Sayfadaki görseller
PDF
ePub

accepturus erat in hereditatem", fidem Saræ etc. Atqui in his omnibus casibus assensus præbebatur revelationibus privatim factis; ergo tales revelationes possunt esse objectum fidei vere divinæ. (B) Tridentinum" declarat nonnisi ex speciali revelatione sciri non posse quos Deus sibi elegerit, et conferendo hanc declarationem cum can. 15: “Si quis dixerit hominem renatum ... teneri ex fide ad credendum se certo esse in numero prædestinatorum; A. S.”, colligitur mentem Tridentini esse hoc ex speciali seu privatâ revelatione credi posse.

50. (C) Illud est objectum fidei divinæ quod propter solam ejus auctoritatem creditur; atqui veritas privatim, æque ac publice revelata, propter solam auctoritatem Dei revelantis creditur; ergo.

51. 20 Revelationes privatæ, quæ certo constant, credi debent ab eis quibus fiunt, aut ab eis propter quos fiunt et ad quos diriguntur, imo probabilius ab eis ad quos non diriguntur, dummodo tamen cum sufficientibus argumentis proponantur. Etenim illud credere debemus quod certo scimus a Deo revelari, propter reverentiam Dei auctoritati debitam; atqui, quando revelatio etiam privata nobis cum sufficientibus argumentis, v. g. miraculis, proponitur, certo scimus illud a Deo revelari; ergo. Raro autem evenit ut privatæ revelationes cum certitudine probari valeant. Ut de his judicium ferri possit, hæc præsertim attendantur.

52. (A) Ex parte materiæ, si res revelata cum sacris Litteris, apostolicis traditionibus, Ecclesiæ definitionibus aut bonis moribus non consentiat, manifesta est deceptio, nam, ut ait S. Paulus: "Licet nos, aut angelus de cœlo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit "3; idem dic, si unanimi Patrum et theologorum aut communi Ecclesiæ sensui opponatur; si vero sit contra communem theologorum sententiam, suspecta est et severe examinanda. Iterum si revelatio vel mala suadeat, vel majus bonum impediat, vel bonis mala misceat, a Deo non est; si circa vana, inutilia et frivola versetur, valde suspecta est. Si revelationes sint inter se contradictòriæ, prout de facto sunt nonnullæ circa passionem Christi, pro divinis haberi nequeunt, saltem omnes.

53. (B) Ex parte persona, si persona, cui fit revelatio, sit virtutibus, maxime humilitate et obedientiâ ornata, si a peccatis etiam levioribus abhorreat, si visiones non desideraverit, si sit sanâ mente et recte judicandi facultate prædita, si imaginationi non nimis indulgeat, si nullo morbo præsertim hysterico laboret, ejus testimonium accipi potest.

54. (C) Ex parte effectuum, revelatio divina non erit, si ad aliquid indecens vel impudicum excitet, vel superbiam foveat, si animam inquietam relinquat et ad mortificationem non inclinet, si revelationis subjectum de eâ facile loquatur et glorietur : hæc enim omnia

I

1 Hebr. XI, 7-12.

2 Sess. VI, cap. 12. -3 Galat. I. 8.

spiritui Deo contraria sunt. Caveant igitur animarum directores ne cito revelationibus credant, et a piis feminis decipiantur !

3o Quando Ecclesia privatas revelationes approbavit, v. g. revelationes B. Hildegardis, S. Birgitte, S. Catharine Senensis, S. Theresia, "sciendum est approbationem istam nihil aliud esse quam permissionem ut edantur ad fidelium institutionem et utilitatem post maturum examen: siquidem hisce revelationibus taliter approbatis licet non debeatur nec possit adhiberi assensus fidei catholice, debetur tamen assensus fidei humanæ juxta prudentiæ regulas, juxta quas nempe tales revelationes sunt probabiles et pie credibiles." Ex hâc igitur approbatione concludi nequit illas revelationes genuinas et veras esse, sed solum probabiles; possunt tamen pie et prudenter accipi et a fidelibus ad ædificationem legi, nec licet eas contemnere; non possunt autem in probationem alicujus theologicæ thesis ut certum argumentum adduci.

§ II. DE OBJECTO MATERIALI FIDEI CATHOLICÆ. Tria exponemus: 1° notionem fidei catholicæ; 2o notionem hæreseos, quæ directe ipsi opponitur; 3° notionem censurarum theologicarum.

1o Notio veritatis fidei catholicæ.3

56. Ut aliqua veritas sit objectum fidei catholicæ, duæ conditiones requiruntur et sufficiunt: ut sit a Deo formaliter revelata sensu supra explicato, et ab Ecclesiâ tanquam revelata proponatur sive solemni sive ordinario et universali magisterio. Hæc sunt enim verba C. Vaticani4: “ Porro fide divinâ et catholicâ ea omnia credenda sunt, quæ in verbo Dei scripto vel tradito continentur, et ab Ecclesiâ, sive solemni judicio, sive ordinario et universali magisterio, tanquam divinitus revelata credenda proponuntur."

57. Jamvero sub nomine solemnis judicii veniunt: (a) Definitiones ex cathedrâ R. Pontificis, v. g. definitio dogmatica Pii IX de Immaculata Conceptione B. V. M. (b) Definitiones dogmatica Conc. acumenicorum. Non tamen omnia quæ inveniuntur in conciliis sunt de fide, sed solum

1 Regulas hic breviter indicatas evolutas invenies apud Benedict. XIV, de Canon. Sanct., 1. II, cap. 32; lib. III, cap. ult.; Schram, Institut. theol. mysticæ, part. II, cap. 4; Ribet, La Mystique divine, c. XVI.

2 Ita Bened. XIV, op. cit., c. 32, n. II. Hurter, I, n. 503 sq. 4 Sess. III, c. 3.

[ocr errors]

3 Cf. Scheeben, 1. I, § 29;

ea quæ explicite vel implicite declarantur a Deo revelata, dogmata fidei, in verbo Dei contenta, ab omnibus credenda etc., ut fusius explicatur in Tr. de Fontibus theol. (n. 14 sq.). Notandum est tamen veritates fidei proponi posse non solum in canonibus, sed etiam in capitibus quæ illa præcedunt, dummodo clare constet ex contextu talem esse Ecclesiæ intentionem. Sola differentia inter capita et canones est priora positive exponere veritates tenendas, posteriores autem declarare errores vitandos.

(c) Definitiones conciliorum particularium dogmaticæ, quando sunt ab Ecclesiâ universali recepta, vel approbata a S. Pontifice in forma solemni, ut Conc. Arausicanum II adversus Semi-Pelagianos, etc. (De Font. theol., n. 13).

(d) Tandem symbola vel professiones fidei ab Ecclesià edita vel approbata.1

58. Sub nomine ordinarii et universalis magisterii veniunt: (a) Praxis universalis Ecclesiæ cum dogmate connexa quando sc. Ecclesia in suâ liturgiâ, aut publicâ sacramentorum administratione, expresse docet aut manifeste supponit existentiam alicujus dogmatis; v. g. existentia angelorum custodum clare proponitur fidei nostræ per festum in eorum honorem institutum. (De Fontibus theol., n. 23-24.) (b) Consensus moraliter unanimis Patrum et theologorum, aut Episcoporum, per orbem dispersorum, quando loquuntur ut divinæ traditionis testes, et asserunt tale vel tale dogma esse a Deo revelatum; v. g., juxta plurimos graves theologos, Assumptio B. V. M. in cœlo jam esset de fide propter unanimem consensum Episcoporum.2 (De Fontibus theol. n. 25 sq.)

(c) Definitio implicita, quæ, juxta communem sententiam theologorum, existit pro omnibus veritatibus quæ in Script. aut Trad. ita clare continentur, ut ab omnibus primo intuitu tanquam revelatæ percipiantur, v. g. nativitas Christi in Bethlehem. Ratio est quia quando Ecclesia Scripturam et Traditionem nobis tanquam verbum Dei exhibet, implicite

1 De his omnibus fusius agitur in Tr. de Fontibus theologicis, n. 16 sq.

2 Cf. Acta Concilii Vaticani, Postulata, n. VIII.

fidei nostræ proponit quæ in eisdem clare et manifeste continentur.

20 Notio hæreseos.

59. Propositio hæretica ea est quæ directe et immediate opponitur, sive contrarie sive contradictorie, veritati fidei catholicæ. Sit igitur hæc propositio de fide catholicâ “ omnes homines resurgent"; contraria propositio "nullus homo resurget", et contradictoria "aliquis homo non resurget" sunt hæreticæ, quia in utroque casu directe et immediate negatur quod de fide catholicâ tenendum est.1 Si vero aliqua propositio ut hæretica damnetur, contradictoria quidem, non autem contraria, de fide catholicâ erit, quia, juxta logicæ leges, duæ contradictoriæ nequeunt esse simul falsæ, dum e contra duæ contrariæ possunt esse simul falsæ.

3o De censuris theologicis.2

60. (A) Notio et species. Propositiones quæ non directe et immediate fidei catholicæ adversantur, sed ab eâ plus minusve deflectunt, variis censuris plecti possunt. Duplex distinguitur censura: ecclesiastica, quæ personas directe afficit, et a canonistis vel moralistis explicatur, et theologica, quæ directe ad doctrinas refertur, et communiter definitur : judicium, seu sententia, quâ nota prava et maligna cuidam inuritur doctrinæ tanquam fidei aliquo modo nocivæ.

61. Censura autem theologica dividitur in doctrinalem et judicialem: prior a theologis fertur, et solum vim habet judicii a peritis prolati; hoc munus olim sacræ Universitatum facultates, sub directione magisterii ecclesiastici, exercuerunt, et quidem utilissime contra novos serpentes errores: prohibetur tamen ne privati theologi opinionibus, quæ libere in scholis propugnantur, ullam inurant censuram; nam, ut merito ait Suarez, "tales censuræ sine delectu prolatæ

1 Quandonam incurrantur peccatum hæreseos et pœnæ contra hæreticos latæ, declaratur in prælectionibus theologiæ moralis vel juris canonici.

2 De censuris theologicis fuse disseruerunt Antonius de Panormo, Scrutinium doctrinarum; Montagne, de censuris seu notis theologicis (Migne, theol. cursus, I, 1111.); Melchior Canus, de Locis theol., lib. XII, c. 9.

scandalum generant, et injuriosæ sunt, quia et infamiam inurunt, et interdum inducunt alia incommoda et detrimenta." Posterior a legitimâ auctoritate fertur, quæ si de censurâ universali et infallibili agatur, non competit nisi Rom. Pontifici et generali Concilio; Episcopi in propriâ diœcesi censuras ferre possunt, non autem infallibiles. Duplici modo possunt illæ censuræ ferri: propositiones sigillatim referendo singulisque debitam apponendo censuram, vel propositiones sigillatim referendo easque in globo condemnando, asserendo videlicet notas quasdam, in unum congestas, propositionibus respective convenire. Exempla utriusque habes apud Denzinger, Enchiridion, 966, 1082 etc.

62. (B) De auctoritate censurarum. (a) Agimus primum de censuris a Rom. Pontifice vel cecumenico Concilio latis. Ex dictis in Tr. de Ecclesià (n. 193 sq.), Ecclesia est infallibilis in ferendis censuris circa res dogmaticas vel morales aut cum eis certo et indivulse connexas, proindeque omnes internum firmumque assensum censuræ judiciali dogmaticæ præbere debent: Ecclesiæ enim docenti non solum voluntatis sed etiam mentis obsequium præstare tenemur. Hinc Vaticanum (Const. Dei Filius, circa finem) ait: "quoniam vero satis non est hæreticam pravitatem devitare, nisi ii quoque errores diligenter fugiantur, qui ad illam plus minusve accedunt, omnes officii monemus servandi etiam Constitutiones et Decreta, quibus pravæ hujusmodi opiniones, quæ isthic diserte non enumerantur, ab hâc S. Sede proscriptæ et prohibitæ sunt." 2 Igitur, cum Ecclesia quasdam propositiones uti erroneas, vel temerarias etc. sive speciatim, sive in globo damnat, unicuique persuasum esse debet nullam esse ex damnatis propositionibus quæ aliquam ex enumeratis notis non mereatur.

I

63. (b) Si agatur de censuris a Rom. Congregationibus

De Fide, disp. XIX, s. II, n. 21. Cf. decretum Innoc. XI, 2. mart. 1679 apud Denzing, 1083. Hæc pariter attendantur quæ recte scripsit P. de Smedt, S. J., Des devoirs des Ecrivains catholiques dans les Controverses contemporaines, in periodico Annales de Philosophie chrétienne, avrii 1886, p. 35.

2 Cf. Encyc. Quanta cura, 8 Dec. 1864, et prop. 22 syllabi.

« ÖncekiDevam »