Sayfadaki görseller
PDF
ePub

valet, et aliunde voluntas, gratiâ inspirationis roborata, veritatibus revelatis firmius adhærere potest. Recte igitur ait S. Thomas1: "Potest ergo fides in aliquo dici major uno modo ex parte intellectûs, propter majorem certitudinem et firmitatem; alio modo ex parte voluntatis, propter majorem promptitudinem, seu devotionem vel confidentiam."

Art. IV. De subjecto fidei.2

Per subjectum fidei intelligimus eos qui actum fidei elicere possunt. Quæstio expendi potest pro iis qui sunt in termino, et pro hominibus viatoribus.

1° De iis qui sunt in termino.

138. (A) Angeli et Beati non eliciunt actum fidei proprie dictum saltem circa ea quæ in Verbo clare vident. Certum

est.

(a) Ait enim S. Paulus: "Ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus; quum autem venerit quod perfectum est (i. e. visio beatifica), evacuabitur quod ex parte est." 3 Quibus verbis intelligitur fidem esse quid imperfectum relate ad visionem beatificam et per ipsam evacuandam esse; quod ex sequentibus confirmatur: "Videmus nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem" (12).

(b) Ratione. Fides est assensus testimonio Dei fundatus; atqui angeli et beati in cœlo non amplius indigent credere propter auctoritatem Dei, quum jam omnia clare videant; ergo fides jam non amplius existit in cœlo, sed ejus locum. supplet visio beatifica.

139. (B) Anime in Purgatorio detenta habitum fidei retinent, et fidei actus, licet non meritorios, exercere possunt. (a) Illæ animæ sunt capaces fidei, quum ex unâ parte sint in statu gratiæ, et ex alterâ non videant Deum facie ad faciem; ergo nil impedit quin eliciant actus fidei. (b) Attamen illa fides non est meritoria, quia merendi facultas in

1 2. 2. q. 6, a. 4.

2 Cf. Suarez, disp. VII, s. 3-5; Lugo, disp. XVII; Salmant. disp. VIII.

3 I Cor. XIII, 9-10.

ipso mortis instanti finem accipit, ut declaratur in Tr. de Gratia, n. 186.

140. (C) Dæmones et damnati actum fidei proprie dictum seu supernaturalem elicere non possunt. Nam actus fidei supernaturalis elici nequit nisi sub influxu gratiæ actualis et ex piâ motione voluntatis; atqui dæmones et damnati gratiam non amplius recipiunt, nec piarum affectionum sunt capaces; ergo non possunt amplius supernaturaliter credere, nec proinde facultatem seu habitum fidei retinent; si igitur credunt et contremiscunt, ut ait S. Jacobus, illa fides est naturalis et veluti coacta (S. Th. 2. 2. q. 5, a. 2).

2o De hominibus viatoribus.

Homines in terra degentes sunt vel justi, vel peccatores, vel hæretici, vel infideles. Nulli dubium est justos fidem habere, quum sine fide impossibile sit placere Deo; pariter extra controversiam est infideles habitu fidei carere, ut ipsa vox indicat. Quæstio igitur solum agitari potest quoad peccatores et hæreticos.

141. (A) Fidei habitus in peccatoribus remanere potest, seu, aliis verbis, fides non amittitur per ipsam amissionem caritatis et gratiæ sanctificantis. De fide ex Tridentino (sess. VI, c. 28): “Si quis dixerit amissâ per peccatum gratiâ simul et fidem semper amitti, aut fidem quæ remanet, non esse veram fidem, licet non sit viva, A. S."; quod contra Protestantes dirigitur; dicunt enim, solam fidem justificare, proindeque fidem cum justificatione essentialiter connecti, ita ut caritate seu justificatione amissâ, eo ipso amittatur fides vera et sanctificans.

142. Prob. (a) S. Paulus, de caritate disserens, hæc habet: "Si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum "2; atqui hæc verba manifeste supponunt fidem sine caritate existere posse. Item S. Jacobus3 dicit: "Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat?" ibi enim supponitur fidem sine operibus, ac proinde sine caritate et

1

2

Jac. II, 19. I Cor. XIII, 2.3 Jac. II, 14.

[ocr errors]

gratiâ existere posse. Nec dicatur fidem sine operibus mortuam esse, juxta eumdem (26), nec proinde veram esse fidem; nam fides a Jacobo mortua dicitur eo quod a caritate non informatur, quæ est animæ vita; hoc autem non impedit quin fides, a caritate separata, sit vera fides, licet imperfecta; nam caritas non est forma essentialis fidei, sed solum accidentalis, ita ut fides vere existere possit quin caritati uniatur (Cf. S. Th. 2. 2. q. 4, a. 4 ad 2).

143. (b) Ratio assertionis nostræ in Dei voluntate reponenda est, qui, propter suam misericordiam, noluit per peccatum mortale totum spirituale ædificium destrui, ut, virtute fidei remanente, peccatores facilius converti possint. Attamen addi potest argumentum valde probabile: peccatum mortale, ex se, fidei non est contrarium, sed caritati, nec ejus objectum formale destruit, quod est auctoritas Dei revelantis. Atqui habitus non destruuntur nisi per actus eisdem contrarios, formale eorum objectum tollentes; v. g. virtus castitatis non tollitur per actus iræ, sed solum per actus luxuriæ.

144. (B) Fidei habitus destruitur peccato hæreseos formali, non autem peccato hæreseos materiali. Certum est; hæresis est formalis quando quis scienter veritatem revelatam negat aut in dubium vertit; est materialis, si bona fide aut ignoranter rejicitur veritas revelata, ab eo scilicet qui nescit eam esse revelatam.

145. Prima pars constat (a) ex S. Paulo, dicente: "Quam (fidem) quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt: ex quibus est Hymenæus et Alexander." Unde sic: hæretici de quibus agitur unum fidei articulum negabant, sc., resurrectionem carnis; atqui tamen dicuntur omnino amisisse fidem: "circa fidem naufragaverunt"; ergo.

(b) Idem e Trident.2 constat, ubi declaratur per infidelitatem amitti fidem: vox enim infidelitas, ut apparet tum ex usu loquendi tempore Concilii, tum ex contextu, indicat modo generali omne peccatum directe contra fidem, sive sit hæresis, sive apostasia.

(c) Ratio idem probat; nam illud fidem e medio tollit quod 2 Trident. sess. VI, cap. 15.

1 I Tim., I, 19.

ipsius objectum formale seu motivum destruit; atqui ita est de hæresi; nam qui negat unam veritatem quam scit de fide, eo ipso negat auctoritatem Dei revelantis, quæ est motivum fidei; ergo (S. Th. 2. 2. q. 5, a. 3).

146. Secunda pars probatur contra quosdam auctores catholicos qui contendunt fidem amitti etiam per materialem hæresim.1

(a) Unanimi consensu theologorum, qui, sine ullâ distinctione scholarum, uno ore id docent; unus audiatur Suarez : "Infidelitas positiva subdistinguenda est in materialem, seu excusabilem a culpâ, et formalem, seu culpabilem; prior est in eo qui, cum receperit aliquando habitum fidei, per ignorantiam invincibilem in erroribus fidei contrariis versatur; nam ille quidem potest hac ratione dici infidelis materialiter, nihilominus tamen ille numquam poterit privari fide jam habitâ per illam solam infidelitatem (sc. materialem)"; et addit: “hæc certa sunt et extra controversiam" (de Grat., 1. XI, c. 7, 3-4).

(b) Rat. theol. Status gratiæ et a fortiori fides amitti nequit nisi per peccatum mortale; imo fides non destruitur per quamlibet culpam contra fidem, sed solum per deliberatam et pertinacem culpam, vi cujus ipsum motivum fidei destruatur; atqui hæresis materialis non est peccatum mortale, quum incurratur sine cognitione ex parte intellectûs et idcirco sine libero voluntatis consensu; nec per eam negatur auctoritas Dei revelantis; ergo. Revera Deus injuste ageret, si fidei habitu privaret eos qui conscientiæ dictamen sequuntur, et parati sunt ea omnia credere quæ ut revelata sibi constabunt.

147. Hinc pariter rejiciendum est quod dicit Brownson, sc. fidei habitum destrui posse sola omissione actûs fidei2; talis enim omissio fidem non tollit, nisi quando ex positivo et culpabili oritur dubio contra fidem; si oriatur solum ex negligentiâ, vel humano respectu vel etiam ne quis christiane vivere cogatur, potest esse peccatum plus minusve grave secundum varias circumstantias, sed non est peccatum contra fidem, nec virtutem fidei destruit (Mazzella, n. 231).

1 Cf. Müller, op. cit. p. 180 et alibi passim; Brownson, op. cit. p. 572 et seq. 2 Brownson's Works, vol. V, p. 573.

Appendir.

DE HABITU INTER FIDEM

ET RATIONEM.1

148.

Status quæstionis: Antequam finem imponamus Tractatui de Fide, mutuas relationes fidem inter et rationem recte exponere juvat, ut duos scopulos hac in re vitare possimus, Fideismum sc., qui nimis extenuat rationis vires, et Rationalismum, qui e contra ejus vim plus æquo extollit; quod quidem præstabimus, explicando decreta Vaticani de Fide et Ratione (supra, n. 7-12).

149. (A) Fideismus, cui affinis est Traditionalismus, error fuit quorumdam Catholicorum, qui docuerunt rationem humanam per se imparem esse veritatibus ordinis moralis, etiam naturalibus, adipiscendis, et ejus incapacitatem per fidem aut per traditionem, sive divinam sive humanam, supplendam esse. Ille error, qui fuse exponitur et confutatur in Philosophic. Prælect., damnatus fuit tum a S. Cong. Indicis, tum præsertim a C. Vatic. (De Deo uno, n. 8 sq.) et hodie a nemine propugnatur; de eo igitur silebimus, animadvertentes solummodo omnia vulnera, a Catholicis rationi inflicta, ipsam fidem attingere, quæ supra rationem fundatur.

150. (B) Rationalismus est error eorum qui solam rationem tanquam unicam veri falsique normam habent, ac proinde fidem omnino rejiciunt, sive ut rationi contrariam, sive ut saltem inutilem ac rationali fundamento carentem.3 Tres præcipuæ formæ hodie existunt:

1 Hanc quæstionem fusius evolutam invenies apud Perrone, De loc. theol., part. III; Franzelin, op. cit., de Habit. rat. hum. ad fidem; Mazzella, op. cit., 1026-1078; Chastel, De la valeur de la raison humaine; Hettinger, Apologie des Christenthums, t. 5, c. XIX-XX; Mig. Mir., Harmonia entre La Ciencia y la Fe, 1885, Dublin Review, jan. 1889, p. 87. 2 Fideismi præcipui propugnatores fuere Petrus D. Huet, Abrincensis Episcopus († 1721), et Bautain († 1867); traditionalismum vero propugnaverunt de Bonald († 1840), Ubaghs († 1875). Protestantes diu similes errores propagârunt, docentes rationem humanam ita per peccatum originale obscuratam fuisse ut, absque lumine fidei, Deum cognoscere non valeat. Hodie vero multi ex adverso in Semi-Rationalismum inciderunt.

3 Rationalismi origo et variæ formæ fusius in Synopsi theologiæ fundamentalis evolvuntur (De Verâ Relig. n. 26 są ).

« ÖncekiDevam »