Sayfadaki görseller
PDF
ePub

omnibus numeris absolutissima praestant, tamen pro ingeniorum suorum modulo ea proferre et in lucem edere, quanta possunt, diligentia satagunt, ex quibus in Christi gregem aliquid utilitatis redundare posse in Domino confidunt. Quid, num idcirco recte deseruerit Ecclesiastes concionandi munus, quod aureum illud eloquentiae flumen, sanctum inquam Chrysostomum, dicendi gratia et copia superare nequeat aut aequare? Neque palma, quam Virgilio inter poëtas tribuimus, caeteros a lyra tractanda deterrere praesumimus. Neque etiam, quia cum Cicerone tanta facundiae copia et ornatu dicere non valeamus, nec cum Pericle fulgurare et tonare, nec cum Demosthene pari splendore et ornatu verborum sententiarumque eloqui, continuo nobis obmutescendum erit. Nam, ut ille ait, „et in secundis et in tertiis consistere, quando non datur contingere summa etiam res est minime poenitenda." Quare, si quae displicebunt in hac mea tenui opella, animum, quo divinae gloriae et salutis animarum rationem, ceu suscepti laboris finem, propositam habui, respicias velim; si vero alicubi fors a recto tramite deviasse acciderit, corrige secundum mentem Ecclesiae catholicae, cui stabo semper et acquiescam.

Quamvis jam nihil remoretur, quominus dictis finem imponam, christianae tamen in te, Lector amice! charitati deesse mihi viderer, si quod operi quidem sparsim inserere non praetermisi, ast in praefatione, quasi in fronte libri, ut a nemine non advertatur, ob rei gravitatem collocari meretur, iterum iterumque tibi consulere negligerem. Est autem illud, ne nostri interioris hominis curam propriaeque perfectionis studium oscitanter deseramus, ut potius, dum aliorum conscien

tias purgare et mundare intendimus, propriae puritatem et munditiem per frequentem Poenitentiae Sacramenti usum solerti curare studio satagamus, ne fors dicatur nobis: „Medice, cura te ipsum!" 1) et illud Apostoli nobis exprobretur: „In quo judicas alterum, te ipsum condemnas." ) Quid namque absonum magis atque a communi hominum sensu abhorrens, quam, ut, qui ex divino instituto in aliis veterum delictorum purgationem inducere debent, ipsi forte occulto suarum culparum inquinamento sordeant; aut qui in aliorum animis divinae charitatis ignem excitare jubentur, ipsi glacie pejus proprio torpore congelent? Nonne sacrilegum foret, corde impuro labiisque pollutis divinam dispensare gratiam? Nos sacerdotes sumus, sancta tractantes, adeoque sancti simus oportet, sicut Ille sanctus est, cujus in terra vicarii sumus. Munda sit manus, quae diluere aliorum sordes curat."3) Purgari prius oportet sacerdotem, deinde purgare; ad Deum adduci, et dein alios adducere; sanctificari, et postea sanctificare; lucem fieri, et demum alios illuminare.") Qui non ardet, non incendit. Lingua amoris ei, qui non amat, barbara est et peregrina.

"

Non diffiteor equidem, Sacramentum gratiam ex opere operato producere, ac Dei omnipotentiam nullis arctatam esse limitibus, nec quacunque ministrorum improbitate impediri, quominus in quoscunque libuerit, divitias suae bonitatis effundat: verum quamvis id locum habere negari nullatenus queat, dabunt tamen poenas gravissimas ministri, qui, quantum in se est, divinae operationi non cooperantur, ne dicam, obicem ponunt,

1) Luc. IV. 23. 2) Rom. II. 1. 4) S. Greg. Naz. Orat. 2.

3) S. Greg. Libr. Past. P. I. c. 9,

et Deum quodam modo cogunt sapientissimas a se statutas leges antevertere. Quare qui aliis a sacris esse, Deo auctore, constituuntur, prius in se uberiora sancti Spiritus attrahant necesse est chrismata, quae in reliquos deinceps transfundant, largioribusque virtutum emolumentis ditescant, quatenus ex eorum plenitudine poenitentes participent. Quem in finem, ut verbis Benedicti XIV. utar, „plurimum proderit, si, qui curam animarum gerunt et ad poenitentium confessiones excipiendas destinati sunt, per aliquot dies spiritualibus exercitiis quotannis vacent. In eo quippe pio recessu renovabuntur spiritu mentis suae, et induentur virtute ex alto ad ea impensius alacriusque peragenda, quae suarum partium sunt, pro divini numinis gloria et spirituali proximorum utilitate et salute."1)

Utinam haec interioris hominis cura, hoe propriae perfectionis studium nos omnes, quibus divina remittendi et retinendi peccata data est potestas, occupet totos! Utinam sublimior morum sanctimonia, quae decet Christi ministros et dispensatores mysteriorum Dei, exornet cunctos! Tunc illud futurum sperare licebit, ut ad munus confessarii digne valideque obeundum eruditi, divinae misericordiae Sacramentum rite administremus, atque Dei Patris, cujus imago in hominibus foedata renovatur, Dei Filii, cujus oves tanto pretio emtae post miseram perditionem reducuntur et Spiritus Sancti, cujus templa diruta et polluta reparantur et reconciliantur in salutem hominum fideles inveniamur cooperatores, reddendae apud judicem rationis tempore.

1) Epist. encycl. 3. Decembr. 1740.

Conspectus dicendorum.

Introductio.

Pag.

135678

[merged small][ocr errors]

§. 3. Poenitentiae Sacramenti usus necessarius

§. 4. Poenitentiae minister

§. 5. Poenitentiae effectus

§. 6. Instituti Poenitentiae emolumenta insignia

§. 7. Necessitas et utilitas instructionis ad frugiferam Poenitentiae

[blocks in formation]

=2=

§. 13. Materia scientiae

§. 14. Media acquirendi scientiam necessariam

§. 15. Rectum maturumque judicium

§. 16. Prudentia multa

§. 17. Media acquirendae prudentiae

§. 18. Verus animarum zelus

§. 19. Conditiones veri animarum zeli

§. 20. Sanctimonia vitae

§. 21. Orationis studium

§. 22. Sacrae meditationis studium

§. 23. Ratio meditandi

§. 24. Materia meditationis.

§. 25. Reliquá adjuncta

[ocr errors]

§. 26. Devitatio vitiorum in munere sacri tribunalis obviorum

15

15

16

18

19

22

23

24

26

27

30

33

34

36

37

38

39

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

§. 47. Casus summo Pontifici reservati
§. 48. Jurisdictio, quantum ad casus summo Pontifici reservatos
§. 49. Casus Episcopis reservati

66

69

[ocr errors]

71

[merged small][merged small][ocr errors]

III. Perduellionis crimen

IV. Incendiarii crimen

V. Perjurium solemniter emissum

§. 51. Casus regularium Superioribus reservati
§. 52. De Jurisdictione, quantum ad casus reservatos
§. 53. Jurisdictio confessariorum tempore Jubilaei
§. 54. De Jurisdictione in articulo mortis

Caput III.

De sigillo confessionis sacramentalis.

§. 55. Sigillum sacramentale

72

73

74

75

76

77

80

82

§. 56. Confessarii fides in sigillo confessionis servando
§. 57. Obligatio aliorum in servando silentio
§. 58. Materia sigillo sacramentali subjecta.
§. 59. Absoluta sigilli sacramentalis integritas
§. 60. Casus practici ·

83 84

85

87

88

« ÖncekiDevam »