Sayfadaki görseller
PDF
ePub

illam hæresim propugnavit, ut secta ejus nomen acceperit; contra cujus errores scripsit S. Dionysius Alexandr. libros quatuor, in quibus tam strenue personarum distinctionem propugnavit, ut quibusdam in tritheismum labi visus fuerit; ab illâ tamen calumniâ se purgavit in Apologiâ ad Dionysium Romanum.

Trinitas personarum pariter negata est a Paulo Samosateno (263), Antiochensi Episcopo, qui divinitatem Christi aperte negavit, et damnatus fuit in Antiochiæ Synodo; necnon a Photino, Sirmiensi Episcopo (sæc. IV), qui, teste Vincentio Lirinensi1, dicebat Deum singulum esse et solitarium, Christum esse merum hominem, et Spiritum non esse personam in variis Conciliis damnatus fuit, præcipue in in Antiocheno (345) et Mediolanensi (347). Ita via trianismo parabatur.

22. (B) Errores consubstantialitatem divinarum personarum negantes. (A) Ariani2, sic vocati ab Ario, presbytero Alexandrino, eorum duce, initio sæculi IV, docuerunt Verbum non esse Patri æquale, neque verum Deum, sed solum creaturam ceteris multo perfectiorem, ante alias ex nihilo productam, qua Deus usus est ad cetera entia creanda. Orta est illa hæresis ex illo principio gnostico quod Deus, præ suâ excellentiâ, non possit directe creaturas inferiores producere et regere, sed aliquo mediatore seu demiurgo uti debeat. Ille error jam antea edoctus fuerat, quod substantiam, ab Ebionitis et Cerinthianis, necnon a Paulo Samosateno, Antiochensi Episcopo, qui Christum esse merum hominem contendebant.

Ariani damnati sunt in Conc. Nicæno (325), in quo, promovente præsertim S. Athanasio, declaratum est Verbum esse Patri consubstantiale, poovσov seu ejusdem naturæ, et simul æternum, et ab æterno genitum. Nec tamen hæresis statim exstincta est, sed in duas sectas fuit divisa: (a) Ariani

I Commonitorium, c. 5.

2 De Arianis vide Petavium, l. cit. c. 8-13; Billuart, 1. c.; Alzog, op. cit. § 110-112; Schaff, op. cit. § 119-122; præsertim vero Newman, Arians, p. 200 sq., p. 237 sq., ubi tum doctrina, tum historia hujus hæ

resis eximie describitur.

rigidi seu Anomai, duce Aetio, docuerunt Filium esse Patri dissimilem avóuolov; (b) Semi-Ariani autem tenuerunt Filium esse Patri similem, similem in substantia óμoooov, juxta quosdam, præsertim Eusebium Cæsar., et Basilium Ancyr.; similem sine addito, apoiov, juxta alios, duce Acacio. Error Arianorum renovatus est a Samuele Clarke, anglicano theologo sæc. XVIII, aliisque Protestantibus non paucis1.

23. (B) Macedoniani2 originem ducunt a Macedonio, qui primum fuit Semi-Arianus et deinde, ope Arianorum, Episcopus Constantinop. electus (341), divinitatem et consubstantialitatem Spiritus S. negavit, et asseruit Spiritum S. esse solum ministrum Patris et Filii, et creaturam ceteris perfectiorem. Damnati sunt in Conc. Constantinop. (381) in quo declaratum fuit Spiritum S. et vivificantem a Patre procedere, et esse cum Patre et Filio simul adorandum.

2° Tritheita.

24. (A) Philoponus, philosophus Alexandrinus, sæc. VI, naturam et hypostasim, seu personam confundens, docuit tres esse naturas in Deo sicut et tres personas: ex quo sequebatur tres esse deos, quamvis ipse conclusionem non admiserit.

(B) Sæc. XI, Roscellinus, Nominalium Doctor celebris, docuit tres in divinitate personas esse très res, seu realitates, eo fere modo inter se distinctas, quo tres animæ et tres angeli differunt, licet unâ potentiâ et voluntate sint præditæ.

(C) Abbas Joachim (XII sæc.) docuit inter tres personas divinas exsistere solum unitatem moralem, illam scilicet quæ oritur ex consensu voluntatis, et exsistit inter christianos : ex quo pariter sequebatur tot esse naturas distinctas quot sunt personæ in Deo: damnata fuit ejus hæresis in Conc. Lateranensi IV (1215).

1 Cf. Shead, History of Christian doctrine, Book III, c. 4, § 4, p. 386.

2 Cf. Petav. 1. c., c. 14; Alzog, § 112; Schaff, § 128. Probabile est Arium jam divinitatem S. Spiritûs negavisse, sed aliis curis intentus, hunc errorem palam docere non potuit: ejus vero discipuli paulo post ex principiis ab eo positis logicas conclusiones deduxerunt, et aperte S. Spiritûs consubstantialitatem impugnârunt.

(D) Tandem nostris diebus Günther, germanus theologus, asseruit in Deo esse tres substantias. illasque habere quamdam unitatem formalem in eo sitam quod tres illæ substantiæ, seu personæ, ad invicem coadunentur per conscientiam. Fundamentum hujus erroris in falsa personæ definitione jacet juxta ipsum siquidem, persona est natura sui conscia, et quum sint tres in Deo personæ, sequitur tres esse in Deo naturas sui conscias1.

3o Errores contra processiones divinas.

25. (A) Photius, pseudo-patriarcha Constantinop. (IX sæc.), in odium Ecclesiæ Romanæ, a qua depositus fuerat, dogma processionis Spiritus S. impugnavit, docendo ipsum procedere quidem a Patre non autem a Filio, Latinosque ut hæreticos denuntiando eo quod Symbolo particulam Filioque addidissent. Error ille damnatus est in variis Conciliis præsertim Florentino (1439), cui Græci aderant, sed nihilominus adhuc ab Ecclesiâ Græcâ retinetur.

26. (B) Harduinus et Beruyerus2, (XVII et XVIII sæc.) crraverunt circa generationem Verbi: Harduinus, scilicet admittebat quidem divinitatem Verbi, sed negabat ipsum procedere a Deo per veram generationem, docebatque Ipsum factum fuisse Filium Dei solummodo in instanti Incarnationis quando scilicet Deus naturam humanam Christi efformavit in utero Virginis et eam Verbo univit. Beruyerus licet æternam Verbi generationem retinens, pariter docuit actionem qua Deus univit naturam humanam Christi cum Verbo esse veram generationem.

4° Recentes Antitrinitarii.

27. Sabellianismum jam pœnitus exstinctum refocillârunt Protestantes nonnulli et Rationalistæ.

(a) Inter Novatores unicam dari in Deo personam docuerunt Michael Servetus, natione Hispanus, qui Geneva, auspice Calvino, vivus combustus est (1533); Sociniani etiam, ita

1 Güntheri errorem fuse exponit et impugnat Franzelin, de Deo trino th. 18; eumdem reprobavit Pius IX, 1857, ap. Denzing. 1509-15.

2 Harduini et Berruyeri errores fuse exponuntur et confutantur a Legrand, de Incarnatione (Migne, Theol. Curs. IX, 1027 sq.).

vocati ab eorum ducibus, Lælio Socino, et ejus nepote Fausto Socino (XVI s.)1, Protestantium erroribus imbuti, et judicio privato utentes, contenderunt mysterium Trini. tatis nullomodo inveniri in Sacrâ Scripturâ : juxta ipsos siquidem, Christus non est Deus, sed mere propheta eximiæ sanctitatis, et Spiritus S. non est persona divina, sed solum virtus aut operatio Dei. Hodie Protestantes, qui hunc errorem propugnant, vocantur Unitarii, quia in divinâ essentiâ unam tantum dari personam docent. His adnumerandus est Em. Swedenborg, Sueci episcopi filius († 1772), qui seipsum a Deo inspiratum esse putans, docuit Trinitatem nihil aliud esse nisi triplicem unius personæ manifestationem, quæ quatenus creans vocatur Pater, ut redimens Filius, ut sanctificans Spiritus S.2 Idem fere docent illi Protestantes Liberales dicti quorum numerus in dies crescit 3.

(b) Rationaliste tandem, qui nullam revelationem admittunt, trinitatem personarum rejiciunt ut rationi contrariam; quidam tamen nomen servant, et dicunt trinitatem constitui ex infinito, finito et inter utrumque relationibus; vel ex divinâ bonitate, sapientiâ et sanctitate; vel potentiâ, intellectu et voluntate. Juxta Kantium, Deus, quatenus Creator et Legislator est Pater; quatenus Gubernator dicitur Filius; ut justus Judex vocatur Spiritus.

I Historiam et doctrinas tum Socinianorum tum Unitariorum breviter exponit H. Lyon, A Study of the Sects, p. 163 sq.; cf. R. R. Shippen, The American Unitarian Association tract; J. Clarke, Manual of Unitarian belief, Orthodoxy its truths and errors; Martineau, Seat of authority in religion; A. de Mestral, Tableau de l'Eglise chrét. Lausanne, 1870, p. 684.

2 Circa Swedenborgianos, qui non paucos discipulos in Statibus Fœderatis numerant, lege J. Reed, Swedenborg and the New Church, vel H. Lyon, op. cit. p. 147. Cf. de Ecclesia, n. 105, not.

3 Quorum doctrinam expositam vide ap. F. Lichtenberger, Encyclopédie des Sciences Relig., t. XII, Paris, 1882, voce Trinité.

Caput í.

DE EXISTENTIA TRIUM PERSONA-
RUM IN DIVINA ESSENTIA.

Expositâ notione mysterii SS. Trinitatis, ejus existentiam demonstremus oportet: disputabimus 1o de trinitate personarum; 2o de consubstantialitate Verbi et Spiritus S., quæ speciali modo impugnata fuit; 3° de concordiâ hujus mysterii cum ratione.

Art. I. De trinitate personarum.

28. Fides catholica, jam variis Symbolis diserte expressa, sic a C. Lateranensi IV (1215) contrahitur: "Firmiter credimus et simpliciter confitemur, quod unus solus est verus Deus.... Pater, et Filius et Spiritus S.: tres quidem personæ, sed una essentia, substantia, seu natura simplex omnino.... credimus et confitemur cum Petro Lombardo, quod una quædam summa res est, incomprehensibilis quidem et ineffabilis, quæ veraciter est Pater, et Filius, et Spiritus S.; tres simul personæ, ac sigillatim quælibet earumdem : et ideo in Deo solummodo Trinitas est, non quaternitas: quia quælibet trium personarum est illa res, videlicet substantia, essentia seu natura divina". Ex quo sequitur: (a) unicam esse in Deo essentiam non solum specifice, sed etiam numerice; (b) in illâ simplici essentiâ tres esse personas realiter ab invicem distinctas, licet ab essentiâ ipsâ non realiter, sed tantum virtualiter distinguantur. Quod demonstrabimus Scriptura et Traditione.

29. Thesis I: Mysterium SS. Trinitatis, adumbratum et indigitatum in V. Testamento, clare revelatum fuit in N. Testamento 2.

1 Cf. Denzing. 355-359.

2 Cfr. Petavius, 1. II, c. 7. sq.; Franzelin, th. 2-7; Knoll, s. II, c. ), a. 1; Scheeben, n. 714 sq., recentesque Scripturæ commentatores in varia loca quæ allegamus..

« ÖncekiDevam »