Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[ocr errors]

21. (C) Adonai idem significat ac Dominus (the Lord), proindeque supremum Dei dominium designat.1

(D) Jehovah Sabaoth primâ vice occurrit in I Reg. I, 2, et in Vulgatâ redditur per "dominus exercituum": quo nomine declaratur Deum esse dominum non solum castrorum Israel, sed etiam corporum cœlestium et angelorum, ut constat ex his verbis: "Tu ipse, Domine solus, tu fecisti cœlum, et cœlum cœlorum, et omnem exercitum eorum ; terram et universa quæ in ea sunt... et exercitus cœli te adorat.2

Ex iis quæ diximus de præcipuis Dei nominibus, liquet Deum exhiberi in Scripturâ ut potentem et fortem, qui in unitate essentiæ suæ multiplici virtute gaudet, ut Supremum Numen, in cujus conspectu stupent homines, ut Altissimum, cui omnes servire debent, ut Omnipotentem, qui præter leges naturæ operari valet, ut Ens simpliciter, quod habet plenitudinem entis, et est causa aliorum entium, ut Dominum qui mundum regit et gubernat, populumque suum specialiter protegit, qui exercitibus præest, dat victoriam cui vult, cælestia corpora regit, et angelos ministros habet.

Ex quibus evidenter colligimus Judæorum theologiam toto cœlo distare a Paganorum mythologiis: in his enim plures dii, et quidem multis vitiis obnoxii agnoscuntur, dum apud Judæos unus perfectusque Deus agnoscitur: "Scito ergo et cogitato in corde tuo, quod Dominus ipsc sit Deus in cœlo sursum et in terrâ deorsum, et non sit alius... Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus præter me.” 3

1 Gen. XV, 2. 2 Nehem. IX, 6.

3 Deut. IV, 39; XXXII, 39; Exod. XX, 1-6. Cf. Abbé de Broglie, Conférences sur l'Idée de Dieu dans l'Ancien Test., Paris, 1891.

Caput it.

DE ATTRIBUTIS DIVINIS.

22. Pranotanda (A) Attributa Dei sunt perfectiones, quæ, juxta nostrum concipiendi modum, divinam essentiam consequi intelliguntur. Multipliciter dividi possunt : (a) alia sunt negativa, quibus sc. imperfectiones a Deo removentur, ut simplicitas, immensitas, etc.; alia affirmativa, seu positiva, quibus perfectiones de Deo prædicantur, v. g. sapientia, amor etc.; (b) alia sunt absoluta, quæ Deo in seipso spectato conveniunt, ut simplicitas, æternitas; alia relativa, quæ relationem implicant inter ipsum aliaque entia, ut creatio, providentia etc.; (c) quædam sunt quiescentia, quæ exprimunt modum quo Deus est, ut infinitas, æternitas; alia vero actuosa, quæ ejus modum operandi declarant.

(B) Quæri potest quomodo attributa divina tum ab essentiâ tum inter se distinguantur. Jamvero Gilbertus Porretanus (1070-1154), Pictaviensis episcopus, tenuit attributa divina realiter ab essentiâ et inter se distingui, proptereaque a C. Remensi (1148) damnatus fuit; in eumdem errorem incidit Abbas Joachim (sæc. XII), in C. Lateranensi IV damnatus. Insuper Scotista docuerunt divina attributa ab essentiâ et inter se distingui formaliter. Contra quos sta

I

' Distinctio realis ea est quæ existit inter unam rem et aliam; dividitur in realem majorem, quæ viget inter substantiam et substantiam, vel inter substantiam et accidens, aut inter accidentia ejusdem substantiæ, et realem minorem, quæ existit inter rem et modum ejus, v. g. inter lineam et ejusdem lineæ curvitatem. Distinctio logica ea est quæ existit inter varios conceptus ejusdem rei ; si fundamentum sit in ipsâ re ad illos diversos conceptus distinguendos, distinctio erit virtualis, seu rationis ratiocinatæ; ita v. g. anima humana, licet una realiter, virtualiter triplex dici potest, quum revera sit simul rationalis, sensitiva et vegetativa; si vero nullum sit fundamentum in re, distinctio est mere logica, seu rationis ratiocinantis, qualis v. g. existit inter hominem et

tuimus attributa divina nec ab essentiâ nec inter se realiter distingui, sed virtualiter.

(a) Certum est imprimis attributa divina nec ab essentiâ nec inter se realiter differre. Nam in Sacris Litteris essentia divina et attributa de se invicem prædicantur in abstracto: "Ego Sapientia habito in consilio1; Deus lux est ... Deus caritas est 2; Ego sum via, veritas et vita "3; atqui si esset distinctio realis inter essentiam et attributa divina, non possent de se invicem prædicari, seu identificari. Hinc Eugenius III in Conc. Remensi errorem Gilberti his verbis damnavit 4: "Credimus et confitemur simplicem naturam divinitatis esse Deum, nec aliquo sensu catholico posse negari quin Divinitas sit Deus, et Deus divinitas".

(b) Communiter tenetur divina attributa ab essentiâ et inter se virtualiter distingui. Nam in Scripturis Deus exhibetur ut diversis attributis ornatus, imo opposita de illo prædicantur: dicitur enim justus et misericors, parcens et puniens, etc. "Qui facis misericordiam in millibus, et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos: fortissime, magne et potens, Dominus exercituum nomen tibi” 5. atqui illud fieri nequit nisi fundamentum haberetur pro variis hisce appellationibus; ergo.

Revera distinctio virtualis ea est quæ fundamento nititur in re ipsâ ; atqui tale fundamentum in Deo existit, nam divina natura, propter suam infinitatem, æquivalet omnibus perfectionibus quæ in creaturis divisim reperiuntur, et quum diversos effectus ad extra producat, diversas exhibet potentias variasque relationes cum creaturis obtinet. Quod sic declarat S. Thomas 6: "Omnia enim hujusmodi dicuntur de Deo et creaturis non æquivoce, sed secundum rationem analogiæ. Unde cum in creaturâ ratio sapientiæ non sit

animal rationale: nam a parte rei nulla differentia existit inter hominem et animal rationale. Hæc communiter admittuntur; sed Scotus aliam præterea distinctionem invenit quam vocat formalem actualem, quæ existit inter varias formalitates unius et ejusdem rei. De his vide Prælectiones philosophicas.

[merged small][merged small][ocr errors]

q. 1, a. 3 ad 4.

I Joa. I, 5; IV, 8.

6.

- 3 Joa. XIV, 4 Apud

Labbe, Concilia, t. X, p. 1108. —5 Jerem. XXXII, 18. — ‘I Dist. XXII,

ratio bonitatis, oportet quod etiam hoc in Deo sit verum. Sed in hoc differt quod in Deo idem sunt re, in creaturis autem differunt re, et non solum ratione."

(c) Rejicienda est igitur Nominalistarum et Scotistarum opinio. Nominalistæ, ut Ockamus et Gregorius Ariminensis, negârunt ullam esse distinctionem inter essentiam divinam et attributa vel inter attributa ipsa, quæ nihil aliud sunt nisi varia nomina eamdem rem designantia. Hoc autem admitti nequit ; nam si nullum sit fundamentum in distinctione divinorum attributorum, revelatio divina, quâ hujusmodi attributa manifestantur, vana est, et theologia, quæ de eis disserit, nihil aliud est nisi verborum congeries. Scotistæ autem admittunt inter essentiam divinam et attributa distinctionem specialem, quam vocant formalem ex naturâ rei, quæ neque realis est neque solius rationis. Sed si res attente consideratur, satis patet illam distinctionem nihil aliud esse nisi eam quæ virtualis dicitur, distinctionem videlicet logicam cum fundamento in re; jamvero novæ distinctiones non sunt multiplicandæ sine ratione.

Art. I. De attributis Dei negativis.

Quinque numerari possunt: simplicitas, immutabilitas, æternitas, immensitas, infinitas, quibus a Deo removentur imperfectiones compositionis, mutationis, temporis, mensurationis, et limitationis.

I. De Simplicitate Dei.'

23. 1o Notio. Simplicitas compositioni opponitur, et illud dicitur simplex quod non est compositum. Tres sunt autem species compositionis, physica, metaphysica et logica, proindeque tres species simplicitatis : simplicitas physica, cam compositionem excludens, quæ ex partibus vel principiis realiter distinctis oritur, et invenitur v. g. in lapide ex variis moleculis constituto, aut in homine, qui corpore et animâ constat; metaphysica, eam compositionem excludens, quæ resultat ex reali distinctione potentiæ et actus, substantiæ et accidentium, essentiæ et existentiæ; logica, illam compositionem excludens quæ oritur ex genere pro

1 Cf. S. Th. I p. q. 3; C. Gent. 1. I, c. 16 sq.; Suarez, 1. I, c. 5; Billuart, disp. III. a. 1; Lafosse, ed. Migne 118 sq.; Petavius, lib. II; Franzelin, th. 26-27 ; Hurter, n. 39 sq.; Pesch, n. 123 sq.; A. Farges, op. cit. p. 311 sq.; Solesm., p. 104 sq.

ximo et differentiâ specificâ. Jamvero Dei simplicitatem negaverunt Pagani communiter, etiam Platonici, qui putârunt Deum esse universalem mundi animam ubique diffusam. Contra idem dogma erraverunt monachi quidam Ægyptii, anthropomorphite dicti (sæc. IV), qui ignorantiâ laborantes, humanam figuram Deo affinxerunt; Gilbertus Porretanus, qui realem distinctionem inter essentiam et attributa divina docuit, necnon Joachim Abbas, qui inter essentiam divinam et personas realem distinctionem posuisse videtur.

24. 2o Thesis: Deus est substantia omnino simplex, et a quacumque compositione immunis. De fide est ex Vaticano: "Qui cum sit una, singularis, simplex omnino et incommutabilis substantia spiritualis " (supra, n. 1).

(A) Script. (a) Imprimis a Deo removetur quidquid corporeum est: "Cui ergo similem fecistis Deum? Aut quam imaginem ponetis ei?" "Genus ergo cum simus Dei, non debemus æstimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturæ artis et cogitationis hominis, Divinum esse simile" 2; quibus verbis declaratur Deum nullo modo repræsentari posse, eo quia immaterialis omnino sit. Huc pariter pertinent ea omnia quæ de Dei æternitate, immensitate et immutabilitate prædicantur, quum hæc omnia compositionem physicam excludant. (b) Sed insuper Deus dicitur spiritus purus et proprie dictus: "Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare"3; item Apostolus ostendit christianam œconomiam esse spiritualem, eo quod Deus spiritus sit: "Dominus autem spiritus est"4; atqui vocem spiritus hic proprie intelligendam esse tum contextus, tum scopus Christi et Pauli aperte demonstrant. (c) Præterea Deus ita spiritualis est, ut in eo non sit compositio ex essentiâ et attributis; creaturæ quidem habere dicuntur vitam, sapientiam, veritatem, caritatem ceterasque perfectiones, sed Deus est ipsa sapientia, ipsa vita, ipsa veritas, ipsa lux, ipsa caritas5; atqui si distinctio realis esset inter essentiam

1 Isa. XL, 18. 2 Ac. XVII, 29. — 3 Joa. IV, 24. 4 II Cor. III, 17. 5 Prov. I, 20; Joa. I, 4, 8-9; XIV, 6; IV, 8; I Joa. IV, 8.

« ÖncekiDevam »