Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Art. III. De Hominis Lapsu.

177. Post dicta de Elevatione hominis ad statum supernaturalem, de ejusdem lapsu disserere oportet, qui dicitur etiam originale peccatum. Duplex distingui solet: peccatum originale originans, quod nihil aliud est nisi peccatum personale Adæ, quatenus origo seu causa fuit illius peccati quod in ejus posteros transit; peccatum originale originatum, quod Adæ posteri in suâ conceptione, seu in suâ origine contrahunt. Disputabimus de existentia originalis peccati, de ejus naturà, effectibus et concordiâ cum ratione.

§ I. DE EXISTENTIA ORIGINALIS PECCATI.

I. In protoparentibus'.

178. Thesis Protoparentes mandatum sibi a Deo datum transgressi sunt, ac proinde graviter peccaverunt. De fide est: "Si quis non confitetur primum hominem Adam, cum mandatum Dei fuisset transgressus, etc., A. S."

Probatur prima pars 10 Script. Ad thesim demonstrandam, duo sunt probanda: protoparentes verum præceptum acccpisse, illudque transgressos fuisse; atqui utrumque constat 3: (A) Nam Deus prohibuerat ne, sub pœnâ mortis, protoparentes comederent de ligno scientiæ boni et mali: " in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris " 4.

1 Cf. S. Thom., 2. 2æ, q. 163-165; Suarez, de Opere sex dier. 1. IV; Bellarminus, Controvers., de Amissione Gratiæ lib. III; Petavius, de Sex dierum opif., 1. II, c. 9-10; de Rubeis, de Peccato originali; Palmieri, th. 65; Mazzella, n. 901 sq.; Hurter, n. 392 sq.; Pesch, n. 228 sq. 2 Trid. sess. V, can. I.

3 Nonnulli moderni, post Cajetanum, putant mosaicam narrationem de lapsu protoparentum allegoricam esse, nihilque aliud significare nisi præceptum positivum illis impositum fuisse, cujus natura determinari nequit, idemque ab eis violatum fuisse. Hæc opinio nunquam ab Ecclesiâ damnata est, sed communi Patrum et theologorum sententiæ adversatur; quidquid sit, etiam admissâ allegoriâ, inconcussa stat thesis nostra; nam, etiam in hoc casu, vera tentatio adfuit, licet nullus serpens mulieri apparuerit, vereque protoparentes interiori suggestioni, quâ ad violandum Dei præceptum sollicitati fuerant, consensum præbuerunt. Cfr. Lagrange, Revue Biblique, Juil. 1897, p. 345 sq.

* Multi de morte tum corporis tum animæ præfata verba intelligunt (Gen. II, 17), alii de solâ morte corporis, ita tamen ut sensus sit : morti

(B) Aliunde protoparentes præceptum violârunt libere comedendo de illo fructu, et per hoc peccaverunt, juxta llud S. Pauli: "Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit "2. Quod quidem peccatum commiserunt, instigante Satanâ sub formâ serpentis 3; dicit enim Scriptura: "Invidiâ diaboli mors intravit in orbem terrarum" 4.

2o Ratione. Ratio non potest quidem demonstrare existentiam peccati Adæ, sed solum investigare quomodo homo peccare potuerit, cum esset immunis a concupiscentiâ. Jamvero immunitas a concupiscentiâ tollebat quidem unam e causis peccati, non autem omnes: etenim voluntas hominis remanebat libera, et peccabilis: omnis enim voluntas creata est defectibilis; siquidem peccare nihil aliud est nisi declinare a regulâ morum, ideoque ille solus est naturâ impeccabilis, cujus regula est propria voluntas; quod est proprium Dei; ergo homo, etiam a concupiscentiâ immunis, peccabilis erat 5. Atqui non est mirum quod voluntas defeEtibilis aliquando deficiat et peccet : ergo. — Confirmatur exemplo angelorum, qui etsi nullam concupiscentiam haberent, peccare potuerunt, et de facto peccarunt. Ratio autem cur Deus creaverit homines et angelos liberos et peccabiles, erat ut sic mereri et demereri possent: melius est enim finem suum attingere libere quam veluti coacte.

179. Secunda pars Transgressio Adami fuit grave peccatum. Certe est et constat : (A) ex gravitate præcepti; gravitas peccati pendet ex gravitate præcepti; atqui præceptum impositum protoparentibus erat omnino grave, ut patet (a) ex fine præcepti : Deus enim volebat, per illam prohibitionem, exigerc tributum subjectionis et obedientiæ; atqui homo tenetur sub gravi illud tributum Deo solverc : ergo; (b) ex comminatione gravis pænæ eo enim gravius

obnoxius eris. Cf. Petav. op. cit. 1. II, c. 10. Vel dici potest Deum comminatum esse mortem eo tempore quo Adam peccaret, sed postea sententiæ exsecutionem ex misericordiâ distulisse.

[blocks in formation]

4

[blocks in formation]

Sap. II, 24. De naturâ serpentis, variisque circumstantiis tentationis vide Maas, Christ in type, vol. I, p. 186 sq.

5 S. Thom. I, q. 63, a. 1.

apparet præceptum quo majori pœnâ sancitur; atqui pœna comminata erat gravissima, scilicet pœna mortis pro corpore et animâ ; ergo.

Nam

(B) Ex variis malitiis in illo peccato inclusis. protoparentes, violando divinum præceptum multa peccata commiserunt, scilicet: (a) Uterque commisit peccatum sperbiæ, appetendo similitudinem Deo modo inordinato, juxta illud quod serpens dixerat: “et eritis sicut Dii". Hinc dicitur: "in ipsâ (superbiâ) initium sumpsit omnis perditio❞ 2. (b) Uterque commisit peccatum curiositatis, scientiam inordinate appetendo, juxta illud serpentis : " et eritis sicut Dii scientes bonum et malum". (c) Ambo pariter peccatum inobedientia commiserunt, dum violarunt divinum præceptum. Unde dicitur: “Per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi" 3. (d) Tandem Adamus commisit peccatum inordinati amoris erga uxorem, dum, illâ suggerente, fructum comedit; Eva autem peccatum gula: "Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum "4; et peccatum scandali, dum fructum præbuit viro; imo, juxta probabilem sententiam, peccatum infidelitatis, credendo verbis diaboli contra Deum loquentis; dicitur enim a S. Paulo 5: "Vir non est seduEtus, mulier autem seducta in prævaricationem fuit" 6.

1 Gen. III, 5.

2 Tob. IV, 14. Superbiam fuisse primum primi hominis peccatum sic probat Angelicus Doctor (I, q. 163, a. 1-2) : Ibi fuit primum peccatum hominis, ubi potuit esse primus appetitus inordinati finis; atqui primus appetitus inordinatus non potuit esse circa sensibilia, quia stante rectitudine voluntatis, carnis concupiscentia non erat; ergo fuit circa bonum spirituale inordinate appetitum; quod pertinet ad superbiam. Quæ superbia fuit in hoc quod inordinate divinam similitudinem appetierit, non similitudinem æqualitatis, quam nemo sanæ mentis optare potest, sed similitudinem imitationis, volendo per virtutem propriæ naturæ determinare sibi quid esset bonum et quid malum ad agendum, propriisque viribus beatitudinem consequi. Nec dicatur primum Adami peccatum fuisse inobedientiam: quum enim inobedientia non sit propter se appetibilis, ex superbiâ causata fuit.

3 Rom. V, 19. — Gen. III, 6. - 5 I Tim. II, 14.

6 Protoparentes sui peccati veniam obtinuisse Scripturâ constat : "Hæc (Sapientia) illum qui primum formatus est a Deo pater orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit, et eduxit illum a delicto

II. De peccato originali in Adæ posteris. 180. Status quæstionis. Dogma catholicum est Adamum peccando non solum sibi, sed etiam nobis, amisisse sanctitatem, in qua constitutus fuerat, nobisque transmittere reatum culpæ, quo peccatores ab initio constituimur. Illud peccatum, quod posteri Adæ contrahunt in sua origine, vocatur peccatum originale: ejus natura postea explicabitur. Nunc autem ejus existentia demonstranda est contra Pelagianos et Unitarios, qui contendunt Adami peccatum ipsi soli, non autem ejus posteris nocuisse, nisi forte malum exemplum præbendo, et textus Scripturæ intelligunt vel de hujus vitæ miseriis, vel de peccato actuali, quod committimus in imitationem peccati Adæ 1. Rationaliste pariter peccatum originale rejiciunt, utpote rationi contrarium; quorum difficultates infra exponentur et solventur.

181. Thesis Omnes homines, ex Adamo naturaliter geniti, excepta B. Virgine, in conceptione suâ, peccatum aliquod contrahunt, quod merito vocatur originale peccatum 2. De fide est ex Tridentino (sess. V, can. 2): "Si quis Adæ prævaricationem sibi soli, et non ejus propagini, asserit nocuisse, et acceptam a Deo sanctitatem, et justitiam, quam perdidit, sibi soli, et non nobis etiam eum perdidisse: aut inquinatum illum per inobedientiæ peccatum, mortem et poenas corporis tantum in omne genus humanum transfudisse, non autem et peccatum, quod mors et animæ, A. S." Dicitur "naturaliter geniti”, nam, quum peccatum originale per generationem transmittatur, ex dicendis, si quis homo a Deo directe crearetur, aut extra leges naturales

suo" (Sap. X, 1). Communis sententia est eos salutem consecutos esse; ait enim S. Augustinus (Ep. 99 ad Evodium): "Ecclesiam fere totam consentire Christum, cum ad inferos descendit, inde Adamum liberâsse". Cf. Suarez, de Op. sex dier. 1. IV, c. 9.

1 Unitariorum doctrinam exponit J. F. Clarke, Manual of Unitarian belief, Boston, 1888, p. 37. Idem fere tenent plerique Protestantes in Galliâ, ut videre est ap. F. Lichtenberger, Encycl. des Sc. Religieuses, voce péché, vol. X, p. 358 sq.

2 Cf. S. Thom. 1a 2æ, q. 81; C. Gent. 1. IV, c. 50-52; Bellarminus, op. cit. 1. IV; de Rubeis, op. cit.; Palmieri, th. 66-70; Mazzella, n. 917 sq.; Hodge, Systematic theol., vol. II, § 8-13.

conciperetur, non esset obnoxius originali culpæ ; exceptio autem pro B. Virgine probatur in Tr. de Verbo Incarnat

182. 10 Scriptura. (A) S. Paulus comparationem instituens Adamum inter et Christum, hæc habet : "Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per pcccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt... Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obedientiam justi constituentur multi" 2. Unde sic: ex his verbis constat per Adamum peccatum aliquod intravisse in hunc mundum, i. e. in omnes homines, ut ex contextu apparet, et per Adamum omnes homines peccatores constitutos fuisse; atqui peccatum de quo agitur est peccatum originale; nam, (a) est verum peccatum, et non solum pœna peccati, seu mors, ut volunt Pelagiani et Unitarii; nam Apostolus sedulo distinguit inter peccatum ipsum quod vocat “ ἡ ἁμαρτία (the sin), et mortem quæ est pœna peccati, et asserit utrumque incurri; insuper addit per Adamum homines peccatores constitutos fuisse; quod non potest interpretari nisi de peccato vere animæ inhærente: nec potest esse concupiscentia, quia peccatum illud opponitur justitiæ seu gratiæ (18-19), ideoque in justis remanere nequit, dum e contra in eis concupiscentia manet; præterea peccatum illud est "in omnes homines in condemnationem": quod certe de concupiscentiâ

[ocr errors]

1 Utrum in quo (græce é') significet in Adamo, vel eo quod, quia, disputatur inter Commentatores. Prior sententia asserens in quo stare pro in Adamo pro se habet Patres latinos, quorum tamen auctoritas in quæstione philologiæ græcæ non est tanti valoris ac Græcorum, plerosque doctores catholicos antiquos et nonnullos recentes. Posterior habet pro se syntaxim et usum loquendi Græcorum, Patres græcos quinque linguæ suæ peritissimos, plerasque versiones, doctores catholicos recentes non paucos eruditione præstantes. Quæcumque autem interpretatio admittatur, nil refert ad probationem thesis nostræ; nam etiamsi in quo idem sonet ac quia, quatenus, postulat contextus ut subaudiatur in Adam, tum quia dicitur : per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit ", tum quia infra additur: "unius delicto multi mortui sunt,.... sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem"... Cf. Corluy, op. cit. vol. I, p. 228 sq.; Palmieri,

th. 66.

2 Rom. V, 12-19.

66

« ÖncekiDevam »