Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Caput iv.

DE CONSECTARIIS UTRIUSQUE

MYSTERII.

Post ea quæ diximus circa Incarnationis et Redemptionis mysteria, remanet ut quædam consectaria ex hoc duplici mysterio fluentia exponamus circa cultum Christi et B. Mariæ Virginis; quibus pauca addemus de cultu Sanctorum, reliquiarum et imaginum.

Art. I. De Cultu Christi.

I. De Cultu humanitati Christi debito.

255. 1o Notiones præviæ. (A) Cultus in genere est actus quo aliquem veneramur, propter ejus excellentiam. Potest esse civilis vel religiosus, prout excellentia, quæ recognoscitur, est civilis vel religiosa. Sed hic loquimur tantum de cultu religioso, quo Deo vel ejus sanctis debitum honorem et reverentiam exhibemus. Duplex præsertim cultus religiosus distingui potest: (a) latria (arpsia, famulatus), qui est honor supremus soli Deo exhibendus propter illius supremum dominium, aut infinitam ejus excellentiam; (b) duliæ (dovλeía, servitus) qui est honor servis Dei exhibitus, ob supernaturales eorum dotes quas ab eo acceperunt; talis cultus vocatur hyperdulia quando B. Mariæ exhibetur; sicut enim propter singularem ejus excellentiam, præsertim ejus divinam maternitatem, alios sanctos supereminet, ita cultus ei delatus gradu superat cultum ipsis redditum. Iterum cultus est: (a) absolutus quando quis colitur propter excellentiam ipsi propriam et inhærentem; talis est cultus

1 Cf. S. Th. q. 25, a. 1-2; Suarez, disp. LIII; Salmantic, disp. XXXV; Petavius, 1. XV, c. 1-4; Legrand, diss. XII; Gerdil, de adorandâ Hum. Christi (Migne, T. Curs. IX, p. 913 sq.); Billuart, disp. XXIII, a. 1-2; Perrone, n. 517 sq.; Stentrup, Christologia, th. 43; Hurter, n. 591.

Deo vel sanctis ipsis delatus. (b) relativus, quando quis colitur propter excellentiam alterius objecti, cum quo specialem relationem habet; talis est cultus imaginibus et reliquiis exhibitus, quia veneratio nostra in iis non sistit, sed ad eum quem repræsentant transit. Tandem in cultu duo sunt distinguenda: (a) objectum materiale, seu id quod colitur; (b) objectum formale, seu ratio propter quam aliquid colitur.

256. (B) Ad tollendas æquivocationes Protestantium, duo sunt prænotanda : (a) Voces latria et dulia, etymologice spectatæ, eumdem sensum habent, scilicet servitium, servitus, et in primævis sæculis promiscue adhibebantur; proinde in antiquis scriptoribus sensus ex contextu determinandus est1. (b) Iterum vocabula "adoro vel adoratio" aliquando significabant cultum soli Deo debitum, aliquando autem cultum inferiorem hominibus et sanctis præstitum ; e contra vox "veneratio” ab aliquot Patribus de solo Deo prædicabatur; unde pariter sensus debet ex contextu determinari.

257. (C) Circa cultum Christi humanitati reddendum errarunt (a) Nestoriani et Rationalistæ, qui unionem hypostaticam negantes, eo ipso adorationem proprie dictam Christo homini tribuendam esse negarunt. (b) Erravit pariter Wicleffus, qui contendebat humanitati Christi, si per impossibile a Verbo sejungeretur, divinum cultum tribuendum esse. (c) Tandem, inter Socinianos, quidam, etsi nega

[ocr errors]

1 Idem dicendum est de græcis vocibus πрoxůvnos (adoratio), et Veрáneta (servitium), quæ promiscue sumebantur pro omni reverentiæ signo; hinc S. Joa. Damascenus ait: "adoratio subjectionis signum est, hoc est demissionis et humiliationis... Adoratio est obsequii ac reverentia signum (De imag. orat. I, 14; III, 27). In Ecclesiâ autem Latinâ, jam a tempore S. Augustini distinctio facta est inter latriam et duliam; ait siquidem (de Civit. Dei, l. X, c. 1) : “Latriam quippe nostri, ubicumque S. Scripturarum positum est, interpretati sunt servitutem; sed ea servitus, quæ debetur hominibus, secundum quam præcipit Apostolus, servos dominis suis subditos esse debere, alio nomine græce nuncupari solet. Latria vero, secundum consuetudinem, quâ locuti sunt, qui nobis divina eloquia condiderunt, aut semper, aut tam frequenter ut pene semper, ea dicitur servitus quæ pertinet ad colendum Deum".

rent divinitatem Christi, asseruerunt cultum latriæ ipsi deberi, ut Dei legato1.

258. 2° Thesis: Christus, ut hic homo, est adorandus, seu humana Christi natura, quatenus hypostatice Verbo conjuncta, una et eadem adoratione cum eodem Verbo est colenda. De fide est ex Conc. gen. V definiente: “Si quis... non unâ adoratione Verbum incarnatum cum ejus carne adorat, juxta quod Sanctæ Dei Ecclesiæ ab initio traditum est, talis anathema sit". (Denzing. n. 180).

Explicatur: Duo sunt distinguenda in cultu humanitatis Christi, objectum et motivum : (a) objectum est quidem ipsa humana natura Christi, non autem in abstracto considerata, sed in concreto, seu quatenus actualiter et personaliter unita Verbo. (b) Motivum autem illius cultus est unio hypostatica talis naturæ cum personâ Verbi: proinde humanitas Christi adoratur quidem in se, sed non propter se, et adoratio ipsi reddita non sistit in humanitate, sed in Verbo quod humanitatem terminat.

259. Probatur.

Probatur. (A) Script. "Omne judicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem "2; "Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen ut in nomine Jesu omne genu flectatur cœlestium, terrestrium et infernorum "3; "Cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: et adorent eum omnes Angeli Dei "4; "Dignus est Agnus qui occisus est accipere virtutem et divinitatem”5 (i. e. honores divinos). Unde sic : ex textibus allatis, Christus adorandus est sicut Pater, in cœlo et in terrâ, etiam ab Angelis Dei, et honores divinos accipere debet; atqui hæc omnia prædicantur de Christo homine, scilicet de Christo accipiente potestatem judicandi, exinanito et obediente, vel

Hæc enim leguntur in Catech. Racov. q. 236, ubi Socinianorum doctrina continetur: "Quid præterea Dominus Jesus huic præcepto addidit? Id quod etiam Dominum Jesum pro Deo agnoscere tenemur, i. e. pro eo qui in nos potestatem habet divinam, et cui nos divinum exhihere honorem obstricti sumus ". Cf. Moelher, Symbolism § LXXXIX.

Joa. V, 23.

-

3 Philip. II, 8-10. - Hebr. 1, 6.

[blocks in formation]

mundum ingrediente, de Agno occiso; ergo Christus homo est adorandus.

(B) Trad. (a) ex Patribus; ait siquidem Athanasius 1 : "Nos creaturam neutiquam adoramus... sed Dominum creaturæ incarnatum Deum Verbum adoramus. Quamvis enim caro ipsa per sese pars est creaturarum, tamen Dei corpus est facta. Ac neque corpus ejusmodi per se dividentes, per Verbum adoramus: neque Verbum adorare volentes, ipsum longe a carne disjungimus. Verum istud scientes, ut jam diximus, Verbum caro factum est, hoc ipsum etiam in carne positum Deum agnoscimus". (b) Ex Conciliis, videlicet Ephesino, can. 8, Ecum. V jam citato, Nicæno II (act. 5), ubi dicitur: “Cum Christus adoratur, non separatur humanitas a divinitate, sed utraque ut unum adoratur". Huic accedit damnatio propositionis Synodi Pistoriensis asserentis "adorare directe humanitatem Christi, magis vero aliquam ejus partem, fore semper honorem divinum datum creaturæ " 2.

(C) Rat. theol. Christus, ut hic homo, nihil aliud est nisi Verbum habens humanam naturam sibi personaliter conjunctam, seu Verbum carne vestitum; atqui Verbum adorandum est cultu latriæ, quocumque habitu se nobis manifestet, sicut rex colendus est regio cultu, quocumque habitu sit indutus; honor enim non naturæ, sed personæ redditur; non enim manus hominis honoratur, sed totus homo; in Christo autem non est nisi una persona, scil. Verbum in divinâ ac humanâ naturâ subsistens: ergo non est nisi una res adoranda, videlicet Verbum Incarnatum; ideoque in personâ Verbi coadoratur ejus humanitas, quatenus Ei hypostatice unita, et quidem eâdem adoratione ac Verbum ipsum 3.

260. 3° Corollaria: (A) Omnes et singulæ partes humanæ naturæ Christi possunt cultu latriæ adorari, quia omnes sunt æque Verbo hypostatice unitæ: non tamen expedit ut singulis partibus specialis cultus exhibeatur, nisi specialis adsit ratio, ne infidelium irrisioni locus detur. (B) Præter hunc latriæ cultum, non potest ejus humanitati, seorsim

[blocks in formation]

spectatæ, tribui cultus inferioris ordinis, propter finitam ejus excellentiam. Ita communiter contra Suarezium; nam cultus directe ad personam tendit, nec in naturâ sistit; jamvero cultus personæ Christi conveniens, est cultus latriæ non autem cultus inferioris ordinis.

II. De Cultu Sacratissimi Cordis Jesu '.

261. 1o Ejus natura. Ut melius intelligatur, ejusdem objectum, finem et præcipuos actus describemus. (A) Objeclum materiale duplex est, scilicet (a) cor Christi physicum, non solitarie sumptum nec quatenus inanime, sed ut vivum, sentiens, et animæ ejus ac personæ divinæ hypostatice conjunctum; (b) cor ejus symbolicum, seu amor divinus et humanus, cujus cor physicum est symbolum : “Substantia devotionis SS. Cordis Jesu, ait Pius VI2, eo spectat ut, in symbolicâ Cordis imagine, immensam caritatem, effusumque amorem divini Redemptoris nostri meditemur atque veneremur". Objectum formale, seu motivum propter quod Cor Jesu colitur, est tum infinita dignitas Verbi, cui hypostatice unitur, tum divino-humana caritas quam exhibuit præsertim erga nos: hinc intelligi datur cur Cor Christi præ ceteris partibus ejus corporis colatur, quia videlicet immensæ caritatis, quam erga nos habuit, est symbolum 3.

I

Cf. Galiffet, de Cultu SS. Cordis Dei ac D. N. J. X., Romæ 1726, gallice versum sub titulo de l'Excellence de la dévotion au Cœur Adorable de J. X., anglice The Adorable Heart of Jesus; Muzzarelli, sur la Dévotion et le culte dû au S. Cœur de Jésus; Franco, Devotion to the S. Heart; Nilles, de Rationibus festorum SS. Cordis Jesu et puriss. Cordis Mariæ; Bucceroni, Commentar. de Cultu SS. Cordis Jesu; Leroy, de SS. Corde Jesu; Dalgairns, Devotion to the S. Heart; Manning, Glories of the Sacred Heart; Perrone, de Incarnat. 536 sq., Stentrup, Christol. 44-45; Hurter, n. 596; Riche, le Cœur de l'Homme et le S. Cœur de Jésus; J.-B. Terrien, La Dévotion au S. Cœur. 2 Lit. ad Ep. Pistoriens. 30 Junii 1781.

3 Vocabulum cor in Scripturâ multa significat: (a) cogitationis sedem, v. g. cogitatio cordis humani in malum prona" (Gen. VIII, 21); (b) voluntatis affectiones et desideria, v. g. "voluntas cordis mei fit pro illis in salutem" (Rom. X, 1); "Deus discretor intentionum cordis " (Hebr. IV, 12); "Desiderium cordis ejus" (Ps. XX, 3); (c) conscientiam ipsam : “Beati mundo corde" (Matt. V, 8); "Fiat cor meum immaculatum" (Ps. CXVIII, 80); (d) amoris sedem, v. g. "caritas Dei dif

« ÖncekiDevam »