Sayfadaki görseller
PDF
ePub

I. Theologiæ dogmaticæ specialis
objectum et divisio.

14. Theologia (a græcis vocibus Oɛós, λóyos) idem sonat ac sermo.seu doctrina de Deo, et in sensu stricto definiri potest: scientia supernaturalis disserens de Deo et creaturis quatenus ad Eum referuntur. Dividitur in dogmaticam quæ veritates credendas complectitur et est regula credendorum, et in moralem, quæ circa mores seu agenda versatur, proptereaque regula agendorum nuncupatur. Iterum theologia dogmatica subdividitur in generalem seu fundamentalem, et specialem: prior quæstiones magis generales et fundamentales investigat circa credenda, sc. christianæ revelationis veritatem, Ecclesiæ catholicæ in veritatibus revelatis custodiendis et interpretandis infallibilitatem, fontesque ex quibus dogmata catholica hauriri possint: posterior autem singula fidei dogmata exponit, declarat et demonstrat. Quum vero hæc in Symbolo Apostolorum substantialiter contineantur, theologia dogmatica specialis nihil aliud est nisi scientifica Symboli expositio.

I

15. Ordo quem sequimur ipsius Symboli præcipuis articulis respondet, ut paulo attendenti patebit:

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

II. Tractatus de Fide objectum,
utilitas et divisio.'

16. Quum prima vox Symboli sit credo, quid sit credere, seu quid sit fides, imprimis exponere debemus; siquidem in Theologia Fundamentalis Synopsi Deum nonnullas veritates revelâsse probavimus, quas Ecclesia nobis credendas proponit; remanet igitur ut de assensu his veritatibus præbendo disseramus. Moralistis tractandas relinquendo quæstiones practicas de Fidei necessitate ac vitiis huic virtuti oppositis, objectum atque actum fidei declarare conabimur.

17. Utilitas hujus disputationis elucet: (A) ex ipsâ dignitate objecti: fides enim est (a) “humanæ salutis initium, fundamentum et radix omnis justificationis, sine quâ impossibile est placere Deo et ad filiorum ejus consortium pervenire"; (b) novum lumen rationis lumini superadditum, quo veritates humanæ rationi impervias attingere valemus : sicut igitur ratione distinguimur a brutis, ita fide ab incredulis et filiis hujus sæculi secernimur; (c) tutum præsidium contra multiplicium errorum pericula, et veluti stella maris recti itineris semitam salutisque portum, inter errorum procellas, ostendens; (d) speciale Dei donum et simul rationis nostræ præstantissimum obsequium, quo voluntatem et intellectum divinæ auctoritati subjicimus; (e) roboris et solatii fons perennis: fides enim, æterna præmia vel tormenta præ oculis exhibendo, vires voluntati addit; siquidem credentes, ut ait Paulus, "per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones....."2 iterum, mentis cordisque desideria satiando, pacem inducit et per animam diffundit; (f) aurora et prælibatio visionis beatifica nam vita æterna essentialiter consistit in visione Dei: “hæc est autem vita æterna, ut cognoscant te solum Deum verum et quem misisti Jesum Christum "3; atqui per fidem jam incipimus profunda Dei scrutari, Deum unum et trinum modo obscuro cognoscere, et quem misit J. Christum. Tantum igitur the

1 Trident., sess. VI, cap. 8; cujus integrum textum vide initio Tr. dı Gratiâ. 2 Hebr. XI, 33. Integrum legas caput. — 3 Joa. XVII, 3.

saurum investigare quanti momenti sit nemo est qui non videat.1

(B) Ex erroribus hâc de re ubique grassantibus: hodie enim naturam fidei hæretici multi pervertunt, ejus fundamenta Rationalistæ evertere conantur, eamque impugnant quasi rationi oppositam : maxime igitur interest ejus naturam, objectum, motivum et legitimitatem declarare, ut sic demonstremus rationabile esse obsequium fidei nostræ.

18. Quum actus fidei nobis innotescere nequeat nisi prius determinetur objectum circa quod versatur, dicemus: I de Fidei objecto; II de Fidei actu; et per modum Appendicis relationes fidem inter et rationem exponemus.

DIVISIO.

CAPUT I. materiali
De objecto
fidei

formali

[blocks in formation]

fidei catholicæ.

De incremento utriusque. (thesis catholica.

quæstiones disputatæ.

præparatio per propositionem revelationis.

per motiva credibilitatis.

Icausæ ad id concurrentes.

modus quo fit.

productio

CAPUT II.
De actu
fidei

[blocks in formation]

APPENDIX.

De habitu

inter fidem et rationem.

Fides et ratio vere distinguuntur.

Nulla vera dissensio inter fidem et rationem.
Fides et ratio mutuam sibi opem præstant.

De præstantiâ fidei præclare disserunt Hurter, Theol. Dogmat. Compend., vol. I, n. 606 sq.; Lacordaire, 12o Confér.; Largent, Une Station de Carême, Paris, 1881, p. 33 sq.

grace πίστις, (πείθω, πείθομαι, fdo, mihi persuasur etymologice designat persuasionem. Apud sacros siasticos auctores varias significationes obtinuit : voluntatis, interdum vero intellectus actum vel hal signat.

19. (A) Prout refertur ad voluntatem, significat litatem in promissis: "numquid incredulitas illoru Dei evacuabit?"2 (b) promissionem ipsam : prim irritam fecerunt "3; (c) fiduciam quam generat fi promissis: "modicæ fidei, quare dubitastis?" 4

20. (B) Prout refertur ad intellectum, designat libet assensum sive certum sive incertum, propter a tem loquentis vel propter intrinsecam evidentiam pr hoc sensu intelligi potest illud Augustini (de Præd "credere est cum assensione cogitare"; (b) verit veracitatem loquentis, propter quam ejus verbis præbetur: "periit fides et ablata est de ore e (c) dictamen conscientiæ: “omne quod non est ex catum est "6; (d) omnem assensum testimonio fu si testimonium sit humanum, fides humana erit, num, fides divina vocatur; (e) presertim vero veritatibus a Deo revelatis præstitum; quo sensu "est autem fides sperandarum substantia rerum, a tum non apparentium."7 Fides autem divina, de agitur, triplici sensu accipitur, ut actus quo credim cundum fidem vestram fiat vobis "8; ut habitus credendum inclinamur: "nunc autem manent tr fides, spes, caritas "9; ut objectum quod credimus, summa totius christianæ religionis : non negâs meam"10; "multa etiam turba sacerdotum obediebat

I

[ocr errors]

Cf. Suarez, op. cit. disp. I, sect. I; Mazzella, op. cit. n. Bouquillon, op. cit. n. 4 sq.; Scheeben, op. cit. n. 617 sq.; Va

cit. n. 557 sq. 2 Rom. III, 3. 3 I Tim. V, 12. 4 Matth.

- 5 Jerem. VII, 28.

6

Rom. XIV, 23.

[merged small][ocr errors][merged small]

7 Hebr. XI, 1.

[ocr errors][merged small]

21.

2o Definitio quoad rem. (A) A S. Paulo (1. c.) definitur "sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium", i. e. juxta S. Thomæ interpretationem,1 prima inchoatio rerum quas speramus, et convictio rerum quas non videmus; seu, aliis verbis habitus mentis quo inchoatur vita æterna in nobis, faciens intellectum assentire non apparentibus; substantia enim solet dici prima inchoatio cujuscumque rei, argumentum autem sumitur pro argumenti effeEtu seu convictione. Juxta alios vero, præsertim modernos, substantia (gr. vñóσraσıç) idem sonat ac firma exspectatio, ita ut fides sit firma exspectatio rerum quas speramus firmaque mentis adhæsio rebus quæ non videntur.2

22.

(B) Fides vero ut habitus scholastice definiri potest : virtus supernaturalis et theologica, mentem disponens ad assentiendum firmiter, propter divinam auctoritatem, omnibus a Deo revelatis.3 Dicitur:

(a) Virtus, i. e. qualitas bona ex se permanens, et sic ab actu fidei distinguitur, qui ex se transitorius.

(b) Supernaturalis, i. e. vires et exigentias totius naturæ creatæ superans, ratione objecti, quod est revelatum et mysteria complectitur superrationalia; ratione motivi, quod est auctoritas Dei revelantis proindeque medium cognoscendi nobis prorsus indebitum; ratione principii, quod est non intellectus solus, sed intellectus supernaturali auxilio adjutus.

(c) Theologica; nam virtus theologica ea est cujus objectum materiale est ipse Deus, et objectum formale, seu motivum unum ex Dei attributis; atqui objectum primarium fidei est ipse Deus, motivum autem auctoritas Dei revelantis, ut infra probabitur.

(d) Disponens mentem, i. e. totam animam, sive intellectum,

, S. Thom. 2a 2æ, q. 4, a. I.

2 Ad majorem Paulinæ descriptionis elucidationem cf. Corluy, Spicilegium dogmatico-biblicum, t. 2, p. 204 seq.

3 Quæ definitio non differt ab eâ quæ in Conc. Vaticano invenitur, ubi declaratur fidem "virtutem esse supernaturalem quâ, Dei aspirante et adjuvante gratiâ, ab eo revelata vera esse credimus, non propter intrinsecam rerum veritatem naturali rationis lumine perspectam, sed propter auctoritatem ipsius Dei revelantis" (supra, 1).

« ÖncekiDevam »