Sayfadaki görseller
PDF
ePub

misso, Pater a Filio distinguitur; aliunde Spiritus dicitur alius a Filio; et ita tres habemus personas vere distinctas.

(B) Ex contextu apparet etiam trium personarum consubstantialitas: (a) paulo enim antea Christus dixerat: "qui videt me, videt et Patrem... Non creditis quia ego in Patre et Pater in me est? Alioquin propter opera ipsa credite" (9-12): quæ quidem verba perfectam æqualitatem Patris et Filii important, præsertim si sumantur cum toto contextu, et loco parallelo apud Joannem 1: "Ego et Pater unum sumus... Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi; si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite..." (b) Item Spiritus Sanctus dicitur procedere a Patre, vocatur Spiritus veritatis: "Spiritum veritatis qui a Patre procedit"2; porro qui procedit substantialiter a Deo debet illius naturæ esse substantialiter particeps, seu Deus : quod confirmatur ex eo quod sit veluti fons veritatis, ipsique tribuatur illa scientia perfecta quæ necessaria est ad Apostolos illuminandos de omnibus ad fidem pertinentibus, etiam de rebus futuris: "Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso: sed quæcumque audiet, loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis "3.

40. Ex formula Baptismi4.

(A) Tandem trinitas personarum manifeste apparet in formâ Baptismi a Christo traditâ: "Euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine (eis rò voua) Patris et Filii et Spiritus Sancti"; nam in textu græco tum conjunctio zxí tum articulus to repetuntur ante nomen cujuslibet personæ; quod quidem ridiculum esset si unica tantum esset in Deo persona, triplici virtute prædita; repetitio enim articuli tam emphatica non potest explicari sine reali distinctione personarum; insuper Pater certo est alius a Filio, et si ita est, tertius terminus, seu Spiritus S., debet esse persona a duabus aliis distincta.

(B) Ex iisdem verbis deducitur etiam naturæ unitas; nam agitur hic de ritu baptismali, per quem confertur gratia san

[blocks in formation]

Etificans: jam vero gratia non potest dari nisi in nomine, seu virtute, seu auctoritate Dei1; ergo tres personæ, in quarum nomine datur gratia, sunt realiter Deus, ac proinde unius divinæ naturæ æqualiter participes.

41. Ex Apostolorum prædicatione. Constat enim Apostolos, statim post Pentecosten, divinitatem Christi prædicavisse ex professo, et divinitatem Spiritus Sancti datâ opportunitate, ac proinde tres personas in Deo agnovisse. Ita v. g. S. Petrus, in primâ prædicatione, quam ad Judæos habuit, aperte declarat Christum esse illum quem David Dominum (i. e. Deum) vocat2; in secunda prædicatione Christum vocat "Auctorem vitæ"3; alibi eum vocat " Dominum omnium” 4; porro hæc omnia soli Deo conveniunt; ergo. S. Paulus non minus diserte divinitatem Christi docet, de eo scribens 5: "Qui est super omnia Deus benedictus in sæcula"; "Omnia per ipsum, et in ipso creata sunt", ut fusius demonstrabitur in Tr. de Verbo Incarnato (n. 63-65). Aliunde iidem Apostoli divinitatem Spiritûs S. non obscure prædicaverunt, ut ex articulo sequenti patebit. Imo non desunt textus, in quibus tres divinæ personæ simul connumerantur: "Justificati estis in nomine Domini nostri J. Christi, et in Spiritu Dei nostri... Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus, qui et signavit nos et dedit pignus Spiritûs in cordibus nostris "6. Ex his omnibus colligitur

1 Ratio cur Christus voluerit hâc formâ dari baptismum fuit "ut declararet unde vim baptismus haberet, nimirum ex Patre qui Filium suum misit, ut pro hominibus moreretur; ex Filio, qui baptismum instituit, et quodammodo sanguine irrigavit, et fertilem, uberem, efficacem effecit; ex Spiritu S., qui, sicut aqua extrinsecus corpora, ita ipse intrinsecus animos sanctificando lavat" (Maldonat. in h. 1.). Quod quidem implicite tradit S. Paulus (I Cor. I, 12-13), dum Corinthios reprehendens, asserit eos non in nomine alicujus creaturæ, sed in nomine Dei baptizatos esse.

2 A&t. II, 34. - 3 Act. III, 15. 4 Act. X, 36. 5 Rom. IX, 5; Col. 1, 16. — 6 I Cor. VI, 11; II Cor. I, 21-22.

7 Celeberrimo textu S. Joannis (I Joa. V, 7) usi non sumus, quia de ejus genuinitate jam a tribus sæculis controvertebatur. Adversarii genuinitatis sic arguunt: textus ille deest in omnibus codicibus græcis qui aliquâ auctoritate gaudent; nam 193, quibus 60 lectionaria accedunt, eo carent, dum 4 tantum illum continent, ex quibus duo juniores SYNOPSIS II.

13

tres esse in Deo personas realiter distinctas, et simul æquales; si quid vero magis decretorium desideretur circa earum consubstantialitatem, hoc in sequenti articulo invenietur.

sunt (sæc. XV-XVI), duo alii illum habent in margine scriptum manu recenti; deest pariter in multis latinis codicibus, præsertim in Fuldensi et Amiatino, qui sunt simul antiquissimi (sæc. VI) et accuratissimi, et si inveniatur in junioribus codicibus plerisque, id tribuendum est Prologo Galeato in epist. catholicas, qui sub Hieronymi nomine a falsario fuit confectus; deest etiam in præcipuis versionibus Syriacâ, Philoxenianâ, et Copticis; nunquam ab ullo Orientali Patre adhibitus est, nec certum ejus vestigium in latinâ ecclesiâ ante sæc. V invenitur; atqui constans hoc et unanime silentium, tempore quo controversiæ de Trinitate agitabantur, evidenter ostendit hunc versum fuisse penitus ignotum; valde probabiliter illud comma, quod nunc in textu legitur, erat solummodo explicatio marginalis vers. 8, quæ postea in ipsum textum irrepsit.

Authentiæ patroni dicunt: Illud comma semper exstitit in versione latinâ, quæ antiquitate græcos codices superat; nam in plerisque latinis codicibus reperitur, a multis Patribus commemoratur, Tertulliano, Cypriano, Augustino, Eugenio et 450 Episcopis, qui in professione fidei regi Ariano Hunnerico oblatâ (a. 484) eumdem allegant et explicant, et a sæc. IX a plerisque scriptoribus usurpatur. Omissio versus in græcis codicibus facile explicatur quia versus 7 et 8 sunt homoioteleuti, i. e. eodem modo terminantur, ita ut scriptores a fine versus 7 ad initium v. 9 transilierint. Aliunde Tridentino jubemur libros sacros "integros cum omnibus suis partibus, prout in Ecclesiâ catholicâ legi consueverunt et in vetere vulgatâ editione latinâ habentur pro sacris et canonicis suscipere". Hodierni tamen theologi, cum Cornely, Pesch aliisque, fatentur a Tridentino nil hâc de re decisum fuisse, quia Concilium de illis partibus agebat, quæ a Protestantibus tunc rejiciebantur.

Hæc dum inter ipsos Catholicos agitarentur, proposito dubio "Utrum tuto negari, aut saltem in dubium revocari possit esse authenticum textum S. Joannis in epistola prima cap. V, vers. 7, quod sic se habet: Quoniam tres sunt...”, S. Cong. Officii feriâ IV, die 13 Januarii 1897 respondendum mandavit negative. Quod sane responsumi debitâ reverentiâ a Catholicis accipiendum est; quando autem contra Acatholicos arguimus, præfatus textus vix afferri potest, quum ejus genuinitatem communiter rejiciant.

Ad quæstionem penitus expendendam, cf. Wiseman, Essays, Two letters on I John, 5, 7; Franzelin, th. 4; Le Hir, Etudes bibliques, Les trois témoins célestes; Danko, Historia Revel. N. T.; Forster, A new plea for the authenticity of the test; Bisping, Exeget. Handbuch, Munster 1871, VIII, p. 365 sq.; Schanz, Aberle's Einleitung, Freiburg 1877, p. 124 sq.; Scrivener, Introduction to the textual Criticism of the N. T., 3rd ed. p. 648-655; Tischendorf, N. Testam. græce, ed. 8 cri

42. Solv. difficultates. (A) Sociniani et Unitarii contendunt imprimis nullum esse Scripturæ sacræ locum quo claris et distinctis verbis trinitas personarum tradatur'. Resp. Hoc ex probationibus jam adductis falsum esse constat; licet enim in Scripturâ vocabulum persona vel trinitas non occurrat, trium personarum distinctio et æqualitas ex textibus allatis, præsertim si simul sumantur, certo colliguntur; jamvero de re, non de nomine pugnamus.

43. (B) Textus deinde in medium proferunt, quibus asseritur unum esse Deum, sc. Patrem: ex quo sequitur neque Filium, neque Spiritum divinitate gaudere2. Resp. Fatemur equidem unum esse Deum, seu unicam esse divinam naturam et essentiam, sed ex hoc minime sequitur non esse tres personas in unâ eâdemque essentiâ : Deus enim unus esse potest respectu naturæ, et trinus respectu personarum, ut fusius infra declarabitur. Textus autem ab adversariis allati, nedum thesim nostram oppugnent, eam potius confir

mant.

44. (a) Opponunt hæc verba S. Pauli: "Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in cœlo sive in terrâ (siquidem sunt dii multi, et domini multi), nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia"3. Jamvero ex contextu patet S. Paulum hic antithesim instituere inter deos quos ethnici colebant, et Deum quem Christiani adorant: hunc Deum unum esse affirmat, ut sic excludatur polytheismus; sed a consortio divinæ naturæ alias personas non excludit, quum statim addat hæc verba ab Unitariis recitata: "et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia", in quibus luculenter divinitas Christi declaratur: vocatur enim Dominus, et vis creativa, quæ soli Deo competit, eidem ascribitur: "per quem omnia”.

[ocr errors]

45. (b) Eodem modo explicantur alia ejusdem Apostoli verba : "Unus Deus, et Pater omnium "4; dixerat enim paulo ante de Christo (5): unus Dominus", et paulo post ei tribuitur gratiæ dispensatio: "data est gratia secundum mensuram donationis Christi" (7); multaque alia in eâdem Epistolâ dicuntur quæ divinitatem Christi important.

46. (c) Nec majorem vim habent verba, quæ in confirmationem præcedentium adducuntur: "Gratias agentes semper pro omnibus,

tica major, vol. II, 1872, p. 337 sq.; J. P. Martin, Introduction à la crit. text., t. 5; R. Cornely, Introductio, III, n. 231 sq. ubi argumenta pro et contra eximie exponuntur.

I

J. F. Clarke, Man. of Unitarian belief, less. VI. Eodem fere modo arguunt Protestantes Liberales in Galliâ, ut videre est apud Lichtenberger, op. cit., voce Trinité, p. 213-215.

2 J. F. Clarke, l. cit. Quod auctor probare contendit ex I Cor. VIII, 5, 6; Eph. IV, 6; Joa. XVIII, 3; Eph. V, 20. 3 I Cor. VIII, 5-6. - Ephes. IV, 6.

4

in nomine D. N. Jesu Christi, Deo et Patri"; hæc enim solummodo ostendunt nos Deo Patri gratias agere per Christum, qui, quum sit Deus et homo, est perfectus religionis mediator.

47. (d) Instant adversarii; Christus sic Patrem alloquitur: "Hæc est autem vita æterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum "2; unde sic: Ille solum est vere Deus qui dicitur solus Deus verus; atqui solus Pater ibi dicitur Deus verus; ergo.

Resp. dist. minorem; solus Pater vocatur Deus, ut excludantur idola, concedo; ut excludantur Filius et Spiritus S., nego; nam, ut Gregorius Nazianz. et ejus frater Cæsarius argumentantur, si propterea quod Pater hic solus verusque Deus appellatur, colligunt Ariani Filium non esse Deum, colligant etiam Filium non esse sapientem, quia divus Paulus dicit: soli sapienti Deo per Jesum Christum gloria3; colligant non esse immortalem, et non esse lucem, quia idem Paulus scribit1: Qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem, cum se Christus passim vitam et lucem vocet 5. Revera vox solum non est subjectum, sed attributum propositionis, ut ex textu græco patet, ita ut sensus sit: ut cognoscant te, qui es ille Deus, qui solus verus es, iva yivíoxovciv oẻ tòv μóvov åληivóv εòv. Aliunde vox Deum hic designare potest Deum trinum, in cujus contemplatione æterna vita consistit.

48. (e) Instant iterum: Si Filius aut Spiritus vere Deus esset, utrique orationes offerri deberent; atqui soli Patri preces offerre jubemur.

Resp. nego minorem; nam Christus de seipso dixit: "si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam", ubi aperte declaravit preces sibi offerri posse; cur igitur Unitarii Scripturas mutilant ad suos errores propugnandos? Ratio autem cur preces frequentius ad Patrem diriguntur, est quia Ipse tanquam auctor et principium omnium bonorum consideratur, ut infra patebit.

49. Thesis 2: Mysterium SS. Trinitatis Traditione invicte demonstratur.

[blocks in formation]

6 Matt. VI, 9; Joa. IV, 23; XVI, 23 apud J. Clarke, l. cit.

Joa. XIV, 14.

4 I Tim.

" Cfr. Petavius, Præfatio, et lib. I; Bull, Defensio fidei Nicænæ; Ginoulhiac, Histoire du dogme cathol., lib. VI, sq.; Newman, Arians, p. 1, c. 2, p. 156 sq.; Perrone, 101 sq.; Franzelin, th. 8-11; Knoll, § 72 sq.; Revue des Sciences Ecclésiastiques, juillet, août, décemb. 1882, ubi Ante-Nicænorum Patrum doctrina critice expenditur a Rambouillet et Duchesne.

« ÖncekiDevam »