Sayfadaki görseller
PDF
ePub

aut quia prævidit nos fore sanctos, sed ut essemus sancti; (b) nos elegisse secundum propositum voluntatis suæ, i. e. gratuitâ voluntate, ut gratiam suam commendaret; et ideo, respectu nostri, quia nulla in nobis hujus electionis erat ratio.

150. (B) Sed præ ceteris illustre est testimonium ejusdem Apostoli ad Rom. cap. 8, 9 et 11, ubi ex proposito de prædestinatione gratuitâ agens, eam explicat, probat et contra impugnantes defendit : (a) eam definit propositum Dei', propositum secundum electionem Dei2, electionem gratiæ, i. e. gratuitam, nam, ut subdit, “Si gratia jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia"3; varias ejus dotes explicat, hujusmodi vocatis omnia cooperari in bonum : "Quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti "4; declarat ex tali proposito fluere vocationem efficacem, justificationem et glorificationem : "Quos prædestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit "5; (b) deinde quærens cur ex Israelitis tam pauci in Christum credant, respondet non omnes fuisse efficaciter prædestinatos, sed aliquos tantum præ aliis a Deo gratis electos; et hanc gratuitam electionem variis illustrat exemplis; (c) tandem objectiones contra gratuitam prædestinationem solvit, more Thomistarum, tum principio generali: "O homo, tu quis es qui respondeas Deo"?? tum exemplo figuli qui ex eodem luto fingit aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliams. Porro hæc omnia nihil aliud sunt nisi ipsissima Thomistarum thesis; supponunt enim Deum nos eligere ad gloriam e beneplacito suo, omnia bona fluere ex hac electione, etiam merita nostra.

(C) Confirmatur his Apostoli verbis9: "Quis te discernit? Quid habes quod non accepisti?" his enim discretio electoruma reprobis non meritis nostris, sed gratuito Dei beneficio ascribitur; nam si electio nostra fieret post prævisa merita, posset quis dicere: ego me ipsum discerno, scil. meritis meis.

151. (D) Quicumque prudenter et ordinate agit, prius intendit finem quam media; atqui Deus prudenter et ordinate agit, et aliunde merita sunt media, gloria est finis; ergo prius intendit gloriam quam merita.

152. 3° Conclusio. His breviter relatis, unusquisque in suo sensu abundet, dummodo sententiæ oppositæ nullam censuram inurat. Nostro judicio, mysterium Prædestinationis est inscrutabile. S. Paulus, postquam illud exposuerat verbis quæ diverso modo a diversis scholis intelliguntur, hæc addidit quæ imbecillitatem ingenii nostri in solvendis hujusmodi quæstionibus manifeste ostendunt: "O alti

1 Rom. VIII, 28. VIII, 28.

[ocr errors]

2

[ocr errors]

4

Rom. IX, II. 3 Rom. XI, 5-6. Rom. 5 Rom. VIII, 30. - 6 Rom. IX, 6-18. 7 Rom. IX, 20. 8 Rom. IX, 21. 9 I Cor. IV,

[ocr errors]

7.

tudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! Quis enim cognovit sensum Domini! Aut quis ejus consiliarius fuit"? Duo ex Scripturâ certo colliguntur, sc. salutem nostram esse tum in manu Dei, tum in manu consilii nostri. Deus certo non deficiet, sed e contra gratias non solum sufficientes, sed etiam abundantes nobis largietur; remanet igitur ut per bona opera certam nostram vocationem et electionem faciamus.

153. 4° Corollaria: (A) Disputatur etiam de numero prædestinatorum; nil certi hâc de re statui potest; (a) Magnum esse electorum numerum ex his verbis colligitur: "Post hæc vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus, et tribubus et populis, et linguis stantes ante thronum et in conspectu Agni”2.

154. (b) Communiter asseritur pauciores esse electos quam reprobos, si universum genus humanum spectetur; sed textus Scripturæ, ex quibus hoc colligitur, vim demonstrativam non habent; verba "multi sunt vocati, pauci vero electi"3, inspecto contextu, significant multos, imo omnes Judæos ad fidem in Christum vocari, sed paucos Ecclesiam esse ingressuros. Difficilius quidem explicantur hæc verba: "Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via est quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. Quam angusta porta et arcta via est quæ ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam". Attamen dici potest Christum hic loqui non de toto genere humano et pro omnibus sæculis, sed de Judæis tunc temporis viventibus, quorum pauci arctam consiliorum et præceptorum viam, quam supra descripserat, ingredi volebant. Unum. extra dubium est, videlicet nullum adultum, etiam inter infideles, damnatum iri, nisi scienter et volenter contra leges sibi cognitas graviter deliquerit, atque in suo peccato pertinaciter usque in finem perseveraverit. Hinc ait Gener5: Neque vero tot sunt reprobi...

[ocr errors]
[ocr errors]

1 Rom. XI, 33-34. 2 Apoc. VII, 9. donat. et Khabenbauer, in h. loc.

3 Matt. XXII. 14; cf. MalMatt. VII, 13, 14.

[ocr errors]

Cf. Hurter, n. 145, not. 2;

5 Theol. dogmat. scholast. 2, 342 ss. Lacordaire, Confer. 1851, Résultats du Gouv. divin; Bergier, Dic. théol. verbo Elus; Faber, Creator, B. III, c. 2, ubi legitur: "Si ab Evangelii parabolis ratiocinationis fundamentum sumendum esset, non pro parvo sed magno servandorum hominum numero concludere deberemus. Bonorum et malorum separationem in extremo judicio faciendam, boni seminis separando a zizania Jesus Christus comparat. Jam ager studiose cultus numquam copiosior est zizaniâ quam bono semine. Comparationem quoque instituit bonorum et malorum piscium : jam cuinam piscatori malos pisces majori numero piscari contingit? E decem virginibus quæ ad nuptias vocatæ sunt, quinque sponsi domum ingrediuntur. In talentorum parabolis, duo servi præmio, unus tantum pœnâ afficitur; in alterâ convivii, unus tantum invitatorum ejicitur."

quot vulgo declamantur; nam Ecclesia habet innumeros filios occultos, de quibus ipsa dicet in die novissimo: quis genuit mihi istos, et isti ubi erant?"

155. (c) Si agatur de solis catholicis, communiter docetur cum Suarez, etiam inter adultos, plures esse electos quam reprobos; licet enim major pars hominum mortaliter peccent, tamen in sacro tribunali resurgunt, et pauci sunt qui in fine vitæ de peccatis suis sincere non doleant et sacramenta recipere recusent'.

156. (d) Si quæstio sit de omnibus christianis, sive catholicis, sive schismaticis, sive hæreticis, multi tenent damnatorum numerum majorem esse quam electorum. Contraria tamen sententia nobis probabilior videtur; nam tertia pars eorum, antequam rationis usum attigerint, moriuntur, et quum plerique baptizati fuerint, salvantur; insuper eis qui inter Acatholicos versantur satis compertum est, multos inter Protestantes vel Schismaticos in bonâ fide versari: possunt igitur, etiam quando in peccatum mortale lapsi sunt, Deo reconciliari per actum contritionis perfectæ, imo si de schismaticis agatur, per absolutionem, quæ saltem in articulo mortis valida erit, quum Ecclesia omnibus hoc instanti suppleat jurisdictionem; aliunde Deus in necessariis non deficit, proindeque ultimo vitæ instanti speciales gratias eis concedet, quibus pœnitere possint; ergo nil prohibet multos ex eis salvari. Si nonnulli Patres contrarium docere videantur, de hæreticis formalibus, non autem de materialibus loquuntur. Neque inter sectas non christianas electi deerunt : Judæi siquidem et Mahumetani, qui non solum monotheismum, sed etiam fragmenta quædam primitivæ vel mosaicæ revelationis adhuc retinent, credere possunt in Deum remuneratorem supernaturalem, et actus contritionis perfectæ, Deo juvante, elicere. Ethnici autem, qui nulla reve

I

[ocr errors]

Suarez, de Prædestinat. lib. VI, c. 3. Cfr. Faber, 1. c. ubi recte ait : Sedulo distinguendum est inter catholicos qui de rectâ viâ actu divertunt et quæstionem utrum æternam salutem adepturi sint... Perplures sunt qui scelestissimam vitam per decem aut viginti annos duxerunt, et illico ad bonam frugem redeunt, veluti si vulcanica materia omnino in eis consumpta fuerit."

2 Quod jam aperte docebat Lugo (De Fide, disp. XII, sect. 5, n. 5051): "Denique Turcæ et Mahumetani, si qui essent qui invincibiliter etiam errarent circa Christum et ejus divinitatem, non est cur non possint verà fide supernaturali credere unum Deum remuneratorem supernaturalem : hoc enim non credunt propter argumenta ex creaturis naturalibus desumpta, sed dogma hoc ex traditione habent; quæ traditio processit a verâ Ecclesiâ fidelium et ad ipsos usque pervenit, licet alii errores admixti sunt in eorum sectâ... et consequenter poterunt aliquando in actum contritionis perfectæ ex tali fide prodire". Cf. Du

lationis vestigia servârunt, si legis naturalis præcepta custodierint, ad fidem, internâ revelatione aliisve mediis Deo notis, perduci possunt, ut exponitur in Tr. de Gratiâ (n. 88).

157. (B) De signis prædestinationis. Licet nemo possit, absque speciali revelatione, de suâ salute certus esse1, dantur tamen probabilia signa, ex quibus de eâ bene sperare possumus. Hæc sunt modo generali ea omnia quæ ad vitam æternam nos ducere valent : (a) timorata conscientia, quæ tanquam a facie colubri fugit peccatum2; nam solum peccatum causa damnationis esse potest. (b) Patientia in adversis et voluntaria mortificatio; dicit enim Apostolus: "Si tamen compatimur, ut et conglorificemur"3. (c) Sincera veraque humilitas, quâ gratiam ad salutem necessariam abundanter obtinere valeamus: "humilibus autem dat gratiam”. (d) Inimicorum dileclio et misericordia in pauperes; nam qui aliorum offensas dimittit, a Deo veniam peccatorum consequetur juxta illud: "Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris...5 Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur", (e) Zelus pro salute animarum: "Qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum". (f) Devotio singularis erga SS. Cor Jesu et B. Virginem prior enim Christi amorem maxime fovet; porro qui Christum amat, cum S. Paulo fiducialiter dicere potest: "Quis ergò nos separabit a caritate Christi?... Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu". Idem fere dici potest de devotione erga B. Virginem; quum enim hæc sit mediatrix ad Mediatorem (de Verbo Incarn., n. 292), et aquæductus gratiæ, qui ei adhærebit, gratiâ ad salutem necessariâ nunquam carebit, tutoque ad Christum ibit.

"Quapropter, fratres, magis satagite, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis : hæc enim facientes non peccabitis aliquando. Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi".

blanchy, op. cit., p. 322 sq., ubi erudite de statu religioso sectarum non-christianarum disserit.

[ocr errors]

1 Trident., sess. VI, can. 16.
2 Eccli. XXI, 2.
4 I Petr. V, 5 Matt. VI, 12.
6 Matt. V,
5.
8 Rom. VIII, 35-39. —9 II Petr. I, 10-11.

[blocks in formation]

De Deo Trino.

Auctores consulendi.

Inter Patres: Sæc. II: S. Justinus, Dialogus cum Tryphone, ubi præsertim de divinitate Verbi disserit; Tertullianus, Liber contra Praxeam. Sac. III: S. Hippolytus, Contra hæresim Noëti; S. Dionysius Alex., Fragmenta ex Libris quatuor adversus Sabellium, Fragmenta ex 4 Libris ad Dionysium R. Pontific.; S. Gregorius Thaumaturgus, Expositio fidei in SS. Trinitatem. — Sæc. IV: S. Athanasius, Orationes quatuor contra Arianos; Liber de Trinitate et Spiritu S.; Epistola de Nicænis decretis; Historia Arianorum, etc.; S. Hilarius Pictav., Libri 12 de Trinitate; Liber de Filii et Patris unitate; S. Cyrillus Hierosol., Catecheses ad Illuminandos, catech. 6-7, 11, 16-17; S. Basilius Cæsar., Libri quinque adversus Eunomium (quorum tres priores certo genuini sunt, posteriores autem duo dubii); Liber de Spiritu S.; S. Ambrosius, Libri V de Fide (alias de Trinitate); Libri 3 de Spiritu S.; S. Gregorius Nazianz., Orationes V de theologiâ (orat. III-IV); S. Gregorius Nyss., Oratio catechetica magna; Libri 12 contra Eunomium; Didymus Alex., Libri 3 de Triniaitate; Liber de Spiritu S. Sac. V: S. Cyrillus Alex., Thesaurus de Sanctâ et Consubstantiali Trinitate; de Trinitate dialogi 7; Opusculum de SS. et vivificâ Trinitate; S. Augustinus, Libri 15 de Trinitate; Vigilius Tapsensis, Dialogus contra Arianos. · Sæc. VI: Boetius, Liber quomodo Trinitas unus Deus ac non tres dii; Utrum Pater et Filius ac Spiritus S. de divinitate substantialiter prædicentur; S. Fulgentius Rusp., Libri tres ad Trasimundum, regem Vandalorum; ad Felicem Notarium de Trinitate Liber unus etc. Sac. VIII: S. Joannes Damasc., Liber de S. Trinitate; de Hymno Trisagio; Alcuinus, de Fide sanctæ et individuæ Trinitatis; Libellus de processione Spiritûs S.

[ocr errors]

Inter Theologos: Sæc. XII: S. Anselmus, Liber I de fide Trinitatis; Liber I de processione Spiritûs S.; Richardus a S. Victore, Libri 6 de Trinitate. Sæc. XIII: S. Thomas Aq., O. P. Summa theol. I, q. 27-43, cum Commentariis Cajetani; Cont. Gentes, lib. IV, CC. 2-26; S. Bonaventura, O). M. In I. lib. Sententiarum; Ægidius Romanus, In I. Sentent. Sæc. XIV: J. D. Scotus, O. M., In I. Sentent.; Petrus Paludanus, O. P. In I. Sententiarum. Sæc. XV:

« ÖncekiDevam »