Sayfadaki görseller
PDF
ePub

168. Corollaria: (A) In collatione Sacramentorum non est missio visibilis Spiritus S. quia signum sensibile adhibitum non est novum nec extraordinarium, sed solum missio invisibilis, quatenus per ea gratia habitualis confertur.

(B) Sub antiquâ lege non adfuerunt missiones visibiles Spiritus S., quia conveniebat ut Filius prius manifestaretur quam Spiritus. Fuerunt quidem apparitiones divinæ, sed non directe ad sanctificationem significandam aut producendam sed ad aliquid aliud manifestandum, nempe ad designandam Trinitatem aut aliquid hujusmodi (S. Th. l. c.).

Corollaria pietatis1.

169. (A) "Nemo tam pius, tam pater nemo quam Deus", ait Tertullianus; proindeque eum ut Patrem agnoscere debemus, eo magis quia voluntarie genuit nos verbo veritatis. Cum Christo ergo dicamus: "honorifico Patrem "2; quod præstabimus: (a) confessione laudis et gratiarum actione: "Confitebor tibi, Pater, Domine cœli et terræ "3 "Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me”4; (b) amore et dilectione, quæ non verbis tantum sed et voluntatis conformitate manifestetur : ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio "5; (c) zelo gloriæ Dei: "nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt oportet me esse "6?

[ocr errors]

170. (B) Ille idem qui in æternitate Filius Dei est non confunditur nos vocare fratres; cum esset solus Dei hæres, et filius unicus per naturam, nos filios voluit esse per gratiam, qui naturâ filii eramus diaboli. Injuste tamen nomen fratrum Christi usurpamus, nisi vita nostra divinæ generationis exprimat characteres, Christumque, primogenitum in multis fratribus, pro posse imitemur: "hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Jesu "7 ...

171. (C) De muneribus quæ Spiritus in Ecclesiâ adimplet et officiis quæ ipsi solvere debemus, præclare scribit S. Augustinus 8: "Sicut spiritus nostra omnia membra vegetat, per oculos videt, per aures audit, per nares olfacit, per linguam loquitur, etc., vitam dat omnibus, officia singulis: sic est Spiritus in totâ Ecclesiâ. In aliis sanctis facit miracula, in aliis loquitur veritatem; in aliis hoc, in aliis illud, singuli propria operantur, sed pariter vivunt. Sed videte

1

1 Cf. Contenson, op. cit. 1. III, dis. IV, c. 1, spec. 3, reflexio; c. 2, spec. I.

2 Joa. VIII, 49. 3 Matt. XI, 25. — Joa. XI, 41.

Joa. XIV, 31. 6 Luc. II, 49.

1 Philip. II, 5.

8 S. August. Serm. 186 de temp. De devotione erga Spiritum S. præclare scribit C. Manning, Internal Mission of the H. Ghost, XVII.

SYNOPSIS 11. 17

quid caveatis, quid timeatis. Membrum præsectum de corpore humano non sequitur animus, sic nec Spiritus S. sequitur membrum de Ecclesiâ amputatum; si ergo vultis vivere de Spiritu S., tenete caritatem, amate veritatem, desiderate unitatem, ut perveniatis ad æternitatem ".

172. (D) Ut invisibili divinarum personarum missione frui valeamus, hæc attendamus: “tunc invisibiliter ad nos mittitur Spiritus S., cum mundo morimur, non separatione corporis ab animâ, sed affectu a sæculo; cum odisse incipimus quæ mundus amat.....; cum non desinimus cœlestia sitire, et humana fastidire...; cum utimur hoc mundo tamquam non utentes, et nostra conversatio in cœlis est "1.

SCHOLION.

Regulæ ad recte loquendum de SS. Trinitate.

173. 1o Regula generalis est illum loquendi modum adhibendum esse quem Scriptura vel Ecclesia sancivit : agitur enim de mysterio humanæ rationi impervio. Quum autem mysterium essentialiter in unitate naturæ et personarum distinctione situm sit, ea omnia vitari debent quibus utrumve dogma lædatur.

174. 20 Nomina substantiva, directe exprimentia divinam essentiam, vel attributa absoluta, adhiberi debent numero singulari, non autem plurali. Nam divina essentia est una, pariter attributa absoluta non multiplicantur in Deo; v. g. dici debet : unus est Deus, unus creator, unica omnipotentia; et dici nequit tres sunt dei, tres sunt dei

tates etc.

175. 3o Nomina adjectiva, quæ directe personas designant et indirecte tantum naturam, numero plurali enuntiari possunt. Ratio est quia illa nomina referuntur ad personas. Atqui plures sunt personæ. Ergo dici debet v. g. : tres sunt personæ æternæ, omnipotentes. Inveniuntur quidem in symbolo Athanasiano hæ expressiones: "non tres æterni, sed unus æternus ", sed ibi æternus sumitur tamquam nomen substantivum, ita ut sensus sit: una est æterna natura.

176. 4° Vocabula relativa, quæ exprimunt operationes proprias personarum et earum relationes, de essentiâ non debent prædicari, sed solum de personis, vel de Deo; v. g.

I

Contenson, op. cit. diss. VI, c. 2, spec. 2, reflex,

dici nequit essentia generat, procedit etc., sed dici debet : Deus generatur, aut Filius generatur 1.

177. 5° Nomina distinctionem exprimentia ita caute adhiberi debent ut distinctionem naturæ et inæqualitatem personarum non importent; v. g. (a) adhibendæ sunt voces Trinus, Trinitas, non autem Triplicitas, triplex, quia hæc ultima verba plures esse naturas supponunt. (b) Dicitur : alius Pater, alius Filius, non autem aliud, quia genus neutrum naturam designat; atqui Filius non habet aliam naturam ac Pater; ergo. (c) E contra dici nequit : “Pater est unus cum Filio ", quia genus masculinum communiter refertur ad personam; jamvero Pater non est una persona cum Filio. (d) Vitandæ sunt expressiones: "Deus est singularis, solus, solitarius ", quia talia verba excludunt pluralitatem personarum. (e) Dici nequit : tres sunt personæ diversæ, quia diversitas supponit multiplicationem naturæ. (f) Dici nequit etiam personas esse similis substantiæ, quia similitudo hoc in casu multiplicitatem substantiæ importat; sed dici debet tres personas esse unius substantiæ. (g) Nec dicere licet in Deo esse tria individua, quia individua designant naturam specie unam, diversam tamen numero, dum in Deo una est natura non solum specifica, sed etiam numerica.

Et hæc sufficiant de SS. Trinitate, quam clare et aperte intuebimur, si tamen fidem in ipsam servaverimus, debitumque honorem et gloriam Patri et Filio, et Spiritui Sancto in præsenti vitâ præstiterimus: sic enim pro nobis graviter decumbentibus S. Mater Ecclesia orabit: "licet enim peccaverit, tamen Patrem, et Filium et Spiritum S. non negavit, sed credidit, et zelum Dei in se habuit, et Deum, qui fecit omnia, fideliter adoravit "2.

1 Patres nonnulli hâc de re minus accurate aliquando locuti sunt, sed sunt benigne interpretandi; v. g. si dicitur sapientiam genuisse sapientiam, aut si Filius dicitur sapientia de sapientiâ, propositio ita est explicanda Pater, qui est ipsa sapientia, genuit Filium, qui, utpote Deus, est etiam ipsa sapientia. Cf. Hurter, n. 261.

2 Cf. Rit. Rom. Ordo commendat, animæ.

De Deo creante et elevante.

Auctores consulendi.

Inter Patres: Sac. II: Tatianus, Oratio contra Gentes; S. Irenæus, Contra Hæreses, lib. IV; Tertullianus, Opus contra Marcionem. Sæc. IV: S. Basilius M., Homilia IX in Hexaëmeron; S. Gregorius Nyssen., Explicatio apologetica, seu liber in Hexaëmeron; S. Ambrosius, Hexaëmeron; S. Gregorius Nazianz., Poemata dogmatica de Creatione, de Angelis bonis, de Hominis Creatione Sac. V: S. Augustinus, de Civitate Dei, lib. XI sq. ubi disserit de angelorum creatione, naturâ et lapsu, de hominis-creatione ac statu primitivo etc.; de Genesi contra Manichæos; Libri XII de Genesi ad litteram; Liber imperfectus de Gen. ad litteram.

etc.

[ocr errors]
[ocr errors]

Inter Theologos, Sæc. XII: S. Anselmus, Monologium, c. 5-9; P. Lombardus, Sententiarum lib. II. Sæc. XIII: S. Thomas Aq., O. P., I p., q. 45 sq.; Cont. Gentes, lib. II et alibi passim; S. Bonaventura, O. M., Comment. in Magistrum Sentent., lib. II. Sac. XVII: Gregorius de Valentia, S. J., t. I, disp. 3 sq.; F. Suarez, S. J., De Angelis, De Opere sex dierum, de Animâ; M. Becanus, S. J., Summa de Angelis, de Homine in statu innocentiæ; Salmanticenses, O. C., de Angelis; Petavius, S. J., de Angelis, de Opere sex dierum; Bellarminus, S. J., Controversiæ, de Gratiâ primi hominis, de Amissione gratiæ; J. B. Gonet, O. P., De Angelis, De Homine. Sæc. XVIII: Billuart, O. P., De Angelis, De Opere sex dierum; Neubaer, S. J., De Angelis in Theol. Wirceburgensi. — Sæc. XIX: Perrone, S. J., De Deo Creatore; F. P. Kenrick, De Deo Creatore; Jungmann, De Deo Creatore; A. Knoll, O. M., De Deo Creatore; Scheeben, Dogmatik, lib. III-IV; Palmieri, S. J., De Deo Creante et Elevante; Mazzella, S. J., De Deo Creante; Hurter, S. J., De Deo Creatore; F. Satolli, De Operationibus divinis; A. Paquet, Disputationes theologica in Summam S. Thomæ, De Creatione; Tepe, De Deo Creatore; Pesch, De Deo Creante; P. Pesnelle, Le Dogme de la Création et la Science contemporaine, Arras, 1891; R. Martinez Vigil, La Creación, La Redención y la Iglésia ante la Ciencia, Madrid, 1892; J. M. A. Vacant, Etudes théologiques sur les Constitutions du C. du Vatican, Paris, 1895, vol. I, n. 193 sq.; J. Guibert, s. s. Les Origines, Paris, 1896.

Inter Protestantes: Hickock, Creator and Creation, Boston, 1872; Zöckler, Theologie und Naturwissenschaft, Güthersloh, 1877-79; Die Lehre vom Urstand des Menschen geschichtlich und dogmatisch-apologetisch dargestellt, 1880; J. B. Heard, The tripartite nature of man, Edinburgh, 1884; Watson, Theological Institutes, a new edit. by M' Clintock, 1889, vol. II, c. XVIII-XXIX; Hodge, Systematic theology, vol. I, ch. 10; vol. II, ch. 1-9; E. V. Gerhart, Institutes of the Christian Religion, New York, 1891, Bk IV-V.

Alia opera in decursu Tractatus allegabuntur.

EXCERPTA EX C. LATERANENSI IV (1215)1.

I. Firmiter credimus et simpliciter confitemur... unum universorum principium : creator omnium visibilium et invisibilium, spiritualium et corporalium: qui suâ omnipotenti virtute simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem angelicam videlicet et mundanam : ac deinde humanam, quasi communem ex spiritu et corpore constitutam. Diabolus enim et alii dæmones a Deo quidem naturâ creati sunt boni, sed ipsi per se facti sunt mali. Homo vero diaboli suggestione peccavit...

DECRETUM TRIDENT. DE PECCATO ORIGINALI (Sess. V) 2.

2. Ut fides nostra Catholica, sine quâ impossibile est placere Deo, purgatis erroribus, in suâ sinceritate integra et illibata permaneat, et ne populus Christianus omni vento doctrinæ circumferatur, cum serpens ille antiquus, humani generis perpetuus hostis, inter plurima mala, quibus Ecclesia Dei his nostris temporibus perturbatur, etiam de peccato originali ejusque remedio non solum nova, sed vetera etiam dissidia excitaverit: sacrosancta œcumenica et generalis Tridentina Synodus, in Spiritu Sancto legitime congregata, præsidentibus in eâ eisdem tribus Apostolicæ Sedis Legatis, jam ad revocandos errantes, et nutantes confirmandos accedere volens, Sacrarum Scripturarum, et Sanctorum Patrum ac probatissimorum Conciliorum testimonia, et ipsius Ecclesiæ judicium et consensum secuta, hæc de ipso peccato originali statuit, fatetur, ac declarat.

3. Can. 1. Si quis non confitetur, primum hominem Adam, cum mandatum Dei in paradiso fuisset transgressus, statim sanctitatem, et justitiam, in quâ constitutus fuerat, amisisse, incurrisseque per offensam prævaricationis hujusmodi iram, et indignationem Dei, atque ideo mortem, quam antea illi comminatus fuerat Deus, et cum

1 Cf. Denzing. n. 355.

in Tr. de Deo uno.

Vaticanum decretum de Creatione retulimus

2 Cf. Denzing. n. 669-674.

« ÖncekiDevam »