Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ptum, perfectiones autem mixtas eminenter, i. e. non cum imperfectionibus, quas adjunctas habent, sed altiori modo.

43. 2° Thesis: Deus est infinite perfectus, seu omnes perfectiones possidet, et quidem gradu infinito. De fide est ex Vaticano declarante Deum esse "intellectu ac voluntate omnique perfectione infinitum".

(A) Script. (a) ex verbis Dei ad Moysen jam pluries citatis: "Ego sum qui sum"; his enim verbis declaratur, juxta Patres ac theologos, Deum esse o esse simpliciter, seu plenitudinem entis habere1; porro qui plenitudinem entis habet nullâ perfectione carere potest; (b) ex illis textibus, in quibus ita extollitur Dei magnitudo ut nullos limites habeat: "Magnus Dominus et laudabilis nimis et magnitudinis ejus non est finis"2; (c) ex locis ubi repræsentatur tanquam omnis boni dator, a quo omnis perfectio fluit : "Ipse dat omnibus vitam, inspirationem et omnia”3, præsertim quum alibi addatur eum esse ipsam vitam, sapientiam, caritatem etc. (supra, n. 23): quod dici nequit nisi de eo qui est infinite vivens, infinite sapiens etc.; (d) ex verbis quibus asseritur eum esse solum potentem, justum, æternum: "beatus et solus potens... qui solus habet immortalitatem❞4; hæc enim omnia ostendunt illas perfectiones soli Deo competere per antonomasiam, seu gradu excellentissimo.

44 (B) Ratione. Illud est infinitum simpliciter et absolute quod neque ab extrinseco neque ab intrinseco limitatur; atqui Deus non limitatur ab extrinseco, quia est prima causa absolute independens; neque ab extrinseco, nam quum sit ens a se et ens tendat ad essendum quam maxime, habet totum esse quod potest haberi, proindeque esse infinitum. Quod sic illustrat Angelicus Doctor5: "Manifestum est

I

Qui vero dicunt his verbis directe significari Deum ut Causam totius entis, eamdem conclusionem deducere possunt: Deus enim non potest causare quidquid existit, nisi in se habeat plenitudinem entis. 2 Ps. CXLIV, 3.

3 A&. XVII, 25; cf. Rom. XI, 36; I Cor. VIII, 6.

4 I Tim. VI, 15-16; cf. II Mac. I, 8.

5 S. Th. I, q. 4, a. 2; cf. q. 7, 1-2; C. Gent. 1. I, c. 43. Infinitam Dei perfectionem accurate describit J. H. Newman (Idea of a Uni

enim quod si aliquod calidum non habeat totam perfectionem calidi, hoc ideo est, quia calor non participatur secundum perfectam rationem; sed, si calor esset per se subsistens, non posset ei aliquid deesse de virtute caloris. Unde cum Deus sit ipsum esse subsistens, nihil de perfectione essendi potest ei deesse." Cfr. supra n. 15.

45. 3° Corollaria. Triplex præsertim fructus, juxta Lessium, (1. cit.) ex consideratione divinæ infinitatis colligi potest: (A) Primus est ut summâ reverentiâ et humilitate cum Deo agamus: quo enim major princeps, eo majorem ei reverentiam exhibemus. Itaque cum Dei majestas sit infinita, infinito honore dignus est. Porro ad reverentiam excitandam, duo concurrere debent : consideratio divinæ excellentiæ, et nostræ vilitatis, juxta illud: "Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis1".

(B) Secundus est ut Deum supra omnia sincerissimâ caritate et benevolentiâ amemus. Quo enim excellentius est aliquid, eo dignius amore. Jamvero in Deo est omne bonum, omne pulchrum, omne delectabile, omnes thesauri, omnis nobilitas, omnis sapientia, omnis bonitas, quidquid possumus concupiscere, et infinite amplius. Ergo super omnia diligendus est; ex quo amore sequetur promptitudo ad vires omnes vitamque ipsam expendendam, ut gloria Dei maxime promoveatur, ejusque bonitas ab omnibus agnosca

tur.

(C) Tertius fructus est, ut cognoscamus Dei servitium esse nobilissimum : quo enim princeps aliquis est major, eo nobilius est ei famulari. Quare, cum Deus sit præstantior omnibus regibus terræ, infinite nobilius est ei servire quam alicui principi; imo Deo servire, regnare est. Quod quidem obsequium præstabimus præsertim per religionis officia et custodiam mandatorum.

versity, Dis. II, p. 36 ed. 1888): "Deus est ens individuum, a nullo nisi a se dependens, omnino perfectum, immutabile, intelligens, vivens, personale et præsens; omnipotens, omnia videns et omnium memor. Deum inter et creaturas abyssus profunda jacet. Principio carens, sibimet est absolute sufficiens. Universa creavit et servat; unumquemque nostrum serius ocius judicabit secundum legem boni et mali scriptam in cordibus nostris. Regnat absolute, potenter operatur etiam absque legibus quibus non subjacet. Omnia sunt in manibus ejus; in eventibus consilium, in actionibus finem habet, atque ita se referre voluit ad cujuslibet scientiæ objectum. Ob miram ejus peren nis actionis potentiam, creationis historiæ, naturæ constitutioni, mundi vitæ, societatis origini, nationum vicissitudinibus adest."

1 Gen. XVIII, 27.

Art. II. De attributis Dei positivis.

Quinque præcipua numerari possunt: sapientia, potentia, sanctitas, bonitas et justitia, de quibus seorsim disputandum1.

I. De Sapientiâ Dei2.

46. 1o Notio. Sapientia sæpe sumitur pro notitiâ rerum per altissimas causas: de hâc agetur, ubi de divinis operationibus. Sapientia autem, de quâ nunc disputamus, est summus amor ordinis, quo fit ut Deus fines intendat naturæ suæ perfectionis respondentes, eosdemque assequatur per media optima. Sapientia igitur supponit scientiam, quæ perfecte cognoscit quid sit bonum, quid melius, et quæ sint optima ad finem assequendum media; supponit voluntatem, quæ fertur in bonum, necnon potentiam, quum in rebus agendis versetur.

47. 2o Thesis: Deus est infinite sapiens, licet operando non teneatur ad optimum. Certum est.

(A) Script. (a) In sacris Litteris sæpe dicitur Deum omnia in sapientiâ fecisse, imo ejus sapientiam esse infinitam : "Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientiâ fecisti... et sapientiæ ejus non est numerus...3 O altitudo sapientiæ et scientiæ Dei!4 (b) Sed insuper additur eum esse omnis sapientiæ fontem : "Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est antc ævum...5 Si quis autem vestrûm indiget sapientiâ, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter". (c) Tandem fuse et graphice divinæ Sapientiæ naturæ, dotes et commoda describuntur apud Prov. III, 10 sq., Sapient. VII-VIII; Eccli. XXIV.

1 De his attributis plerique theologi silent, vel obiter solum disserunt ubi de intellectu et voluntate Dei; pauca tamen de eis tradere juvat, ut sic natura Dei melius nobis innotescat.

2

Cf. Ruiz, de Scientiâ Dei, disp. 18; Liebermann, op. cit., n. III, a. 3, § I; Knoll, p. I, s. I, c. 3, a. 10; Scheeben, n. 469 sq.

3 Ps. CIII, 24; CXLVI, 5.

Rom. XI, 33. -

5

Eccli, I, 1. —Jac.

48. (B) Ratione. (a) Ex consideratione Dei operum, in quibus pulcherrimus ordo et optima mediorum ad finem adaptatio cernitur, ut probatur ubi de existentiâ Supremi Rectoris porro hæc omnia sapientem ordinatorem exhibent, sicut domus bene exstructa sapientem architectum demonstrat. (b) Præterea ibi perfecta sapientia est, ubi intelligentia summa est, cum voluntate optimâ et virtute operandi conjuncta; atqui hæc tria in Deo invenire est, ex infra dicendis; ergo. Deum vero non teneri ad optimum in operibus ad extra probabitur ubi de libertate divinâ.

49. 3° Corollaria. (A) Si non intelligamus cur et quomodo Deus hæc vel illa agat aut permittat, hoc tribuendum est infirmitati mentis nostræ, quæ secreta Dei scrutari non valet: "Sapientiam Dei præcedentem omnia quis investigavit?" ignorantiam igitur nostram fateamur, sed Dei sapientiam non impugnemus.

(B) In rebus adversis, aut si videamus impiis prospera cedere, non conqueramur: Deus enim sapientissime omnia disponit; quidquid decernit, vel permittit, id facit vel ut peccata castiget, vel nos ad bonum excitet. Aliunde impiorum felicitas cito transit: "Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani; et transivi, et ecce non erat"3.

II. De potentiâ Dei'.

50. 1o Notio Potentia in genere duplici sensu accipitur: quatenus activa, est principium ad aliquid producendum; quatenus passiva, est principium ad aliquid recipiendum. Nulla est in Deo potentia passiva, quippe quæ imperfectionem involvit. Potentia autem activa vera est perfectio, proindeque in Deo existit et quidem infinito gradu, quia operatio sequitur esse. Deus vere est omnipotens, quia facere potest omnia possibilia absolute, i. e. quidquid habet, vel habere potest rationem entis, non autem quod contradictionem involvit : "ea vero quæ contradictionem implicant sub divinâ potentiâ non continentur, quia non possunt habere possibilium rationem. Unde convenientius dicitur quod ea non possunt fieri, quam quod Deus ea non possit facere ".5

1 Eccli. I, 3. 2 Cf. Lessius, op. cit. 1. VI, c. III, n. 28. 3 Ps. XXXVI, 35-36.

4 Cf. S. Thom. I p. q. 25; Suarez, l. III, c. q.; Petavius, 1. V, c. 5-11; Scheeben, n. 346 sq.; Solesm., p. 423. 5 S. Th. I, q. 25, a. 3.

[ocr errors]

51. 2° Thesis: Deus est omnipotens, seu facere potest quidquid non est impossibile, i. e. quod nec objectivam in se repugnantiam habet, nec subjectivam contrarietatem cum divinis attributis. De fide est tum ex variis Symbolis, tum ex Vaticano quod confitetur "unum esse Deum verum et vivum, Creatorem cœli et terræ, omnipotentem.

(A) Script. (a) In V. Test. plusquam septuaginta loca numerantur in quibus Deus vocatur Shaddai, i. e. omnipotens, v. g. "Ego Deus omnipotens "1; (b) declaratur Deum omnia posse, ita ut nihil difficile aut impossibile sit apud eum, et nemo possit ejus voluntati resistere : "Omnia quæcumque voluit, Dominus fecit in cœlo, et in terrâ, in mari et in omnibus abyssis... Numquid Deo quidquam est difficile?...3 Non erit impossibile apud Deum omne verbum...4; Domine, rex omnipotens, in ditione enim tuâ cuncta sunt posita, et non est qui possit tuæ resistere voluntati❞ 5.

52. (B) Ratione. Virtus activa alicujus entis proportionatur principio unde ejus actiones dimanant, vi hujus axiomatis: operatio sequitur esse; atqui principium quo Deus agit est ipsa ejus essentia, quum in eo facultas operandi ab essentia realiter non distinguatur; jamvero essentia Dei est infinita; ergo infinita est ejus potentia 6.

Contendit J. S. Mill7 Deum omnipotentem non esse, eo quia mediis utitur ad finem suum attingendum: nam qui omnia potest, effectus producere valet absque mediis. Hoc esse sophisma nemo est qui non videat; licet enim Deus phænomena producere valeat sine causis secundis, et quandoque id faciat, v. g. miracula patrando, potest sane mediis uti ad finem suum attingendum aptis, ut sic sapientiam. suam manifestet, quin hoc limitatam potentiam arguat; sicut enim sapiens magister, qui, per discipulos quos ipse instituit, populum docet aliquas veritates quas directe ipse docere valeret, impotentiæ minime arguitur; ita pariter Supremus Artifex, causis secundis utendo quas ipse condidit, non potest dici minus potens quam si immediate ageret :

7

1 Gen. XVII, 1. 2 Ps. CXXXIV, 6. 3 Gen. XVIII, 14. 4 Luc. I, 37. 5 Esth. XIII, 9. — 6 S. Th. 1. cit. a. 2. Essays on Religion, p. 176-177.

« ÖncekiDevam »