Sayfadaki görseller
PDF
ePub

sumpta est virtus quâ voluntas inclinatur ad reddendum unicuique suum. Duplex est: commutativa, quâ redditur alteri quod ei debetur pro accepto vel ablato, et distributiva, quâ communitatis Rector officia et onera, juxta subditorum dignitatem dividit, et præmia vel pœnas pro meritis rependit. Justitia commutativa proprie Deo non competit, quia nihil a nobis accipere potest: "Quis prior dedit illi, et retribuetur ei?" (Rom. XI, 35); opera quidem nostra, ex gratiâ faćt̃a, juste remunerantur, sed quum ex se non præmium adæquent, et nonnisi ex promissione divinâ vitam æternam mereantur, potius sub justitiâ distributivâ cadunt. Justitia autem distributiva vere in Deo est, sive remuneratoria, sive etiam vindicativa, ut asseritur contra Hermesium, qui contendit hanc in Deo existere non posse, quia, inquit, Deus amore nostri operatur quidquid operatur.

64. 2° Thesis: Admittenda est in Deo justitia distributiva. Certum est.

(A) Scriptura (a) modo generali declarat Deum justum esse: "Justus es, Domine, et rectum judicium tuum..."I Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt, et omnes viæ tuæ misericordia, et veritas, et judicium"2. (b) Affirmat modo speciali esse in Deo justitiam remuneratoriam: "In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illâ die justus judex"3; imo et vindicativam: “Mihi vindicta: ego retribuam..."4 Odisti omnes qui operantur iniquitatem perdes omnes qui loquuntur mendacium "5. Quod luculenter exemplis confirmatur; nam Deus "angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos"6; iterum protoparentes e paradiso ejecit, homines diluvio punivit, Sodomam delevit etc.

65. (B) Rat. (a) Voluntas divina, utpote sanctissima, bonum essentialiter amat malumque odio prosequitur; atqui in Deo amare, est velle et facere bonum, odisse autem est subtrahere gratiam pœnamque infligere; ergo Deus bonos

[blocks in formation]

remunerat malosque punit. Nec tamen dicendum est vindictam in Deo aliquid inordinatum esse; nihil aliud est enim nisi illius justitiæ manifestatio, quæ in sapientibus communitatis rectoribus fulgere debet: nisi enim puniantur rei, leges impune violantur moxque tota societas perturbatur.

(b) Si autem quæratur quomodo justitia cum misericordiâ concilietur, respondetur cum Angelico Doctore "quod Deus misericorditer agit, non quidem contra justitiam suam faciendo, sed aliquid supra justitiam operando: sicut si alicui, cui debentur centum denarii, aliquis ducentos det de suo talis non contra justitiam facit, sed liberaliter vel misericorditer operatur. Et similiter si aliquis offensam in se commissam remittat. Qui enim aliquid remittit, quodammodo donat illud".

66. 3° Coroll. Divinæ justitiæ meditatio duos præsertim effectus nata est producere: (a) timorem Dei, de quo dictum est: "Initium sapientiæ timor Domini "2; hoc enim salutari timore a peccato deterremur, et ad pœnitentiam excitamur, ut constat ex conversione Ninivitarum3, prædicatione Joannis Baptista (Matt. III, 7), et ipsius Christi verbis: "Si pœnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis"; qui enim amore a peccato nondum cohibetur, timore saltem æternæ pœnæ compescitur: hinc exclamat Psalmista 5: "Confige timore tuo carnes meas: a judiciis enim tuis timui”; (b) spem, nam si in hâc vitâ rebus adversis obruimur, certissime scimus passiones hujus temporis nihil aliud esse nisi totidem gradus quibus majorem gloriam consequi possumus, quum præmia laboribus et conatibus proportionentur; hinc cum Apostolo", "gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem. Spes autem non confundit."

[ocr errors]

2 Ps. CX, 10.

3 Jon. III, 4 sq. ·

'S. Th. I, q. XXI, a. 3, ad 2. 4 Luc. XIII, 5. 5 Ps. CXVIII, 120. 6 Rom. V, 3-5.

Caput iii.

DE OPERATIONIBUS DIVINIS.

67. (A) Duplex distinguitur operatio: immanens, seu ad intra, cujus terminus in ipso agente sistit, et transiens, seu ad extra, cujus terminus est extra principium a quo procedit. Operationes Dei ad extra sunt creatio, conservatio, concursus, gubernatio, redemptio etc. de quibus alibi dicitur. Operationes autem ad intra sunt scientia, quæ ad intellectum pertinet, volitio, quæ ad voluntatem refertur, necnon providentia et prædestinatio, quæ ad utrumque spectant. Quæ quidem immanentes operationes vere vitales sunt, vitamque divinam constituunt.

68. (B) Vita definitur principium intrinsecum substantiale, vi cujus ens seipsum movet; hinc recte ait S. Thomas: "Illa proprie sunt viventia, quæ seipsa secundum aliquam speciem motûs movent; sive accipiatur motus proprie, sicut motus dicitur actus imperfecti, i. e. existentis in potentiâ; sive motus accipiatur communiter, prout motus etiam dicitur actus perfecti, prout intelligere et sentire dicuntur moveri." Infimus vitæ gradus est in plantis, “quæ secundum formam inditam eis a naturâ movent seipsas, solum habito respectu ad executionem motûs secundum augmentum et decrementum "2; quæque triplici facultate gaudent nutritivâ, augmentativâ et generativa. Secundo gradu sunt animalia, quorum motûs principium est forma, non a naturâ indita, sed per sensum accepta, licet non per seipsa præstituant sibi finem suæ operationis, sed instinctu a naturâ indito ducantur; præter dotes quæ plantis insunt, triplici gaudent facultate sensitivå, appetitiva et locomotivå. Supra animalia sunt illa entia

[blocks in formation]

quæ movent seipsa, etiam habito respectu ad finem quem sibi præstituunt, ut sunt entia intellectu ac voluntate prædita. Unde perfectior modus vivendi est eorum quæ habent intellectum, quia perfectius movent seipsa. Atqui Deus est summe et infinite intelligens; ergo in eo maxime est vita.

Art. I. De scientiâ divinâ '.

69. In Deo perfectissima est scientia. Etenim in tantum ens cognoscitivum est, in quantum est immateriale; cognitio enim perficitur in quantum forma cogniti est in cognoscente; atqui quo immaterialior est aliqua substantia, eo facilius in seipsâ recipere potest formam alterius rei; hinc plantæ cognoscere nequeunt propter suam materialitatem, bruta jam cognoscunt quia materiæ aliquomodo dominantur, et intellectus est magis cognoscitivus, quia magis separatus est a materiâ. Atqui Deus est in summo immaterialitatis gradu, ut supra probatum est; ergo est summe intelligens. Hinc a Græcis recte vocatur cós, i. e. videns. Dicemus de objecto, qualitatibus, speciebus ac medio scientiæ divinæ.

I. De objecto divinæ scientiæ.

70. 1o Status quæstionis. (A) Duplex est objectum divinæ scientiæ: Deus ipse et res extra Deum. Deus seipsum intuitive et adæquate cognoscit, et comprehendit : "Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est? ita et quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei" 2. De hoc nemo dubitat. Relate ad res externas, Deus pariter omnia cognoscit, sive existentia, præterita, præsentia et futura, sive possibilia, sive etiam futura conditionata.

1 Cf. S. Th. I, q. 14; Suarez, 1. III, c. 1-5; Petavius, 1. IV; Salmantic. de Scientiâ Dei; Billuart, disp. V-VI; Franzelin, th. 40-46; de Augustinis, part. III, p. 173 sq.; Ginoulhiac, 1. III, c. 2-7; Scheeben, n. 405 sq.; Pesch, n. 177 sq.; A. Farges, p. 346 sq.; Monsabré, 8° Confér., Carême, 1874; Solesm., p. 309 sq.

21 Cor. II, 10-II.

71. (B) Nonnulli tamen hâc de re sunt errores : (a) Multi Gentiles, inter quos Cicero, quidam hæretici ut Marcion et Sociniani, et plerique hodierni Rationalistæ futurorum præscientiam Deo denegârunt, quo melius humanam libertatem salvarent; de quibus prædicari potest quod S. Augustinus de Tullio scripsit1: "ut homines faceret liberos, fecit sacrilegos." (b) Pauci inter Thomistas, ut Ledesma, putârunt Deum non cognoscere cum absolutâ certitudine futura contingentia conditionata, i. e. ea quæ sub certâ conditione futura essent, sed de facto nunquam futura sunt, quia conditio a quâ pendent nunquam verificatur; hujusmodi exemplum habemus in his Christi verbis; “Si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes, quæ factæ sunt in vobis, olim in cinere et cilicio pœnitentiam egissent" 3. Contra quos duæ erunt theses.

72. 2° Thesis Ia: Deus omnia cognoscit etiam futura libera. Certum est.

(A) Script. (a) Modo generali asseritur Dei scientiam esse universalem: Cognovit Dominus omnem scientiam... non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus; omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus" 4. (b) Cognoscit omnes creaturarum actiones, imo et arcanas cogitationes: "Vidit omnes filios hominum... qui finxit singillatim corda eorum, qui intelligit omnia opera eorum... omnia corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit... scrutans corda et renes Deus"5. (c) Cognoscit omnia futura sive necessaria sive libera: "Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua... scit præterita et de futuris æstimat... intellexisti cogitationes meas de longe... et omnes vias meas prævidisti"; hinc de Christo dicitur: “Sciebat ab initio Jesus qui essent non credentes "6. (d) Novit etiam possibilia, nam dicitur: “Vocat ea quæ non sunt, tanquam ea quæ sunt "7.

1 De Civ. Dei, l. V, c. 9.

2 Lib. de auxiliis, disp. 2 de scientiâ fut. conting. p. 582. 3 Matt. XI, 21. - Eccli. XLII, 19; Hebr. IV,

4

5 Ps. XXXII, 13-15; I Reg. XVI, 7; I Parap. XXVIII, 9.

CXXXVIII, 3, 5; Joa. VI, 65.

7

[ocr errors]

Rom. IV, 17.

13.

6 Ps.

« ÖncekiDevam »