Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt" 1). Cum divinus Religionis nostrae Author et Ecclesiae Fundator Apostolis eorumque in officio successoribus concesserit potestatem peccata remittendi et retinendi peccatoribus in Ecclesia sua, simul significavit, mentem suam et ordinationem esse, ut non indiscriminatim peccatoribus omnibus peccata remittant, neque caeco modo agant, sed praevia causae seu peccatorum et status peccatoris cognitione, qua de ipsius dignitate vel indignitate pro obtinenda peccatorum remissione judicare possint, eamque iis solum, quos vere dignos judicaverint, concedant, reliquis vero denegent. Atqui hanc cognitionem habere nequeunt, nisi peccator peccata sua ipsis sacerdotibus confiteatur, manifestetque ipsis cordis sui statum et dispositionem: ergo Christus Dominus concedendo Apostolis eorumque in officio successoribus potestatem remittendi et retinendi peccata, ordinavit praecepitque tum actionem, qua peccator peccata sua exponat ostendatque, se vere contritum esse ac resipiscere et satisfacere paratum; adeoque rite dispositum ac dignum, cui peccata remittantur et restituatur amissa Dei gratia et amicitia; tum actionem, qua sacerdos ceu minister visibilis Ecclesiae visibilis peccatorem confessum et poenitentem forma sensibili, nimirum absolutione verbis declarata, a peccatis absolvat eumque cum Deo reconciliet. Omnia igitur, quae ad Sacramenti rationem requiruntur, his continentur. Primo quidem requiritur ad Sacramentum, ut gratiae habeat promissionem divinam sibi conjunctam ; sed hoc ex ipso textu est manifestum. 200, ut fuerit a Christo Domino institutum ; hoc quoque verba ipsa luce clarius demonstrant. 3lio, ut sit signum externum; sed et hoc verba Christi, ut exposuimus, necessario efficiunt. Ita quidem Ecclesia Christi rem intellexit omni aevo ipsoque usu perpetuo frequentavit, ut peccata post baptismum commissa non aliter remitteret, quam per exterius sacerdotum ministerium, quorum divinam desuper concessam potestatem semper agnovit. Singillatim traditionis divinae testimonia enumerare supersedemus, quoniam nostri instituti ratio fusiorem demonstrationem haud postulat 2). Sufficit, quod S. Synodus Trid. contra novellos errores sancivit, vestigia Ecclesiae antiquae sequens: „Quoniam Deus dives in misericordia cognovit figmentum nostrum, illis etiam vitae remedium contulit, qui sese postea in peccati servitutem et daemonis potestatem tradidissent: Sacramentum videlicet Poenitentiae, quo lapsis post Baptismum beneficium mortis Christi applicatur" 3).

[ocr errors]

1) Joan. XX. 22. 23. 2) Vide: Theolog. dogm. Cl. Theob. Lienhard. Tom. III. P. 299. Argentorati 1821. - Instit. theolog. Cl. Leopoldi Liebermann Tom, V. Praelect. theolog. Cl. Joannis Perone Tom. VI. Katholische Dogmatik von Heinrich Klee. III. Bd. S. 223. Mainz 1835. Theolog. dogm. cathol. Cl. Dris. Joannis Schwetz. Vol. III. Viennae 1854. 3) Sess. XIV. cap. 1.

Et Canone III., ne verba illa Joannis totius consolationis alienum in sensum trahantur, ut fiebat saeculo XVI., praecavebat: „Si quis dixerit, verba illa Domini Salvatoris: Accipite Spiritum sanctum,

non esse intelligenda de potestate remittendi et retinendi peccata in Sacramento Poenitentiae sicut Ecclesia catholica ab initio semper intellexit; detorserit autem contra institutionem hujus Sacramenti ad auctoritatem praedicandi Evangelium, anathema sit." Potestatem ligandi et solvendi Christus jam antea Petro, et omnibus praesente Petro Apostolis promisit: „Amen dico vobis, quaecunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo: et quaecunque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo❝1). Claves potestatem designant. Claves itaque Regni coelorum potestatem significant spiritualem, imprimis eam, qua regnum coelorum vel aperitur, vel clauditur, (namque aperiendo maxime atque claudendo claves serviunt) ac proinde potestatem remittendi vel retinendi peccata. „Nonne sunt istae in Ecclesia claves, ubi peccata quotidie dimittuntur?" 2) Quo non negamus, illa verba adhuc patere latius et ad regimen Ecclesiae universum pertinere, sive non jurisdictionem solum quoad interna, sed etiam quoad externa (quatenus haec posterior spiritualis est naturae) vocabulis illis denotari.

Qui verba Christi Joan. cap. XX. ad sensum improprium detorquent, maxime errant. Sensum enim proprium et literalem exigunt: a) Hermeneuticae lex prima, ex qua, sine necessitate a sensu literali recedere nefas est. b) Circumstantiae resurrectio nempe et insufflatio, quae multo augustiorem, quam improprium sensum praesumere jubent. Neque etiam illud mysterio caret, quod Christus Joan. XX. Spiritum sanctum dederit per insufflationem; hoc enim indicat, eum datum esse ad usum remittendi peccata, qui est proprie Spiritus sancti effectus, quemadmodum Spiritus sanctus in die Pentecostes ad praedicandum Evangelium sub specie linguarum datus est. c) Dein energia loquentis summi legislatoris Apostolos ita mittentis, uti missus ipse a Patre fuerat; hi itaque memores, Christum vere peccata remisisse, non poterant non cogitare, cum ea verba audirent, vera dimittendorum peccatorum potestate a Christo se ornari. Haec autem remissio peccatorum, quae per Sacramentum Poenitentiae confertur, longe differt ab illa, quae in Baptismate obtinet. Potestas remittendi peccata per Poenitentiam exercenda venit in Ecclesia et in membra Ecclesiae; at vero membra Ecclesiae non sunt, nisi qui Baptismum jam acceperunt. Pariter potestas verbis Christi apud S. Joannem 1. c. collata, exercetur per actum judicialem: secus in Baptismate, quod omnibus qui sincere Christianam religionem amplecti cupiunt, administrari debet3). Sancti Patres reconciliationem, quae fit per Poenitentiam, aperte distinguunt a Baptismo. Ita S. Augustinus de homicidii peccato sic habet: „Si a Catechumeno factum est, Baptismate abluitur; et si a baptizato, Poenitentia et reconciliatione sanatur" 4). Sentiunt hoc multi ex adversariis, et quidem accuratioris notae interpretes. Quare contendunt, eam potestatem solis Apostolis fuisse concessam, et cum iis exspirasse. Sed in hoc denuo errant; nam haec potestas data est velut connexa cum Ecclesia. Ergo sicut Ecclesia usque ad consummationem saeculi perduratura est, ita et illa potestas perdurare debet. Unde et videmus, eam in Ecclesia etiam post aevum Apostolorum usque ad nostra tempora semper fuisse agnitam atque exercitam, et etiam nunc agnosci et exerceri.

1) Matth. XVI. 19. XVIII. 18. 2) S. Aug. serm. 149 comm. c. 18., S. Chrys. de Sacerd. libr. 3. c. 4. XIV. cap. 2. can. 2. +) Libr. 2. de Adulterinis

Cfr. S. Hilar. in Matth. 3) Conc. Trid. Sess. conjugis c. 16. c. 17.

II. Insigne hoc divinae misericordiae Sacramentum ratio indigentiis hominum adprime accommodatum, quin imo necessarium agnoscit. Concupiscentia enim atque ad vitia proclivitas in baptizatis etiam remanet, unde proh dolor! saepius accidit, ut renati Baptismo, roborati Confirmatione et nutriti SS. Eucharistia delinquant nihilominus, et morbum quandoque gravem, vel ipsam mortem animae incurrant; quemadmodum circa corporis valetudinem plane similia haud raro cernimus. Jam vero Baptismus repeti non potest. Unicum ergo superest in Sacramento Poenitentiae remedium, quo aegri animabus sanari, vel spiritualiter mortui ad vitam spiritus suscitari, sive vere poenitentes denuo Deo reconciliari possunt. Quod autem haec peccatorum reconciliatio post Baptismum perficienda ope Sacramenti externi fieri debeat, vel exinde patet, a) quia nonnisi hoc modo de facta reconciliatione persuasi, et consolatione animi sustentati, idonei aptique reddimur, quo possimus bono animo salutem nostram operari ac reliquorum Sacramentorum participes fieri. Atque hac ratione Ecclesia ex fine a Sanctissimo Salvatore ipsi praefixo indigentiis generis humani undequaque satisfacit. b) Quemadmodum spiritualis in Baptismo regeneratio visibili Sacramento exhibetur et efficitur, ita non minus decet ac congruit, ut reconciliatio ob peccata post Baptismum commissa necessaria pariter modo concreto et objectivo, in momento aliquo determinato actuque externo exhibeatur et exhibendo efficiatur. e) Nec deerant in V. Testamento peculiaria reconciliationis ob immunditias et peccata, quorum contagione sese contaminaverant Israëlitae, media piacularia externa et visibilia: cur itaque in Nova Lege medium, non sit externum et visibile, quo non externe tantum, sed et interne vereque sacramentaliter purgentur et sanctificentur fideles? d) Denique assertio illorum, qui potestatem remittendi peccata in Sacramento Poenitentiae ab Ecclesiae ministris exercendam negant, ad ultimum huc redit, quasi Deus homines dispensatores gratiae suae constituere haud valeat; quo fit, ut non solum Sacramenta omnia, verum etiam omnis religio et revelatio divinitus data pariter negentur 1).

Poenitentiae Sacramenti usus necessarius.

§. 3. Quae cum certissime constent, omnibus vere poenitentibus necessarium est, divinae huic ordinationi sese prono animo submittere. Ad quid enim Ecclesiae datae fuissent claves, si regnum coelorum, quod peccatori obseratum est, posset sine his clavibus aperiri? Ad quid dictum fuisset Apostolis: "Quaecunque solveritis etc."), et iterum: "Quorum remiseritis peccata etc." 3), si nulla esset ad hanc potestatem recurrendi necessitas? Ad quid tribunal 1) Klee's katholische Dogmatik. S. 233. Bossuet's Auslegung der Lehre der katholischen Kirche. 2) Matth. XVIII. 18.—3) Joan. XX. 22. 23.

erectum fuisset a Christo et instituti judices, si liberum esset declinare judicium? Hinc praeclare S. Augustinus: „Agite," inquit, „poenitentiam, qualis agitur in Ecclesia. Nemo sibi dicat: Occulte ago, apud Deum ago. Ergo sine causa claves datae sunt Ecclesiae. Frustramus Evangelium Dei, frustramus verba Christi" 1). Id enim inprimis in hoc argumento notandum est, non solvendi tantum, sed et ligandi, non remittendi tantum, sed et retinendi potestatem esse datam; ast vana prorsus esset haec potestas, si peccatori aliae paterent ad reconciliationem viae. Constans semper Ecclesiae doctrina fuit, Poenitentiam iis, qui post Baptismum lapsi sunt, ita necessariam esse, ut Baptismum nondum regeneratis 2). Ut enim confracta navi unum vitae servandae perfugium reliquum est, si forte tabulam aliquam de naufragio licet arripere, ita post amissam Baptismi innocentiam, nisi quis ad poenitentiae tabulam confugiat, sine dubio de ejus salute desperandum est 3).

Dum vero hujus Sacramenti necessitatem adstruimus, defendimus illud necessarium ad salutem ita, ut in re suscipiatur, ubi facultas suscipiendi est, aut in voto, si in re ipsa haberi nequit ; quandoquidem contritio perfecta in nova Lege non justificat peccatorem, nisi in quantum continet in se votum Sacramenti *).

Poenitentiae minister.

§. 4. Cum potestas clavium solis Apostolis et eorum in Sacerdotio successoribus concessa sit, ut manifeste patet ex supra dictis, haec autem potestas per hoc ipsum Sacramentum Poenitentiae exerceatur, soli quoque sacerdotes a Christo instituti sunt Sacramenti Poenitentiae ministri. Haec est doctrina Patrum et conciliorum; in hoc consentiunt ecclesiae omnes, Graeci cum Latinis, et cum Occidente totus Oriens, quamvis in sectas divisus innumeras, ita ut nunquam auditum fuerit in Ecclesia, alios quam sacerdotes potestatem habere remittendi et retinendi peccata. Sic Magnus ille Basilius in dialogo, qui Regulae Monachorum inscribitur, per Rufinum synchronon D. Hieronymi verso, iis peccata necessario vult aperiri, quibus dispensatio Mysteriorum commissa est, i. e., ut sibi interpres est, sacerdotibus. Huic sententiae subscribit S. Ambrosius, qui clarissime docet: Jus hoc, absolvendi scilicet, solis permissum est sacerdotibus" 5). S. Chrysostomus hoc idem fatetur, dum ait: "Sicut pater tradidit potestatem Filio judicium faciendi, sic Filius sacerdotibus." Et infra: „Insania manifesta est, despicere tantum principatum, sine quo neque salutis neque promissorum bonorum

1) Serm. 392. alias hom. 49. 2) Conc. Trid. Sess. XIV. cap. 1. 2. can. 6. 7. 3) Catechism. Rom. P. II. c. 5. p. 1. juxta Editionem Andreae Fabritii Leodii. Aug. Vindel. 1762. — Cf. Liebermann Instit. theolog. Tom. V. 4) Conc. Trid. Sess. XIII. cap. 7. — 5) De Poenit. libr. 1. c. 2.

[ocr errors]

compotes fieri possumus. Hi sunt enim, qui non tantum regenerant nos in Baptismo, sed peccata post Baptismum remittunt, et veteris Testamenti sacerdotes longe exsuperant, qui tantum potestatem habebant probandi a lepra purgatos; ast nostris sacerdotibus, non corporis lepram, verum animae sordes, non modo probare, sed et purgare prorsus concessum est" 1). Eodem sensu, quia eodem spiritu, scribit S. Leo Magnus, Pontifex doctissimus et toto orbe celebratissimus, cujus Decretum exstat ad Theodorum Episcopum Forojuliensem, ubi „divinae bonitatis praesidia a Deo docet sic ordinata esse, ut indulgentia Dei, nisi supplicatione sacerdotum nequeat obtineri: quia mediator Dei hanc praepositis Ecclesiae tradidit potestatem, ut et confitentibus sanctionem Poenitentiae darent, et eosdem salubri satisfactione purgatos, ad communionem sacramentorum per januam reconciliationis admitterent." Atque hoc modo per omnium saeculorum decursum testes locupletissimos traditionis divinae circa sacerdotem, ministrum hujus Sacramenti, adducere possemus, si testimoniorum numero certandum foret. Quibus postremo Synodum Tridentinam jungimus: "Si quis dixerit, sacerdotes, qui in peccato mortali sunt, potestatem ligandi et solvendi non habere, aut non solos sacerdotes esse ministros absolutionis, sed omnibus et singulis Christi fidelibus esse dictum: Quaecunque ligaveritis... et: Quorum remiseritis peccata.... anathema sit" "). Ruit ergo Novatorum doctrina, ruit impium Wiclefi commentum in Concilio Constantiensi damnatum: „Laicum, si vir frugi fuerit, clavium potestatem accepisse." Et illud Waldensium: „Potestatem absolvendi bonus laicus habet, malus sacerdos non habet."

Poenitentiae effectus.

§. 5. Nihil profecto tam proderit fidelibus nihilque majorem illis alacritatem Poenitentiae suscipiendae afferet, quam si salutares fructus inde exorituros cognoverint. Vere enim de Poenitentia illud dici posse intelligent, ejus quidem radices amaras, fructus vero suavissimos esse). Etenim ea est hujus sacramenti vis et efficacia, ut praeterita peccata deleat tum quoad culpam, tum quoad poenam aeternam. Ad hoc enim claves Ecclesiae datae sunt; neque ullum est delictum quantumvis gravissimum, quod non possit per hoc Sacramentum deleri. Verum non a peccatis solum Poenitentiae Sacramentum liberat, gratiam sanctificantem animabus infundendo, per quam homo in Dei gratiam restituitur, cum eo summa amicitia conjungitur, jusque habet in aeternam beatitudinem, sed interdum pro contritionis fervore et quo saepius quis confiteatur, poenam temporalem diminuit, tribuitque hominibus, qui hoc Sacramentum

-

1) De Sacerd. libr. 3. c. 4. et 5. 2) Sess. XIV. can. 10. Rom. P. II. c. 5. q. 17. Edit. supra citat.

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »