Sayfadaki görseller
PDF
ePub

(a) Script. Illud est motivum partiale fidei qu cessarium est ad credendum ac auctoritas D textibus supra allatis declaratur fidem fundari super veracitatem Dei, sed etiam supra ejus ejus locutionem "quia quod scimus loquimur, qu testamur", super divinam revelationem "per r Jesu Christi", ac proinde eadem vis tribuitur re auctoritati divinæ. Ergo.

(b) Vaticanum, quamvis rem non definiverit, ins tur revelationem esse partiale motivum fidei, d nos credere propter auctoritatem Dei revelant in plerisque catechismis, præsertim vero in eo C. Baltimorensi, recenter scriptus fuit, revelatio ut motivum partiale fidei, " because Thou hast re who canst neither deceive nor be deceived.". (c) Rat. Illud est partiale motivum fidei quod ne quiritur ut rátio nostra videat connexionem inte tem Dei et veritatem credendam; atqui talis co apparet nisi per factum ipsum revelationis, ut ev paret in sequenti syllogismo: "quidquid Deus fide tenendum; atqui Deus revelavit mysterium ergo". Ergo factum revelationis est motivum på nam, ut ait Lugo, "non minus assentio mysterio quia Deus revelat, quam quia Deus est prima minus me movet unum quam aliud, sed utrumq per modum duplicis præmissæ formalis vel virtu dendam Trinitatem."

98. (B) Scotista autem dicunt revelationem conditionem sine quâ non, ac proinde actum fidei mendum esse: "credo quia Deus, qui revelavit, dicunt enim illud non esse partiale motivum fidei non movet intellectum ad assentiendum veritat

1 Cf. Aureolus, in Prologo, quæst. de Unit. theol., a. 3; I. p. disp. 7, a. 3.

atqui factum revelationis ex se non movet intellectum ad assentiendum, quum sola assertio per se non sit probatio; potest esse enim falsa; ergo. Respondent Thomistæ factum ipsum revelationis ex se quidem non esse sufficiens, seu totale fidei motivum, sed sumptum simul cum veracitate divinâ, vere intellectum movere ad credendum; affirmatio enim alicujus personæ veracis certe nos movet ad assentiendum eis quæ dicuntur.

99. 2o Ex dictis, auctoritas Dei revelantis est motivum fidei. Jamvero illa auctoritas potest cognosci per rationem et per revelationem. Quærunt igitur theologi utrum auctoritas Dei, quatenus est motivum fidei, credi possit et debeat per revelationem, vel per rationem cognosci.

(A) Suarez, Kilber, Mazzella1 multique alii contendunt motivum fidei, seu auctoritatem Dei revelantis, per fidem credendum esse, ita ut quotiescumque assentimus veritati revelatæ, v. g. mysterio Trinitatis, tres actus fidei elicere debeamus, sc. credo Deum esse veracem, credo Deum revelasse Trinitatem, credo Trinitatem. Sic enim argumentatur: virtus fidei est prorsus supernaturalis: atqui virtus supernaturalis inniti debet motivo supernaturali; ergo motivum fidei debet esse supernaturale; porro supernaturale non esset, si cognosceretur solius rationis ope: ergo per fidem seu revelationem cognosci debet.

100. (B) Thomistæ, et insuper Ripalda, Lugo, Franzelin etc. tenent auctoritatem Dei revelantis, naturaliter cognitam per intrinsecam evidentiam, sufficere saltem ad primum fidei actum; cui opinioni assentimus; nam,

(a) Fides nostra rationabilis esse debet, ita ut unicuique rationem poscenti de fide nostrâ, parati sumus satisfactionem reddere, “parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quæ in vobis est spe", (ac proinde fide, super quam spes fundatur). Atqui in systemate thomistico fides nostra omnino rationalis apparet; siquidem postulanti cur

'Cf. Suarez, disp. III, s. 6; Kilber, (edit. Migne, T. C. p. 533 sq.); Mazzella, qui tamen in recentiori editione (1884) Suarezii sententiæ valedicit, n. 810-821.

credamus Trinitatem, respondetur: credo, quia ratio mihi testificatur Deum esse veracem, et simul hoc dogma revelavisse. E contra Suarezii discipuli respondere debent: Credo Trinitatem quia Deus est verax, et credo Deum esse veracem quia Ipse revelat se esse veracem; quod est circulus vitiosus, quum credatur revelatio propter veracitatem, et veracitas propter revelationem.1 Ergo.

(b) Ad solvendam autem adversariorum difficultatem, Thomistæ dicunt: Non est mirum in primo actu fidei aliquid inveniri naturale et aliquid supernaturale; nam ille actus est veluti transitus de ordine naturali ad ordinem supernaturalem et de naturâ utriusque participare debet. Hoc autem posito, ostendi potest veracitatem divinam, per rationem cognitam, esse motivum sufficienter supernaturale; nam auctoritas Dei revelantis est in se quid supernaturale, quum non debeatur homini; insuper, quando apprehendimus illam auctoritatem tanquam fidei motivum, gratiâ actuali juvamur ut huic veritati firmiter adhæreamus, et ex hoc capite pariter motivum fidei apprehenditur modo supernaturali.2

ΙΟΙ. 3° Corollarium. Exinde quærunt theologi utrum fides sit discursiva vel non? Ratio dubitandi est quia actus fidei ad sequentem syllogismum reduci videtur: Quod a Deo revelatur, summâ veritate, est credendum; atqui Incarnatio a Deo revelatur; ergo est credenda.

(A) Lugo,3 cum nonnullis aliis, censet formalem esse discursum in assensu fidei: possumus enim scorsim et successive has duas propositiones enuntiare: Deus est summe verus: atqui Deus Incarnationem revelavit, et ex illarum notitiâ

I

1 Ad rem Lugo, l. c., n. 82: "Quæro cur credas Deo dicenti se esse summe veracem? Dicis, quia Deus est summe verax : ecce Deo dicenti credis summam ejus veracitatem, quia ipse summe verax, et rursus hoc totum credis, quia Deus dicit se esse summe veracem; quod quantumcumque explicetur, totum est ludere verbis.”

2 Qui plura hâc de re desiderat potest legere Suarez, disp. 3, sect. 6 et 12; Mazzella, n. 761 sq.; Lugo, disp. I, s. 6; Franzelin, op. cit. Append. de Fide, cap. 4.

3 Cf. Lugo, disp. VII.

infertur veritas Incarnationis, quæ proinde partialiter creditur propter bonitatem illationis seu discursûs.

(B) Suarez autem cum plerisque aliis, tenet assensum fidei per se non fundari in discursu, tanquam motivo, sed illum supponere solum ut conditionem sine quâ non; statim ac cognoscimus Deum revelavisse Incarnationem, jam non discurrimus, sed propter solam ejus auctoritatem simplici assensu credimus; sic igitur prævius discursus est quidem medium quo utimur ad cognoscendum tale vel tale mysterium sub auctoritate Dei cadere, sed non motivum etiam partiale cur credamus. Quam opinionem ut probabiliorem amplectimur.

I

1 Cf. Suarez, disp. VI, s. 4.

T

Caput it.

DE ACTU FIDEI.

Expositis iis quæ fidei objectum tum materiale tum formale spectant, jam declarare licet ea quæ ad actum fidei referuntur : de quo quatuor investiganda sunt, videlicet præparatio actûs fidei, ejus productio, proprietates et subjectum.

Art. I. De præparatione actûs fidei.

102. Jamvero ad præparationem actus fidei tria præsertim requiruntur: 1o revelatio alicujus veritatis; 2o ejusdem propositio seu manifestatio; 3° motiva credibilitatis, quibus utrumque constat. De revelatione jam supra dictum est; requiritur quidem, nam si nulla esset revelatio, nulla esset veritas credenda; sufficit autem quælibet revelatio formalis, sive interna sive externa, sive mediata, sive immediata, sive publica sive privata, dummodo certo constet; ut vero animadvertimus, difficile constat de certitudine revelationis privatæ. Remanet igitur dicendum de propositione veritatis revelatæ et de motivis credibilitatis.

I. De propositione revelationis.'

103. 1o Notio: Revelationis propositio est manifestatio seu declaratio veritatis revelatæ iis quibus Deus non immediate locutus est. Duplex est: (a) publica, quæ fit a Pastoribus infallibili auctoritate gaudentibus et totam societatem respicit; (b) privata, quæ fit per inferiores pastores, catechistas, parentes aut alios infallibilitate non gaudentes.

104. 2° Necessitas. (A) Ad actum fidei catholica requiritur absolute propositio publica, seu definitio Ecclesiæ,

1

1 Suarez, disp. III, sect. 10, n. 9-10; Lugo, disp. I, s. 12; Franzelin, op. cit. p. 689 sq.; Dublanchy, De Axiomate: Extra Ecclesiam non datur salus, Parisiis, 1895, p. 306 sq.; Pesch, n. 251 sq.

« ÖncekiDevam »