priori casu, an parata sit ad contribuenda, quae in ea sunt, ad impedimentum tollendum; posteriori, an prudens adsit spes, fore, ut ad impedimentum semovendum concurrat, vel minus?

IV. An ejusmodi forsan sit matrimonium, in quo declaratio invaliditatis minus malum merito reputandum sit?

Impedimenta, quae ex consensus defectu reali (nec per praesumtionem tantum juris et de jure stabilito) enascuntur, dispensationem nullo admittunt easu; quippe Superioris auctoritas efficere nequit, ut societas per pactum ineunda, qualis matrimonium, adsit, ubi consensus defuit, aut ejus manifestatio repugnanti animo vi injusta exorta est. Igitur inter omnia, quae ad consensus defectum referuntur, impedimenta canonica, unum raptus impedimentum ita quandoque compositum, ut dispensationem secundum naturam suam admitteret, eo scilicet casu, quo rapta, licet in raptoris adhuc potestate constituta, consensum tamen animo parato praestitit. Ne tamen Christiani veniae spe ad talia provocentur facinora, quodque insuper raptae consensus, antequam in loco tuto constituta fuerit, dubius merito censeatur: dispensatio hoc impedimento laborantibus haud concedi solet. Igitur qualecunque impedimentum ex defectu consensus matrimonio obstet, rei cardo in eo versatur, ut consensus, quando impedimentum juris privati, ab ea parte, cui matrimonium impugnandi jus competit, quando autem juris publici, ab utraque parte, debita forma praestetur 1).

Unde confessarius, si poenitenti jus matrimonium impugnandi competat, prudentem adhibeat diligentemque operam, ut eum ad renuntiandum juri suo et consensum supplendum perducat; nisi forsan ex confessione clare appareat, eum esse mutuum vinculo invalido junctorum affectum, ut sperandum non sit, matrimonii convalidationem ad animarum salutem conjugibus expedituram fore. Quodsi jus istud penes alteram resideat partem, et illa impedimentum vel nesciat, vel a consensu supplendo abhorreat, poenitens admonendus est, vel ut necessaria pro personarum adjunctis prudentia in impedimento revelando utatur, vel ut recusantis animum precibus, mònitis, obsequio suavi demulceat. Eadem valent, quando impedimentum ita compositum, ut utriusque partis consensus ad convaliditatem necessarius sit.

1) Haec tamen de matrimonii tantum qua societatis convalidatione dicta sunt: ut matrimonii sacramentum accedat, utriusque partis consensus nunquam non renovetur oportet.

Continuatio.

§. 288. Quando impedimentum ex habilitatis defectu obtineat, et juris publici et secundum naturam suam indispensabile, nihil confessario restat, quam ut monitis, precibus imo et intentato Dei judicio poenitentem ad matrimonii jura, perperam usurpata, quantocius dimittenda compellat. Probe tamen quoad correctionis et admonitionis rationem distinguendum est, an matrimonium impedimenti nescius, an ejusdem bene conscius inierit. Porro quando pro circumstantiarum ratione vitae consortium absque infamia, aliisque gravissimis malis dissolvere non posset, ut istud ad tempus retineat, indulgeri potest, quippe homines plerique nonnisi successive eo perduci possunt, ut vitae hujus bonis quantumcunque fluxis vanisque ob regnum coelorum renuntient. Quum tamen timendum, ne continuato vitae consortio ad thori quoque consortium eidem assueti pelliciantur, caveat confessarius, ne indulgentiam istam absque causa sufficienti concedat.

Impotentia perpetua et antecedens, impedimentum quidem indispensabile ex habilitatis defectu ortum *), ast juris privati est; quum igitur tales salvis canonibus societatem matrimonio similem servare possint, poenitens, cui isto ex titulo nullitatis declarationem postulare competit, admonendus est, ut, si non conjugis, fratris tamen sororisve loco personam eidem junctam habeat; eo magis quod ad nullitatis declarationem hac ex causa obtinendam, multa, quae pudorem laedunt, necessaria sunt. Discrete tamen in hisce procedat confessarius, ac monendo contentus a praecipiendo abstineat. Idem de impedimentis, in quibus dispensatio nunquam indulgeri solet, dicendum est, si unum excipias clandestinitatis. Nam in eo compellendus potius esset poenitens, ut matrimonium, quam celerrime fieri posset, coram parocho et duobos testibus ineat.

*) Non desunt tamen, qui ipsum ex consensus defectu explicent, ac ad errorem substantialem revocent. Istud tamen de eo tantum casu valere posset, quo impotentiam ignoraverit pars altera; et inde prona conclusione sequeretur, exsecatos quoque matrimonium validum contrahere posse, modo corporis hanc conditionem sponsae significent, ac ista ad connubium ineundum paratam nihilominus se praestet.

De dispensatione super impedimentis.

§. 289. Quando dispensationis suppetit remedium, ea pro impedimenti ratione aut a Poenitentiaria Romana, aut ab Episcopo qua Sedis Apostolicae delegato tectis nominibus petenda est. Rationes, quas Poenitentiaria admittit, eaedem sunt, ob quas Dataria in forma communi dispensat. Scilicet: 1. Incompetentia dotis. 2. Angustia loci. 3. Inimicitiae componendae. 4. Evitatio litium seu pro

« ÖncekiDevam »