Sayfadaki görseller
PDF
ePub

latis, omnes fatentur eas non esse infallibiles, etiamsi Pontificis nomine et auctoritate edantur, nisi tamen S. Pontifex ea decreta propria faciat et proprio nomine edat cum illis adjunctis quæ ad declarationem ex cathedra requiruntur. Maximâ tamen auctoritate pollent, tum propter potestatem quam a S. Sede acceperunt, tum propter prudentiam, quâ in suis decisionibus procedere solent. Proinde doctrinalia Congregationum responsa cum maximâ reverentiâ accipi debent, et, juxta omnes, saltem reverentiale silentium exigunt, ita ut nullus docere possit quod temerarium vel non tutum declaratum est. Controvertitur autem utrum internum exigant mentis obsequium, ut exposuimus in Tr. de Font. theol., n. 32; in praxi assensum internum præbere prudentia et obedientia generatim suadent non quidem absolutum, quum decreta hujusmodi non sint infallibilia, sed prudentialem, quum præsumptio stet pro superiore; si tamen graves et solidæ rationes in contrarium militent, licitum erit viro prudenti assensum suspendere, donec innotescat consensus Ecclesiæ universalis vel Romani Pontificis.

64. (C) De præcipuis censuris. Jam definivimus propositionem hæreticam. Erronea autem dicitur ea propositio quæ directe alicui conclusioni theologicæ opponitur, seu veritati virtualiter tantum revelatæ ; sic ut erronea damnata fuit a Fio VI propositio asserens Episcopum accepisse a Christo omnia jura necessaria pro bono regimine suæ dioecesis. (Denzing., 1369.)

65. Proxima hæresi dicitur ea propositio quæ opponitur veritati ex communi consensu theologorum, paucis tamen dissentientibus, de fide tenendæ, vel contradicit veritati non adhuc definitæ sed prope definibili, ut si quis Immaculatum B. Virginis Conceptum negavisset paucis annis antequam definitus fuerit.

66. Sapiens hæresim est propositio æquivoca, sensum catholicum et hæreticum admittens, ita tamen ut, ratione circumstantiarum, sensus pravus prævaleat: v. g. unus de Trinitate passus est, fides justificat."

66

67. Temeraria positive ea propositio dicitur quæ doctrinæ communiter in Ecclesiâ receptæ adversatur, nec aliunde ullâ ratione vere probabili innititur, sic v. g. ut temeraria damnata fuit a Pio VI propositio rejiciens doctrinam de limbo puerorum velut fabulam pelagianam; negative temeraria est propositio quæ, sine ullo probabili fundamento, aliquid asserit in rebus theologicis, ut si quis contendat alium, præter B. Virginem, a peccato originali immunem

68. Scandalosa vocatur propositio quæ proximo occasionem ruinæ spiritualis præbet, sive inclinando ad peccata, sive a virtutibus avertendo, v. g. “si Deus prævidit vos esse damnandos, quidquid feceritis, in peccato vestro moriemini."

69. Male sonans vel piarum aurium offensiva propositio illa dicitur quæ, licet in bonum sensum exponi queat, nihilominus ex circumstantiis malum sensum præ se fert, qui pias aures offendit; sic ab Alexandro VIII hâc ratione damnata est propositio: "confessiones, apud religiosos factæ, pleræque vel sacrilegæ sunt vel invalidæ."

70. Schismatica ea est propositio quæ unitati Ecclesiæ adversatur viamque scissioni parat; quando negat R. Pontificem supremâ potestate gaudere, hæretico-schismatica vocatur, utpote hæresim continens; quando solum obedientiam R. Pontifici detrectat, simpliciter schismatica dicitur.

71. Seditiosa ea est quæ ad tumultus in republicâ excitandos tendit: v. g. "populares possunt ad suum arbitrium dominos delinquentes corrigere" (Denz., 493).

72. Non tuta ea dicitur quæ, attentis omnibus, propugnari nequit, quia periculosa videtur: hoc modo damnatæ sunt a S. Cong. O. propositiones septem ad Ontologismum pertinentes (18 Sept. 1861), item quatuor dogma transsubstantiationis spectantes (7 Jul. 1875).

§ III. DE INCREMENTO OBJECTI FIDEI.1

73. Status quæstionis. Post dicta de objecto fidei tum divinæ tum catholicæ, inquirendum manet utrum aliquod incrementum in utroque admitti possit. 1° Jamvero quidam hac de re peccant per excessum: (A) imprimis Rationalista contendunt religionem christianam nihil aliud esse nisi humanum inventum, quod successive evolutum fuit variasque vicissitudines habuit sicut ipsa philosophorum systeHi jam confutati manent ex dictis in Tr. de Religione et de Ecclesia, ubi demonstratum est christianam do&trinam a Deo fuisse revelatam et ab Ecclesiæ infallibili auctoritate in suâ integritate servatam. Inter christianos ipsos, non defuerunt qui, prout Montanista, Manichæi, Fra

mata.

1 Hâc de re optime disputârunt J. H. Newman, An Essay on the Development of Christian doctrine, ed. 1890; Oxenham, The Catholic doctrine of the Atonement, ed. 1881, Introduction; Franzelin, de Traditione, th. XXII-XXVI; Scheeben, vol. I, n. 597 sq.; Vacant, op. cit., n. 838 sp.; Abbé de Broglie, Religion et Critique, Paris, 1896, p. 293 sq.; Livius, The B. Virgin in the Fathers, London, 1893, p. 1-34.

ticelli, nostrisque temporibus nonnullæ Protestantium sectæ v. g. Anabaptista, Swedenborgiani ac Irwingiani, docuerint novam ac perfectiorem œconomiam a Spiritu S. instituendam esse de quibus jam dictum est in Tr. de Ecclesia, n. 106. Præterea quidam Semi-Rationalistæ, præsertim Guntherus, talein progressum in dogmatum interpretatione admittunt, ut definitiones Ecclesiæ intelligi possint sensu prorsus diverso ab eo quem primæva Ecclesia admisit.

(B) Alii autem peccant per defectum, nullum vel certe insufficiens incrementum admittentes. Ita multi Protestantes, qui contendunt "Scripturam eamque solam totam esse Protestantium religionem," Ecclesiæ nullum jus esse dogmata auctoritative explicandi, omnesque definitiones esse totidem corruptelas quæ rejici debent. Nonnulli tamen, præsertim Anglicani, concedunt definitiones, a primo ad quartum vel quintum sæculum ab Ecclesiâ indivisâ conditas, accipiendas esse, quia tunc temporis Ecclesia quodam infallibilitatis privilegio gaudebat.

74. 20 Quo melius doctrinam catholicam statuamus, quædam distinctiones sunt necessariæ. (A) Dogmata dupliciter crescere possunt: (a) per novam revelationem, quando scilicet illud quod antea non erat revelatum, postea a Deo revelatur; tunc adest progressus simpliciter, v. g. talis est existentia septem Sacramentorum, quæ in A. Lege abscondita, postea a Christo revelata est; (b) per explicitam propositionem alicujus veritatis antea obscure et implicite revelatæ, et tunc adest progressus secundum quid, ut in casu infallibilitatis S. Pontificis, quæ jam a Christo fuerat revclata, sed nonnisi in C. Vaticano clare et explicite ut dogma fidei proposita fuit.

75. (B) Item inter veritates revelatas, (a) aliæ sunt substantiales seu principales, quæ scilicet respiciunt finem hominis et media ad finem attingendum necessaria; quatuor a Theologis computantur, scilicet duæ generales, existentia Dei et ejus providentiæ circa salutem, et duæ particulares, mysteria S. S. Trinitatis et Incarnationis; (b) aliæ sunt accidentales seu secundariæ, quæ ad salutem er se non per

tinent, sed tamen de facto cum ea in præsenti ordine connectuntur, v. g. præcepta Dei positiva, sacramenta, sacrificia etc.

(C) Tandem duo tempora distinguere oportet: (a) unum quod ab Adamo usque ad Christi et Apostolorum tempora inclusive se protendit; (b) alterum ab Apostolis, i. e. a morte S. Joannis, ultimi Apostolorum, usque ad nos.

76. Thesis I: Ab Adamo usque ad Christum substantia fidei quoad duos generales articulos fidei, eadem omnino fuit, sed alii articuli creverunt simpliciter. Certum est.

77. (A) Prob. Ia Pars. Duo articuli, de quibus agitur, sunt Dei existentia ejusque Providentia generalis circa salutem. Unde sic: illud non crevit simpliciter quod jam ab initio fuit revelatum; atqui duo præfati articuli ab initio revelati fuerunt, ut constat (a) ex Genesi1 ubi clare constat Deum Adamo locutum fuisse, ipsique manifestavisse quasdam conditiones ad salutem necessarias; (b) ex S. Paulo2; dicit enim Apostolus illas duas veritates esse ad salutem necessarias: "credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit"; atqui Deus non potuit non revelare ab initio ea quæ ad salutem sunt necessaria; quum enim sincere velit omnes salvos fieri, in necessariis deficere nequit; ergo.

78. (B) Prob. IIa Pars. Ibi adest progressus simpliciter, ubi veritas nondum revelata a Deo manifestatur; atqui ab Adamo ad Christum inclusive, multæ fuerunt novæ revelationes,3 non solum circa articulos secundarios, v. g.

1 Gen. II, 15-17: "Tulitque ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret eum; præcepitque ei dicens: Ex omni ligno paradisi comede; de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas; in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris. "

2 Hebr. XI, 6.

3 Aliis verbis revelatio fuit successiva et progressiva, Deo benigne hominum ingenio ac necessitatibus sese accommodante, eorumque mentes pedetentim præparando ad altiorum mysteriorum manifestationem.

circa præcepta positiva, Christi præsentiam realem in Eucharistiâ, peccatorum confessionem, Ecclesiæ auctoritatem, cultum, sacrificia, etc., sed etiam circa mysteria SS. Trinitatis et Incarnationis; quidquid enim dicatur ab aliquot Theologis, mysterium SS. Trinitatis non fuit sufficienter revelatum in A. Lege, ita ut esset objectum fidei pro gente hebraicâ; demonstrabitur in Tr. de Trinitate (n. 29 sq.) mysterium illud ab initio insinuatum quidem fuisse, sed non plene revelatum, et nonnisi successive realem personarum distinctionem et æqualitatem fuisse manifestatas. Hinc recte ait S. Thomas (2a 2a, q. 174, a. 6): “Fides autem nostra in duobus principaliter consistit: primo quidem in verâ Dei cognitione.... secundo in mysterio Incarnationis.... Si ergo de prophetiâ (revelatione) loquamur, in quantum ordinatur ad fidem deitatis, sic quidem crevit secundum tres temporum distinctiones. Nam ante legem, Abraham et alii patres prophetice sunt instructi de his quæ pertinent ad fidem deitatis; sub lege facta est revelatio.... excellentius quam ante... Postmodum vero tempore gratiæ ab ipso Filio Dei revelatum est mysterium SS. Trinitatis."

79. Quoad mysterium Incarnationis, in suo conceptu generico, quatenus includit solummodo Redemptoris promissionem, fuit quidem Adamo revelatum post suum peccatum; sed in suo conceptu specifico, quatenus includit unionem hypostaticam Verbi cum humanâ naturâ non fuit revelatum ab initio, sed solum progressu temporum.1 Ergo constat secunda pars.

80. Corollarium: Fides antiquorum patriarcharum eadem fuit ac nostra ratione habitus infusi, qui in eis idem erat ac in nobis est; ratione motivi, quum et illi crederent propter auctoritatem Dei revelantis; et ratione objecti principalis, quia credebant in Deum remuneratorem : quæ quidem veritas implicite, licet remote, ceteras veritates fidei continet; sed diversa fuit ratione objecti secundarii, quum multo plura et magis distincte credamus quam Patriarchæ.

' Ad rem melius intelligendam, vide quæ diximus de evolutione ideæ messianicæ in Tr. de Verâ Relig., n. 240 sa.

« ÖncekiDevam »