Sayfadaki görseller
PDF
ePub

quosdam Ecclesiæ Patres, hoc idem docuerunt: "Minor profecto quam pro opinione primitivorum animantium numerus est; neque enim genera omnia luporum, canum et felium Deum creasse opus fuerat. Commode illa in certum unum genus convenire possunt et ex uno derivari, ut homines temperamento, colore, figurâ, vultu, proceritate varii inter se ab uno Adam et Evâ” 1.

(B) Aliud argumentum desumimus ex Lahousse (1. cit.): "Quarumdam specierum ab aliis derivatio non impedit quin dicatur Deus has species creasse determinatâ die sive epochâ. Præsciebat enim ab æterno has posteriores species esse orituras prælucente hâc scientiâ, priores creavit, ideoque hunc ortum voluisse dicendus est".

45. (C) Aliunde Patres nonnulli, et Scholastici fere omnes generationem spontaneam animalculorum admiserunt, et ut probabile saltem tenuerunt species quasdam viventium ex speciebus inferioribus originem duxisse. Ita S. Augustinus ait: "Terrestria animalia (creavit), tanquam ex ultimo elemento mundi ultima: nihilominus potentialiter, quorum numeros tempus postea visibiliter explicaret" 2. Nec aliter S. Thoma 3: "Species etiam novæ, si quæ apparent, præexstiterunt in quibusdam activis virtutibus; sicut et animalia putrefactione generata, producuntur ex virtutibus stellarum et elementorum..." Dici ergo nequit specierum aliquam transmutationem, vi legum a Deo conditarum effectam, evidenter Scripturæ adversari.

46. 2o Ut probabilis hypothesis propugnari potest 4: quod ut probemus, satis erit brevi compendio exhibere præcipua argumenta quæ utrinque in medium proferuntur.

1886, p. 584; D.de Saint-Projet, Apologie scientif., 2a edit. 1885, p. 305; Lahousse, Psychol. n. 274; Mivart, Gen. of species, c. 12.

1 Cf. Calmet, Comment. litt. in libros n. t., Wirceburg. 1789, 1, 62. 2 De Gen. ad lit. lib. V, c. 5, n. 14; cf. c. 23, n. 45 etc.

3 S. theol. I, q. 73, a. 1 ad 3.

* Inter catholicos scriptores qui ut probabilem saltem hanc theoriam propugnant, citari possunt : Mivart, op. cit.; Gaudry, op. cit.; D. Cochin, op. cit.; P. Leroy, op. cit.; Maisonneuve, Création et Evolution, Congrès scientif. internat. 1891, Anthropologie, p. 36 sq.; Guillemet, Pour la théorie des Ancêtres communs, Congrès scientif. internat. 1894, Anthropologie, p. 19 sq. etc.

47. (A) Transformista arguunt primum ex embryogenia. Embryones perfectiorum animalium certas phases percurrunt, in quibus similitudinem præ se ferunt cum aliquâ inferiori specie, cujus reliquiæ sunt in aliquo strato geologico; v. g. embryo equinus primum similis est inferioribus viventibus posteaque formam assumit equinam; atqui hoc facile explicatur si admittatur specierum transmutatio, vi cujus equus successive ex inferioribus typis ortum habuerit : evolutio enim cujuslibet embryonis est veluti compendiosa historia evolutionis totius speciei. Quod confirmatur ex organis rudimentariis, quæ in plerisque hodiernis speciebus inveniuntur, et prorsus inutilia sunt; atqui talium membrorum existentia facile explicatur in evolutionis systemate, si dicatur ea esse vestigia organorum, quæ parentibus olim utilia fuerunt, postea vero per non-usum paulatim attenuata et atropha facta sunt.

Respondent autem stabilitatis specierum defensores, illâ embryonum evolutione non probari transformismum, quum semper intra eosdem limites et eodem modo fiat: sed ex eâ solummodo inferri posse superiores species continere inferiorum perfectiones, et hâc de causâ phases prædictas percurrere. Insuper ex eo quod alicujus organi usum ignoremus, non sequitur illud esse de facto inutile; multa enim mysteria undique nos circumdant.

48. (B) Ex paleontologiâ: species animalium in stratis terræ inventæ, ita aliæ aliis succedunt ut perfectiores ex imperfectioribus ortas esse merito concludatur; quod illustrari potest exemplo equi, qui, ut ex fossilium studio constat, nonnisi pedetentim qualitates, quibus hodie fulget, adeptus est: temporibus enim primævis staturâ major non erat quam vulpes et tum genibus tum pedibus et ungulâ valde differebat ab hodiernis equis; deinde sequiori ætate factus est orohippus, postea mehosippus, miohippus, protohippus, pliohippus, et tandem quaternariâ ætate in perfectum equum mutatus est 2.

Respondetur ex hoc sequi perfectiora post imperfectiora, non autem ex imperfectioribus ortum habuisse. Præterea non semper perfectiora post imperfectiora exstiterunt, sed aliquando simultanee; aliquoties etiam perfectiora minus perfecta præcesserunt.

49. (C) Ex anatomiâ morphologicâ: organismi omnes secundum eumdem typum ita constructi videntur ut species ad genera, genera ad ordines, ordines ad familias, familiæ ad classes, classes autem ad

1 Inter organa rudimentaria recenseri possunt oculus pinealis in cervice quorumdam animalium positus, dentes quorumdam cetorum, digiti in canium equorumve pedibus etc.

Le Conte, op. cit. p. 126-128; Gaudry, op. cit. chap. V, p. 124 sq.; R. Hærnes, Manuel de Paléontologie, trad. par Dollo, Paris, 1886, p. 712 sq.

regna facile-reducantur; atqui mirabilis illa uniformitas prodit communem originem vel ab unâ stirpe vel saltem a paucis: sunt veluti diversi rami ab uno stipite orti.

Respondetur similitudines quidem existere inter varias viventium classes, ita ut ad paucos fundamentales typos revocari possint, sed simul dissimilitudines esse etiam inter vicinas species sive externe sive interne. Aliunde talis fundamentalis unitas non supponit necessario animantia originem a communi parente ducere, sed Deum, viventia creando, voluisse, ad perfectionem universi, ita omnia ordinare ut adesset simul varietas et unitas.

50. (D) Ex distributione geographicâ specierum: animalia ejusdem regionis vel vicinarum regionum quæ tales sunt, ut ab unâ ad aliam facilis sit transitus, maximam similitudinem præ se ferunt, dum e contra animalia regionum, quæ ab aliis separantur, dissimilia sunt; atqui facta hujusmodi probant species externis circumstantiis ita modificari ut novæ species gradatim oriantur; ergo.

Respondetur hæc omnia sufficienter explicari si plura creationis centra admittantur: Deus enim in variis regionibus illas animalium species creavit quæ temperiei, solo, ceterisque adjunétis attemperari poterant.

51. (E) Ex mutabilitate specierum: selectione artificiali permultæ producuntur in speciebus jam existentibus proprietates novæ, quæ per plures generationes ita augentur, ut paulatim novæ varietates oriantur, et, post longa tempora, novæ species oriri possint; imo ex commixtione vicinarum specierum novæ de facto creatæ sunt species, et licet generatim fecundæ non sint, aliquot dantur exempla illimitatæ fecunditatis hybridarum sive in plantis sive in animalibus2. Porro, si res ita se habet etiam hodie, quando species majori

66

[ocr errors]

Quod jam Suarez docuerat (de Opere sex dier. l. II, c. 7, n. 8) : Quantum enim experientia docet, verisimile est non omnes vegetabilium et brutorum species ubique esse productas, sed quasdam in hoc hemisphærio, et alias in alio, et simili modo in variis utriusque regionibus, juxta sapientissimam Dei distributionem productas fuisse.”

2

Exempla hujusmodi referunt Wallace, Darwinism, c. 7, p. 159, Duval, Revue Scientifique, Jan. 1884; cf. Encyclop. Britan. voce Siredon; Revue des Quest. Scientif. Jan. 1892. Ad rem Claus-Sedgwick (op. cit. p. 142): "Non desunt tamen exceptiones contra hybridi sterilitatem quæ solidum argumentum in specierum immutabilitatem objicere videntur. Experimenta circa leporis et cuniculi copulationem Engulismæ a Roux peracta, eorum prolem, cunicum-leporem fœcunditate optime gaudere demonstraverunt. Hybridi ex lepore et cuniculo procreati, conjuncti fuerunt, eumdemque typum, post plures generationes, rursus procrearunt. Insuper industriæ observationes circa hybri

[blocks in formation]

jam stabilitate gaudent, quanto majores mutationes esse potuerunt primitivis temporibus, quando scilicet species magis flexibiles erant, utpote juniores.

Resp. Selectione naturali varietates ejusdem speciei producuntur quidem, sed non novæ species diversis organis, vel facultatibus præditæ; insuper varietates hujusmodi, industriâ hominum obtentæ, citissime evanescere solent, si sibi permittantur. Quoad hybridas, qui ex mixtione variarum specierum oriuntur, generatim fertiles inter se non sunt, ita ut stabilem speciem constituere nequeant, et pauca facta quæ in contrarium proferuntur nihil aliud sunt nisi exceptiones generali regulæ, quibus nihil demonstrative probari possit.

52. His igitur utrinque expositis, putamus Transformistarum argumenta spernenda non esse, licet demonstrativa non sint, et aliunde stabilitatis specierum defensores probabilia afferre responsa, et immerito ut ignorantiæ reos ab adversariis existimari : inter eos enim invenire licet geologos et physicos maximâ scientiâ præditos'. Pergant igitur naturalium disciplinarum cultores rem scientificis argumentis expendere, dummodo Ecclesiæ judicio obedire parati sint veritas veritati adversari nequit.

das plantas, et præsertim investigationes W. Herbert probant multas hybridas species ita inter se fœcundas esse, ut species puras."

1 Paucos commemorare sufficiat Agazziz, Essay on the classification... 1869; J. D. Dana; J. W. Dawson; Flourens, Examen du livre de Darwin, 1864; A. de Quatrefages, Ch. Darwin, et ses précurseurs... 1870; Faivre, La variété des espèces et ses limites; De Nadaillac, Le Problème de la Vie; Blanchard, La vie et les êtres animés; D' Jousset, Evolution et transformisme; J. J. Bianconi, La théorie darwinienne, 1874; A. Wagner, Ehrenberg, Griesebach, F. Pfaff etc. Fatendum est tamen hodie plerosque naturalium disciplinarum cultores transformismo plus minusve favere, quamvis concedant selectionem naturalem ad omnia explicanda imparem esse.

Caput it.

DE ANGELIS.

Art. I. De Angelis in genere.

Dicemus de eorum notione, existentiâ, dotibus, elevatione, ad gratiam et lapsu.

I. Angelorum definitio.

53. 1° Quoad nomen. (A) Etymologice vox angelus (græce yes, hebraice mal'âk) idem sonat ac nuntius. Hinc prædicatur de (a) Verbo Incarnato, quod vocatur Angelus Testamenti1, quia mittitur a Patre tanquam nuntius, ad novum testamentum condendum; (b) hominibus, qui speciali modo Deum repræsentant et sunt veluti ejus nuntii, ut Prophetæ, Apostoli, Sacerdotes, J. Baptista2.

(B) Sensu usuali, angelus designat cœlestes spiritus præsertim bonos, quia illi sunt nuntii Dei, quibus utitur ad mundum gubernandum 3.

(C) In hoc tractatu et in sensu theologico, vox angelus significat omnes creaturas mere spirituales sive bonas, sive malas, i. e., sive bonos Angelos sive dæmones.

54. 2° Quoad rem, Angelus est substantia creata, intelleAualis, subsistens et mere spiritualis. Dicitur: substantia creata, ut sic Angelus distinguatur a Deo, qui est ens a se; intellectualis, ut sic secernatur a substantiis materialibus, et irrationalibus; subsistens, seu personalitate gaudens, et sic asseritur Angelum esse substantiam completam, quæ per seipsam suas operationes exercere valet, et sui juris, seu

1 Malach. III, 1. 2 Malach. II, 7; Isa. XLII, 19; Matt. XI, 10. 3 Hinc S. Augustinus dicit (in Ps. CIII): "Cum Spiritus sunt, non sunt Angeli; Angelus enim officii nomen est, non naturæ. Quæris nomen, Spiritus est; quæris officium, Angelus est."

« ÖncekiDevam »