Sayfadaki görseller
PDF
ePub

stus Deus sit, omnes fere Christiani, Apostoli, Patres, Doctores, acuitate ingenii et profundissimâ scientiâ pollentes, fidelesque per universum orbem dispersi, per novemdecim sæcula in errore pessimo versati sunt, et idololatriæ addicti, quum tanquam Deum adoraverint merum hominem; verusque Deus a paucis tantum hæreticis supremos honores accepit; atqui hæc hypothesis admitti nequit : (a) non potest enim Deus sapiens permittere tot et tantos viros, qui bonâ fide veritatem inquirebant, in tam nefandum et perniciosum errorem incidisse, circa rem maximi momenti, in quâ tum de suâ gloriâ, tum de salute animarum agitur. (b) Nec pariter potuit speciali providentiâ protegere, et a fortiori miraculis confirmare religionem, cujus dogma fundamentale fuisset error pessimus; secus enim errori favisset, et merito dicere possemus: “si error est, a te decepti sumus". Ergo remanet ut Christus sit vere Deus; hoc jam Prophetæ prænuntiaverant; hoc Christus ipse testatus est et testimonium suum proprio sanguine sigillavit; non solum testatus est, sed miraculis demonstravit; idem testati sunt Apostoli et Evangelistæ : idem testati sunt Martyres et Doctores, ac proinde cum illis exclamare licet : Christum cum Patre et Spiritu S. Deum esse confiteor".

[ocr errors]

et philosophorum opiniones pristinas subverterit, regiones et orbis terræ populos longe dissitos ad novum exemplar effinxerit? Quomodo fieri potuit ut quis, nihil aliud quam barbari Orientis dialectum loquens de Poecilis superbiâ et Academiæ subtilitate triumphum retulerit? Quomodo triginta legionum virtus pado ac stimulo filii David cessit? Quidnam igitur homines compulit ut fervidi Afri (Tertulliani) paradoxum admitterent, simulque hoc stupendum effatum ut divino sigillo obsignatum profiterentur : "Crucifixus est Dei Filius; non pudet, quia pudendum est; et mortuus est Dei filius: prorsus credibile est, quia ineptum est; et sepultus resurrexit: certum est, quia impossibile est" [Tertull. de Carne Christi, sect. V]. Ita Wilberforce, op. cit. c. 5, p. 79.

1 Hinc Napoleoni ascribuntur hæc verba quæ, a quocumque dicta fuerint, vera sunt: "Deus in cœlo certe non est, si homo stupendum consilium sibi supremum cultum vindicandi, Dei nomen usurpando, concipere et exequi potuit ".

Caput ii.

DE MYSTERIO INCARNATIONIS.

Demonstratâ divinitate Christi, jam disputare licet de mysterio Incarnationis, scilicet de unione inter naturam divinam et naturam humanam in personâ Verbi: quæ quidem unio vocatur hypostatica seu personalis. Ad eam intimius scrutandam, in quantum fieri potest, dicemus tum de unione ipsâ, tum de duobus terminis ejusdem, scilicet de personâ assumente et de naturâ assumptâ.

Art. I. De Unione Hypostaticâ.

Exponemus ejus notionem et existentiam, consectaria, et cum ratione concordiam.

§ I. DE NOTIONE ET EXISTENTIA HUJUS UNIONIS.

I. Notio unionis hypostaticæ1.

Ut notio melius innotescat, declarabimus quid sit, et quinam sint errores oppositi.

76. 1° Quoad nomen, mysterium de quo agimus varie appellatum est secundum varios respectus, sub quibus considerari potest. (a) Ratione originis, vocatum est missio Filii, exitus a Patre, descensus e cœlo 2. (b) Ratione termini, dictum est adventus in mundum, assumptio humanitatis, exinanitio Verbi, Epiphania seu apparitio, Theophania, i. e. Dei manifestatio, Economia, i. e. attemperatio, quia Deus in hoc mysterio infirmitati nostræ sese accommodavit 3. (c) Ratione effectus, vocatum est unio, unitio, adunatio (græ

1 Cfr. Petavius, de Incarnat. 1. III, c. 1-5; Legrand, diss. I, c. 1. Stentrup, th. 14; Tepe, n. 811 sq.; Landriot, op. cit. 2o Confér.

2 Galat. IV, 4; Joa. VI, 41; X, 26.

[blocks in formation]

ce evwois), conventus, conventio, copulatio (vodos, auμbrais, ováquia), quia per hujusmodi mysterium utraque natura, divina scil. et humana, intimo vinculo simul convenerunt et adunatæ sunt; sed præsertim unio hypostatica, evoog za0'ùñóσraσiv,quâ significabatur unionem non esse externam vel moralem tantum, sed veram et substantialem, ita ut non duæ essent in Christo personæ, sed una tantum, quatenus persona Verbi sibi assumpsit humanam naturam; hinc appellatum est etiam incorporatio, inhumanatio, assumptio, apprehensio humanæ naturæ. (d) Sed communiter vocatur a Latinis Incarnatio, a Græcis oάoxwos, i. e., unio cum carne, non quidem eo sensu quod Verbum solam carnem assumpserit, sed ad plenius significandum, Ipsum non solum. superiorem, sed etiam inferiorem humanæ naturæ partem assumpsisse: vox enim caro sæpe sæpius in Scripturâ totum hominem designat: "Videbit omnis caro salutare Dei" 1.

77. 2° Quoad rem, Incarnationis mysterium est unio hypostatica duplicis naturæ, divinæ et humanæ, in unicâ Verbi persona, ex quâ unione unus est Christus 2. Dicitur :

(A) Unio, i. e. nexus seu conjunctio plurium ad aliquid unum efficiendum.

(B) Hypostatica. Ad quod intelligendum, sciendum est duplicem unionem distingui posse: (a) unionem accidentalem, quâ res coadunantur per meram aggregationem, non autem ad unicam substantiam efformandam; talis est unio inter lapides qui unum acervum efformant, inter amicos quorum est cor unum et anima una: hæc unio vocatur etiam moralis; (b) unionem substantialem, quâ plura coadunantur ad totum aliquod substantiale efformandum. Quæ iterum duplex est, naturalis et hypostatica : naturalis, quâ ex pluribus substantiis sive incompletis, sive completis, sed integris non remanentibus, unica natura completa efficitur ut est v. g. unio corporis et animæ in homine, oxygenii et hydrogenii in aquâ; in priori enim casu, corpus et anima sunt substantiæ incompletæ, in posteriori, oxygenium et

[blocks in formation]

2 Ut melius definitio intelligatur, in memoriam revocentur ea quæ diximus de naturâ et personâ (De Deo Trino, n. 13-17).

SYNOPSIS II. 29

hydrogenium sunt quidem substantiæ in se completæ, sed transmutantur quando simul uniuntur ad aquam efformandam. Hypostatica seu personalis unio ea est, quâ ex pluribus naturis completis, et integris remanentibus, unica efficitur persona. His positis, unio naturæ divinæ et humanæ in Christo dicitur hypostatica, i. e. non mere accidentalis, seu per concordiam voluntatum aut meram inhabitationem, vel collationem alicujus extrinsecæ dignitatis, sed vere substantialis1; nec tamen naturalis seu ex duabus naturis unicam efficiens naturam, sed personalis, ita ut duæ naturæ, quæ uniuntur, integræ maneant, et tamen unicam efforment personam : nusquam sublatâ differentiâ naturarum propter unionem ", ut ait C. Chalcedonense.

(C) Naturæ divinæ et humana: his verbis indicantur duo extrema quæ uniuntur,scilicet natura divina Verbi,et humana natura ex corpore et animâ composita, utraque completa, utraque distincta et inconfusa remanens,etiam post unionem.

(D) In unica Verbi personâ: quibus verbis ostenditur utramque naturam ita uniri, ut unicam efforment personam, hancque personam esse personam Verbi, quæ, eadem semper manens, humanam naturam sibi assumit, et ejus personalitatem supplet. Proinde unio Verbi cum humanâ naturâ facta fuit in personâ, non in naturâ, seu aliis verbis, natura humana directe unita fuit personæ Verbi, non autem naturæ quæ tribus personis communis est; insuper Verbum assumpsit naturam humanam integram, non autem personalitatem humanam, sed Ipsum vices hujus personalitatis supplebat, operando videlicet quidquid persona humana agere po

tuisset.

(E) Ex quâ unione fit Christus, nam ex illâ unione oritur unica persona theandrica, quæ est simul Deus et homo et vocatur Jesus Christus.

'Patres hanc unionem vocant substantialem, “non quod duæ naturæ unam compositam naturam effecerint, sed quod in unam Filii Dei compositam hypostasim inter se unitæ fuerint" (Damascenus, Fides Orthod. III, 3). Nonnulli eam vocant etiam physicam ut sic distinguatur a morali unione, imo naturalem et essentialem, non eo sensu quod unica sit in Xto natura aut essentia, sed ut significent unionem esse veram, realem, objectivam, non autem moralem.

Errores circa mysterium Incarnationis.

78. Mysterium Incarnationis, propter suam profunditatem et obscuritatem varie in variis sæculis impugnatum est; quandoque divinum in Christo elementum, quandoque humanum, aut etiam unionem inter utrumque existentem hæretici perverse exposuerunt. Tres periodi in historiâ hujusmodi hæreseon distingui possunt :

79. (A) Duobus prioribus sæculis, duo errores oppositi recenseri debent: (a) Ebionita, a Judaismo conversi, divinum in Christo elementum negaverunt, asserendo Christum esse merum hominem, ut supra diximus (n. 25). (b) Gnostici autem non pauci, a paganismo conversi, humanum in Christo elementum negârunt; putantes siquidem omnem creaturam corpoream esse malam, docuerunt corpus Christi non fuisse verum et reale, sed solum apparens et phantasticum exinde vocati sunt Phantasiasta vel Docetæ1 (a græcâ voce donsiv apparere). Alii autem asseruerunt corpus Christi fuisse quidem reale, sed cœleste et sidereum, et per sinum Virginis, sicut lux per vitrum, transiisse. Occasione vero harum hæreseon Ecclesia magis explicite affirmavit Christum esse simul Deum et hominem.

:

80. (B) Tertio et quarto sæculis, jam intimius mysterium Incarnationis investigatum est: (a) Ariani, (cfr. de Deo Trino, n. 22), admittebant quidem Verbum vere fuisse humanæ naturæ unitum, sed ejus consubstantialitatem cum Patre negabant, ideoque Christum non merum hominem, sed perfectissimam creaturam esse dicebant. (b) Apollinaristæ2 ex adverso humanam Christi naturam minuebant, asserendo hanc intellectu carere. Apollinaris enim (IV Sæc.) tria principia, post Platonem, in homine admittens, corpus, sc. animam sensibilem (vxv) et animam intellectualem (πvsuμa), docuit Verbum assumpsisse quidem corpus et animam sensibilem, non autem animam intellectualem; nam Verbum ipsum, ut aiebat, vices tenet mentis in Christo.

I

1 Cf. Petavius, 1. I, c. 4; Stentrup, th. 6; Alzog, op. cit. § 72; Schaff, op. cit. vol. II, § 134.

2 Cf. Petav. 1. I, c. 6; Stentrup, th. 8; Alzog, § 114; Schaff, vol. III, § 136.

« ÖncekiDevam »