Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Caput iii.

DE MYSTERIO REDEMPTIONIS.

170. Exposito Incarnationis mysterio, de Redemptione jam disserendum est. Siquidem finis ultimus Incarnationis est utique gloria Dei, juxta illud: "universa propter semetipsum operatus est Dominus "1; sed finis proximus, saltem partialis, fuit redemptio generis humani, ut dicitur in Symbolo: "qui propter nos et propter nostram salutem descendit de cœlis"; dixi" saltem partialis ", quia controvertitur inter theologos utrum Redemptio fuerit finis proximus totalis et adæquatus Incarnationis, de quo infra dicemus. Disputabimus 1o de notione et necessitate Redemptionis; 2o de ejusdem existentiâ per satisfactionem et meritum Christi; 3o de sacrificio, quo nos redemit: 4° per modum corollarii, de titulis Christi Redemptoris.

Art. I. Notio et necessitas Redemptionis.

I. Notio Redemptionis.

171. Redemptio in genere est actus quo res, antea possessa et amissa, iterum acquiritur, soluto pretio. Tria igitur importat: (a) amissionem alicujus rei, (b) recuperationem ejusdem, (c) solutionem alicujus pretii ad rem amissam recuperandam.

Redemptio generis humani est actus quo genus humanum lapsum, per substitutionem Christi satisfacientis et merentis, fuit a servitute diaboli ereptum, et in amicitiâ Dei reintegratum. Dicitur: (a) actus quo genus humanum lapsum : his verbis indicatur subjectum redemptionis scilicet homo, qui gratuito ad statum supernaturalem fuerat a Deo elevatus, sed, per peccatum originale, ex illo statu dejectus fue

1 Prov. XVI, 4.

rat, et sub captivitate diaboli positus. (b) Per substitutionem etc.; quibus verbis exprimitur modus quo facta fuit Redemptio Christus siquidem constitutus fuit Caput morale nostrum, et loco nostri, pretium solvit redemptionis nostræ per satisfactiones suas peccata nostra delevit, et per merita sua gratiam nobis restituit. (c) Fuit a servitute etc.; ita exponitur duplex Redemptionis effectus: per peccatum, homo servus diaboli constitutus fuerat, et divinâ amicitiâ juribusque ad æternam hereditatem privatus : per Redemptionem, a servitute diaboli fuit ereptus, et in gratiam ac proinde in amicitiam Dei redintegratus, cum jure ad æternam beatitudinem. In hâc igitur notione reperire licet tria elementa superius descripta: amissionem gratiæ ac donorum supernaturalium; eorumdem recuperationem, mediante pretio quod Christus pro nobis solvit.

II. Hypothetica necessitas Redemptionis '.

172. Status quæstionis. Incarnationem absolute fuisse necessariam tenuit Wicleffus; quod hodie omnes rejiciunt; nam Incarnatio præsupponit creationem: porro creatio ipsa libera fuit, ut alibi probavimus. Creatione etiam positâ, Incarnatio non fuit necessaria, quidquid in contrarium dixerint R. Lullus, Malebranche2 et Leibnitius; licet enim gloria accidentalis seu externa Dei per Incarnationem augeatur, Deus tamen, utpote sibi sufficientissimus, hâc extrinsecâ gloriâ minime indiget.

Sed quæstio moveri potest utrum Redemptio sit necessaria hypothetice, 1° positâ hypothesi originalis peccati; 2° positâ in Deo voluntate reparandi genus humanum; 3° posito quod Deus exigere velit reparationem æquivalentem.

173.

1° Positâ existentiâ peccati originalis, Redemptio non fuit necessaria sed conveniens.

(A) Non fuit necessaria, quatenus Deus poterat vel anni

1 Cf. Suarez, disp. IV; Salmantic. disp. I; Petavius, l. II, c. 12-14; Legrand, diss. V; Billuart, disp. III, a. 2; Stentrup, Soteriologia, th. 3-6; Hurter, n. 480 sq.

2 Cf. Malebranche, Entret. sur la Métaphysique et la Religion, ent. IX n. 5 sq.; Traité de la nature et de la Grâce, 1 dis. a. 2-3.

hilare genus humanum in Adamo, vel eum ad ordinem naturalem reducere; certum est contra quosdam theologos, et præsertim contra S. Anselmum, qui docet Incarnationem in illâ hypothesi esse necessariam1.

(a) Script. Illud enim necessarium dici nequit quod misericordia Dei tribuitur; atqui in Scripturâ Redemptio misericordiæ Dei tribuitur: "Deus, qui dives est in misericordiâ, propter nimiam caritatem quâ dilexit nos, convivificavit nos in Christo "2; item: Secundum misericordiam suam

salvos nos fecit" 3.

(b) Ratione. Redemptio necessaria non est neque ex parte Dei, neque ex parte hominis: non ex parte Dei, quia quamvis ex bonitate inclinetur ad bona sua communicanda, et ex misericordiâ ad peccata ignoscenda, minime tamen necessitatur, sed remanet liber in omnibus operibus ad extra; neque ex parte hominis, quia, quum homo suâ culpâ amisisset gratiam gratuito ipsi concessam, damnationem merebatur, a quâ nullomodo exigere poterat liberationem; ergo.

(B) Fuit tamen conveniens, si consideretur tum natura culpæ originalis, tum conditio peccantis. (a) Deus equidem angelis lapsis non pepercit, quia angeli singuli, propriâ voluntate, cum majori scientiâ, et sine deceptione peccaverant; homines autem non propriâ, sed protoparentum voluntate peccaverunt, et quidem a tentatore decepti; ergo eorum culpa minus gravis est quam angelorum, ac proinde divinam misericordiam magis provocat.

(b) Voluntas angelorum, ex naturâ suâ, veluti immobiliter adhæret sive bono, sive malo, quia uno intuitu vident omnia motiva, quæ ad bonum vel malum eos inducere possint+;

1Cf. S. Anselmus, Cur Deus homo, l. I. Nonnulli theologi eum ab hoc errore immunem esse dixerunt, sed hoc vix admitti potest; sic enim arguit impossibile est totum genus humanum suo carere fine; atqui, nisi reparetur, finem suum attingere nequit; ergo debuit reparari. Sed reparari nequit nisi per Incarnationem; offensa enim per peccatum Deo irrogata, utpote infinita, non potest compensari nisi per divinam personam; aliunde divina persona satisfacere nequit pro homine, nisi incarnetur. Doctrinam S. Anselmi hâc de re dilucide exponit Oxenham, The Atonement. c. 4, p. 180 ed. 1881.

2 Ephes. I, 4. 3 Tit., III, 5. 4 S. Thom. I, q. 64, a. 2.

dum e contra homines naturaliter inconstantiâ laborant, eo quod nec statim, nec simul considerant omnia motiva quæ ipsos ad agendum inducere possint; convenit igitur ut homines non statim ac peccant damnentur, sed ut ipsis detur pænitentiæ locus.

174. 2° Positâ in Deo voluntate genus humanum reparandi, Redemptio per Christum non fuit necessaria. Certum est contra Tournely aliosque paucos theologos. Talis enim Redemptio necessaria non fuit, si Deus genus humanum reparare potuerit alio modo; atqui potuit illud reparare multis aliis modis: (a) gratis omnino condonando : quum enim ipse sit persona læsa, potuisset, sine ullo justitiæ detrimento, remittere offensam in se commissam, absque ullâ expiatione, solâ internâ pœnitentiâ contentus; (b) exigendo imperfectam satisfactionem, talem qualis perfici potuisset ab unoquoque homine; (c) committendo alicui puro homini, specialibus gratiis ornato, munus satisfaciendi imperfecte pro aliis hominibus.

Deus siquidem est summe justus; sed, licet possit, non tamen tenetur a peccatore pœnas offensæ proportionatas repetere. Siquidem sedulo distinguendum est inter justitiam divinam et ejus exercitium: justitia Dei infinita et necessaria est in se, sed ejus exercitium est finitum et liberum, aliisque attributis regulatur, præsertim sapientiâ; Deus igitur hoc attributum manifestare in omni casu minime tenetur, sed potest vel gratuito condonare, dummodo peccator pœnitens sit, vel imperfectam satisfactionem, peccatoris viribus proportionatam, solummodo exigere. Nec dicatur Deum, utpote sapientem provisorem, leges suas pœnis proportionatis sancire teneri; hoc enim concedimus modo generali; sed, sicut Rex potest in casu particulari clementiam manifestare quin justitiæ jura lædat, præsertim quum reus sinceræ pœnitentiæ signa dedit, ita pariter Deus poterat in hoc particulari casu misericordiam suam, salvâ justitiâ, benigne ostendere

175. 3° Posito quod Deus exigere voluerit satisfactionem æquivalentem, seu proportionatam delicto, Incarnatio alicujus personæ Divinæ stricte fuit necessaria.

Ita communiter contra Scotistas, qui contendunt, etiam in illâ hypothesi, Incarnationem non esse necessariam, quia, juxta ipsos, peccatum mortale, non habens infinitam malitiam, potest per simplicem creaturam reparari.

Prob. (A) Tradit. Quum Scriptura hâc de re sileat, nihilque ab Ecclesiâ definitum fuerit, patrum testimonia nonnulla in medium proferre satis erit. Thesim nostram tam diserte propugnant, ut nonnullis visi sint absolute docere hominem nonnisi Verbo incarnato redimi potuisse. Ita Athanasius (orat. 3 cont. Arianos) habet: “Nisi enim divinitatis Verbi opera per corpus essent facta, nunquam homo divinus effectus fuisset, et vicissim nisi quæ carnis propria sunt Verbi esse dicerentur, ab his homo penitus non fuisset liberatus". Idem docet Augustinus (sermo 174): "Non liberaretur humanum genus, nisi Sermo Dei dignaretur esse humanus". Nec minus clare Basilius (in Ps. 48): "Ne igitur fratrem quæras, qui redimat, sed eum qui naturam tuam superat; neque merum hominem, sed hominem Deum Jesum Christum, qui et solus potest dare propitiationem Deo pro omnibus nobis "1.

176. (B) Ratione duplici : (a) ex infinitate peccati. Antequam argumentum conficiamus, hæc sunt prænotanda in peccato mortali tria sunt sedulo distinguenda : offensa, seu injuria Deo per peccatum irrogata; malitia, seu deordinatio actus peccaminosi in ipsâ voluntate peccatoris existens; et tandem demeritum, seu pœna peccato debita. Jamvero fatemur quidem malitiam et demeritum peccati, etiam mortalis, esse quid finitum; sed offensa Deo irrogata per peccatum mortale, est infinita in genere moris hanc esse infinitam saltem objective omnes libenter concedunt, quum Deum infinitum attingat. Sed insuper Thomista contendunt eam esse infinitam simpliciter, non quidem sub omni respectu, sed in aliquo genere determinato, nempe in ordine morali relate ad prudentum æstimationem. Quod sic probant. Primum animadvertunt peccatum mortale esse vere injustitiam contra Deum, juxta illud: "Omnis qui facit

Alia testimɔnia lege apud Petavium, l. II, c. 12; Stentrup, Soteriologia, th. 4, 6.

« ÖncekiDevam »