Sayfadaki görseller
PDF
ePub

batur, facile omnino poterat servare præceptum a Deo impositum, ac proinde gratiam servare posterisque transmittere; insuper, postquam Adamus, per suam culpam, incapax factus fuit nobis transmittendi gratiam, aliud medium a Deo institutum fuit quo finem nostrum attingere possemus; ergo. Nec dicatur, ob levissimam causam, Adamum ejusque posteros fuisse graviter punitos; nam etsi comestio ligni prohibiti in se videatur quid levissimum, erat tamen ex circumstantiis, gravissimum peccatum,ut supra probavimus, meritoque propter illud peccatum Adamus posterique ejus gratiam amiserunt.

209. 3° Neque bonitati. Peccatum originale Dei bonitati repugnaret, si per illud totaliter corrupta esset natura humana, ut docent Protestantes; sed res non ita se habet; nam, etiam post originale peccatum, homo integra servat sua naturalia, libere potest inter bonum et malum eligere, nihilque amisit nisi quod ipsi indebitum erat. Aliunde in hoc maxime apparet Dei bonitas, quod instituerit remedium, quo macula originalis peccati abstergi possit, nec dubitaverit Filium suum mittere in mundum, ut mundus salvaretur per ipsum. Itaque doctrina originalis peccati non debet seorsim spectari, sed quatenus connexa cum dogmate Redemptionis, et tunc merito cum Ecclesiâ exclamare possumus: "O felix culpa, quæ talem ac tantum meruit habere Redemptorem"!

II. Peccatum originale non repugnat ex parte

modi transmissionis.

210. Peccatum enim originale per generationem propagatur, non quidem eo sensu quod generatio ponat in animâ maculam, aut habitum malum, sed in eo sensu quod, per generationem producatur homo qui, utpote Adami filius, deberet gratiâ ornari, et tamen eâ privatur, ob culpam protoparentis; atqui hoc non repugnat neque ex parte Dei, neque ex parte parentum.

1o Non ex parte Dei, quia quando Deus creat animam, nullam maculam, nullum vitiosum habitum in eam infundit, sed illam producit talem qualis fuisset in statu naturæ puræ, ac proinde vocari nequit auctor peccati originalis. Si autem Deus, animam creando, non infundit in ipsam

gratiam sanctificantem, hoc Adæ tribuendum est, qui non servavit conditionem, sub quâ talis gratia communicanda

erat.

2o Neque ex parte parentum: parentes enim, dum generant pueros, opus ex se bonum faciunt, et si parvuli ab ipsis geniti, nascantur gratiâ privati, originalique peccato infecti, illud non intenditur a parentibus, sed per accidens evenit non ex ipsorum, sed ex Adami culpâ; atqui, ut constat ex Tractatu de Actibus humanis, licet ponere actionem ex se bonam, ad effectum bonum producendum, etsi ex eâ sequatur per accidens alius effectus malus; ergo parentes non peccant generando pueros, nec sunt auctores originalis peccati.

211. Ut omnia paucis verbis comprehendamus, hæc statuenda sunt circa propagationem originalis peccati. (a) Causa efficiens moralis unica illius peccati est voluntas peccaminosa Adæ, qui egit ut procurator et caput juridicum totius generis humani.

(b) Causa instrumentalis, vel conditio sine quâ non, est naturalis generatio, per quam efficimur vere filii Adæ. (c) Subjectum igitur sunt omnes et soli homines ex Adamo naturaliter geniti.

212. Hæc satis sint de miserando protoparentum lapsu, quem pro nostrâ eruditione Deus permisit. Felix enim. quem faciunt aliena pericula cautum! Nos enim, sicut protoparentes, supernaturalibus donis per baptismum aucti sumus, et in Ecclesiâ sicut in paradiso positi, ubi arbor vitæ, Eucharistia videlicet, crescit, fluitque uberrimus gratiarum fluvius quo, per septem sacramentorum canales, animæ nostræ hortus irrigatur. Nec desunt tentationum stimuli: serpens antiquus blanditiis et fallaciis concupiscentiam nostram movet et excitat; mundus scandalis ad peccandum nos allicit. Si cum seductore colloqui velimus, vel suaves mundi susurros audiamus, brevi peccatum animam intrabit, et per peccatum mors. Unum ergo timeamus, peccatum, quo primus colonus e paradiso ejectus fuit. "Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum et ipse est propitiatio pro peccatis nostris " (I Joa. II, 1-2). De quo jam dicere debemus in sequenti Tractatu

De Verbo Incarnato

et Redemptore.

De Verbo Incarnato scripserunt :

Inter Patres: Sæc. II: S. Justinus, qui in Apologiâ I (n. 30-60), et Dialogo cum Tryphone (48-108) de Christo ut Filio Dei disserit; S. Irenæus, Adv. Hæreses, lib. V; Tertullianus, Liber de carne Christi. Sæc. III S. Hippolytus, Contra hæresim Noëti, ubi non solum Trinitatem, sed etiam Incarnationis mysterium exponit; Origenes, Libri octo contra Celsum. Sæc. IV: S. Athanasius, Liber de Incarnat. Verbi; Libri duo de Incarnat. contra Apollinarium ; Sermo major de Fide; S. Cyrillus Hierosol., Catecheses 12 et 13; S. Gregorius Naz., Orationes V. de Theologiâ, (or. 3-4); Oratio in Christi nativitatem; Poemata theologica, lib. I, sect. I; S. Gregorius Nyss., Oratio catechetica magna, c. 9-32; Orationes V de Resurrectione Domini; S. Ephrem, Sermones polemici 12, 14, 17-19, 24, 29, 30, 31, 34, 51, 54. — Sæc. V: S. Augustinus, Liber contra Sermonem Arianorum; S. Cyrillus Alex., Scholia de Incarnatione ; Liber quod unus sit Christus; Lib. de Incarnat. Verbi Dei Filii Patris; Adversus Nestorii blasphemias; Explanatio 12 capitum seu anathematismorum; Apologeticus pro 12 capitibus; Liber de rectâ fide in D. N. Jesum Christum; De Incarnat. Dominicâ; S. Leo Magnus, Sermones 96 de Mysteriis Domini; Epistolæ dogmaticæ, præsertim 28 ad Flavianum; S. Petrus Chrysologus, Sermones dogmatici 80, 99, 141, 147, 148. Sæc. VI: S. Fulgentius Rusp., Liber ad Victorem contra sermonem fastidiosi Ariani; Liber ad Scarilam de Incarnatione Filii Dei. Sæc. VIII: S. Joannes Damasc., Expositio fidei orthodoxæ, lib. III-IV.

[ocr errors]

Inter Theologos: Sæc. XII: S. Anselmus, Liber de Fide Trinitatis et de Incarnatione Verbi; Libri duo cur Deus homo; P. Lombardus, Libri Sententiarum, lib. III; Rich. a S. Victore, Liber de Incarnatione; de Emmanuele; De comparatione Christi ad florem, Mariæ ad virgam. Saec. XIII: S. Thomas, O. P., 3, q. 1-51 cum Commentariis Cajetani; Cont. Gent. lib. IV, c. 27 sq., cum Comment. Ferrariensis; Quæst. disp., de Unione Verbi, de scientiâ Christi, de gratiâ Christi; S. Bonaventura, (). M. Commentar. in lib. III Sentent.; Breviloquium. Sæc. XIV: J. Duns Scotus, O. M., In lib. III Sententiarum; P. Paludanus, O. P., In lib. III

[ocr errors]

Sentent. Sac. XVI: Bartholomæus Medina, O. P., Comment. in 3am p. S. Thomæ; Franciscus a Christo, Ord. S. A., Prælectiones sive Enarrationes admirabilis Verbi Incarnati.—Sæc. XVII : Greg. de Valentiâ, S. J., de Incarnatione divini Verbi; G. Vasquez, S. J., In 3am p. S. Thoma; F. Suarez, S. J., de Incarnatione; De Lugo, S. J., De Mysterio Incarnationis; Bellarminus, S. J., De Christo, capite Ecclesiæ; Joannes a S. Thomá, O. P., In 3am p. S. Thomæ ; Gonet, O. P., Clypeus, De Deo Incarnato; Smiglecki, De Christo vero et naturali Dei Filio, ejusque pro peccatis nostris satisfactione; Petavius, S. J., De Incarnatione; Thomassinus, Orat., De Incarnatione; Salmanticenses, de Incarnatione; Bérulle, Orat., Des Grandeurs de J.-C. - Sæc. XVIII: D. Perez, (). P., De Ineffabili Incarnationis mysterio; Billuart, O. P., De Incarnatione, De Mysteriis Christi; Claudius Frassen, O. M., Scotus Academicus; Legrand, S. S., De Incarnat. Verbi (ap. Migne, vol. IX); J. Gauthier, S. J., De Augustissimo Verbi Incarnati mysterio; Holtzclau, S. J., de Verbo Incarnato (in Theol. Wirceburgensi). Sæc. XIX: Liebermann, Instit. theol., de Generis Humani Redemptione; J. A. Jacquemin, de Incarnat. Verbi divini; T. L. Brittain, O. P., The Divinity of Jesus-Christ; Perrone, S. J., Prælect. theol., De Incarnat.; De D. N. Jesu Christi divinitate; Franzelin, de Verbo Incarnato; Stentrup, S. J., de Verbo Incarnato; Card. Satolli, De Incarnatione; Scheeben, Dogmatik, lib. V, § 206 sq.; J. Morris, Jesus, the Son of Mary; Landriot, Le Christ de la Tradition; Bougaud, Le Christianisme et les Temps présents, t. II, Jésus-Christ; Faber, Bethlehem; The precious Blood; L. Billot, S. J., De Verbo Incarnato, 1892; Tepe, S. J., Prælect. theol., vol. III, De Verbo Incarnato, 1896.

[ocr errors]

Inter Protestantes: Dorner, Entwickelungsgeschichte der Lehre von der Person Christi... Berlin, 1846-56, anglice versum History of the Development of the Doctrine of the Person of Christ, 1868-1872; G. Thomasius, Christi Person und Werk, Erlangen, 1862-64; W. F. Gess, Christi Person und Werk, Basle, 1870, 1879; Archdeacon Wilberforce (postea ad fidem catholicam conversus), The Doctrine of the Incarnation; H. Liddon, The Divinity of Our Lord and Saviour J. C., Bampton Lectures for 1866; W. B. Pope, The Person of Christ, dogmatically, scripturally and historically considered, 1878; A. B. Bruce, The Humiliation of Christ in its physical, ethical and official aspects, 1875; Lichtenberger, Encyclopédie, vol. III, 1878, voce Christologie; J. Bovon, Théologie du N. Testament, Lausanne, 1893-94; C. Gore, The Incarnation of the Son of God, Bampton Lect. for 1891; C. Hodge, Systematic Theology, vol. II, part. III; P. Schaff, Christ and Christianity; H. C. Powell, The Principle of the Incarnation, London, 1896; Ottley, The Doctrine of the Incarnation, London, 1897.

DECRETA SYNODI EPHESINE ECUMENICE III A. 431'.

I. Can. 1. Si quis non confitetur, Deum esse veraciter Emmanuel, et propterea Dei Genitricem sanctam Virginem: peperit enim secundum carnem, carnem factum Dei Verbum, secundum quod scriptum est: "Verbum caro factum est": A. S.

2. Can. 2. Si quis non confitetur carni secundum substantiam2 unitum Dei Patris Verbum, unicum esse Christum cum propriâ carne, eumdem scilicet Deum simul et hominem: A. S.

3. Can. 3. Si quis in uno Christo dividit substantias post unitionem, solâ eas connexione conjungens, quæ secundum dignitatem fit, vel etiam auctoritatem et potestatem, ac non potius conventu, qui per unitatem factus est naturalem: A. S.

4. Can. 4. Si quis in personis duabus vel subsistentiis eas voces, quæ in Apostolicis scriptis continentur et Evangelicis, dividit, vel quæ de Christo dicuntur a Sanctis, vel ab ipso, et aliquas quidem ex his velut homini, qui præter Dei Verbum specialiter intelligatur, aptaverit, illas autem tanquam dignas Deo, soli Dei Patris Verbo deputaverit A. S.

:

5. Can. 5. Si quis audeat dicere, hominem Christum Theophorum, id est, Deum ferentem, ac non potius Deum esse veraciter dixerit, tanquam filium per naturam secundum quod Verbum factum est caro, et communicavit similiter ut nos carni et sanguini : A. S.

6. Can. 6. Si quis dicit Deum esse vel Dominum Christi, Dei Patris Verbum, et non magis eumdem ipsum confiteatur Deum simul et hominem, propterea quod Verbum caro factum est, secundum Scripturas A. S.

7. Can. 7. Si quis velut hominem Jesum operante Deo Verbo dicit adjutum, et unigeniti gloriam tanquam alteri præter ipsum existenti tribuit : A. S.

8. Can. 8. Si quis audet dicere assumptum hominem coadorandum Deo Verbo, et conglorificandum et nuncupandum Deum tanquam alterum cum altero (nam con syllaba superadjecta hæc cogit intelligi), ac non potius unâ supplicatione veneratur Emmanuel, unamque ei glorificationem dependit, juxta quod Verbum caro factum est: A. S.

1 Cf. Denzing. 73-84. Canones hic relati nihil aliud sunt nisi S. Cyrilli anathematismi, quos Synodus Ephesina recepit, Chalcedonensis in acta retulit, Constantinop. defendit.

2 Versio antiqua hic, can. 2, 3, vocem úrósτaçı per substantiam reddidit. Idem habetur Syn. V., can. 13. Retinuimus quod et Petavius, de Incarn., lib. c. 17, tuetur. Unio hypostatica substantialis vel essentialis dicitur, inquantum istæ voces Nestorianorum accidentali seu morali unioni opponuntur. Est sane unio ista substantiarum, sed per subsistentiam". (Denzing, 1. c.)

« ÖncekiDevam »