Sayfadaki görseller
PDF
ePub

piis fidei, cum principiis naturalibus comparatis, deducit alias veritates, quæ conclusiones theologicæ vocantur, et theologiæ fines extendunt.

(B) Easdem vi comparativâ illustrat; licet enim dogmata revelata rationem excedant, illustrari possunt analogiis ex rebus naturalibus desumptis; quod quidem Christus ipse fecit, dum turbas docebat parabolis et similitudinibus ex rebus terrenis desumptis; ita Ecclesiam comparabat grano sinapis quod in arborem crescit, vel regno, aut civitati, vel domui, ut exinde melius intelligeretur ejus natura. Ita etiam Patres mysterium Incarnationis illustrabant comparatione unionis quæ inter corpus et animam existit.

Sed insuper ratio comparando mysteria ad invicem, aut cum ultimo fine hominum, majorem intelligentiam uniuscujusque præbet; sic v. g. comparando mysterium Trinitatis cum Incarnatione, melius utrumque intelligimus; item cognitio mysterii gratiæ aliquomodo illustrat mysterium Trinitatis et vice versa.'

(C) Eas vi syntheticâ colligit et ordinat: siquidem dogmata fidei non revelata sunt sub formâ scientificâ, ad instar philosophici systematis, sed modo historico, et ad instar factorum. Jamvero ad rationem pertinet ea omnia dogmata coordinare, ex illis conclusiones deducere, omnia logico ordine exponere ac probare et ex illis veram scientiam conficere quæ merito scientia theologica vocatur. (De Font. theol. n. 75.)

(D) Tandem eas veritates defendit contra impugnatores; siquidem contra incredulos ratio ostendit mysteria nostra esse quidem supra, sed non contra rationem, imo esse demonstrabilia non quidem intrinsece, sed extrinsece, ex testimonio Dei; præterea difficultates solvit e scientiis rationalibus depromptas, ostendendo eas vel falso niti fundamento, vel saltem argumentum cogens non præbere. Contra Protestantes et hæreticos in genere, ratio, hermeneuticæ regulis utens, ostendere potest tale vel tale dogma fuisse a Deo revelatum; imo contra quosdam auctores catholicos, qui sensum dogmatum pervertunt, ratio potest demonstrare eorum opiniones esse a sensu S. Script. alienas, et doctrinis jam definitis oppositas. 158. Fides etiam maximam opem rationi præstat, et quidem triplici præsertim modo:

(A) Rationem multis erroribus liberat; siquidem fides, infallibiliter condemnando quosdam errores non solum theologicos sed etiam

I

Quo autem spiritu hæc dogmatum intelligentia sit comparanda, optime declarat S. Anselmus, (Proslog. c. 1): "Non tento, Domine, penetrare altitudinem tuam, quia nullatenus comparo illi intellectum meum; sed desidero aliquatenus intelligere veritatem tuam, quam credit et amat cor meum. Neque enim quæro intelligere, ut credam; sed credo, ut intelligam: nam et hoc credo, quia nisi credidero, non intelligam."

comparari potest lumini prope scopulos posito, quo e rumque pericula facilius vitare possumus.

159. (B) Eamdem multiplici cognitione instruit; facile probatur comparationem instituendo inter pag stianam philosophiam; ut aliquot afferamus exempl tionis, quo innititur magna pars veritatum philoso communiter hodie traduntur, fuit antiquis philosoph per fidem manifestatum; iterum circa Dei unitatem, fectiones et Providentiam multa docuit fides, quæ nunc libenter a Deistis accipiuntur; præterea circa talitatem vitamque futuram multa fides revelavit, ignota aut saltem valde incerta erant.

160. (C) Progressui scientiarum et artium favet: (a) luculenter demonstrat historia, ex quâ aperte const gressum genuinamque civilizationem multo magis Christianas quam inter paganas nationes, ita ut ho civilizati vocentur qui simul Christiani sunt, dum e pagani etiam immensi, ut Sinenses, Indi, Mahume omnino tardi in progressu admittendo, vel, post in transitoriam civilizationem, jam ad barbariem ret (b) Nec mirum est, nam fides, ut crescere possit, scie excolere indiget; sic v. g. quum philosophia sit the mentum, a theologis speciali modo semper exculta fu vero notiones circa naturam et personam, circa corpo tionem intimam etc., ex studio dogmatum multum el idem dicendum de historiâ, quæ nobis argumenta p confirmari possit divinitas religionis Christianæ, ac pr ter excolitur; quod pariter verum est de studiis lingu tim orientalium, de archæologiâ sacrâ et profanâ, de necnon de arte criticâ et hermeneuticâ, quæ sedulo melius explanentur Scripturæ sacræ; imo scientiæ

Cf. Balmès, Protestantism and Catholicity compared, XX-XXIII et alibi passim; Guizot, History of Civili præsertim lect. II, V-VI; Brin et Laveille, La Civilisati Paris, 1895; Monsabré, Exposition du Dogme Cathol 1890.

2

Qui hâc de re dubitat, legat oportet S. Thomæ of C. Gentiles, Sum. theol., Commentaria in Aristotelem Disputationes metaphysicas.

Geologia, Cosmologia, etc. utpote explanationi Scripturæ inservientes, a Catholicis indefesse investigantur.1 Nonne pariter Ecclesia semper fovit artes, architecturam, picturam, statuariam, quibus utitur ad templa exornanda? Hoc adeo verum est ut præcipua monumenta, quæ usquedum servantur, religiosa sint, et inspirante fide confecta fuerint.2

161. Objiciunt quidem Rationalista fidem libertati inimicam esse, et cujusvis scientiæ progressum retardare, ut constat ex multis propositionibus ab Ecclesiâ damnatis, libris ab Indice prohibitis, et præsertim ex condemnatione Galilæi.

162. Resp. (a) Fides non magis libertati nocet quam ipsa evidentia naturalis tenemur quidem in rebus ad religionem spectantibus fidei obedire, quia veritas est, prout evidentiæ naturali assensum præbere debemus, nisi irrationabiles judicari velimus; sed ex hoc libertas minime læditur, quippe quæ non in prosequendo errorem consistit, sed in assentiendo veritati evidenter perceptæ; aliis verbis libertas intellectus non magis per infallibiles definitiones destruitur, quam libertas voluntatis per leges morales quibus dirigitur. Cæteroquin in rebus mere scientificis fides liberis physicorum investigationibus non obstat, dummodo intra debitos scientiæ fines se continuerint; ait enim Vaticanum: "Nec sane ipsa vetat ne hujusmodi disciplinæ in suo quæque ambitu propriis utantur principiis et propriâ methodo; sed justam hanc libertatem agnoscens, id sedulo cavet, ne divinæ doctrinæ repugnando, errores in se suscipiant, aut fines proprios transgressæ, ea quæ sunt fidei, occupent et perturbent" (supra, n. 10). Si vero scientiarum cultores hos fines transilierint, fideique veritates impugnaverint, Ecclesia jure meritoque eos condemnat, sicut civilis societas in eos animadvertit qui ejus fundamenta concutere conantur.4

I Hæc omnia nonnisi factis probari possunt, pro quibus vide Scriptores Eccles. historiæ, aut specialia opera, v. g. Tiraboschi, Storia della Letteratura Italiana; Crevier, Histoire de l'Université de Paris; Launoy, de Scholis Celebrioribus; Histoire Littéraire de France; Pertz, Monumenta Germaniæ historica; Healy, Ireland's Ancient schools; Drane, Christian schools and scholars; Ronayne, Religion and Science; Balmès, op. cit.

2 Cf. Lindsay, History of christian art.

[ocr errors]

3 Curnam intelligentiam nostram catenis vincire fidei non licebit, eo modo quo mores vinciunt humanos actus? Virtusne libertate nos spoliat? Cur vero fidei hoc adscribetur? Nonne vera libertas statuto in loco se exercet? Nonne ipsa attractionis centro indiget et fundamento cui adhereat?" (Madame Swet-hine, Choix de Méditations, Tours, 1867, p. 223.)

4 Cf. Perrone, 1. c. n. 262.

163. (b) Relate ad Indicem fatemur equidem paucos libros prohibitos fuisse qui censurâ digni non erant posteaque ab Indice expuncti sunt'; sed plerique justâ de causâ in catalogo relati sunt, utpote fidei vel moribus nocivi, et nonnisi post diligens examen, juxta regulas a Rom. Pontificibus sapienter præscriptas. Quum illud tribunal infallibile non sit, aliquando errare potest, licet raro id fiat sed incommoda quæ ex his erroribus contingunt, certo minora sunt eis quæ ex effrænatâ quoscumque libros legendi licentiâ orirentur; institutio igitur Indicis in se legitima est, nec veræ scien tiæ progressui adversari potest. De casu autem Galilæi alibi diximus, De Ecclesiâ, n. 190.

I

Hujusmodi sunt Bellarmini Controversia de potestate R. Pontif. jussu Sixti V in indicem relata, eoque defuncto sublata; P. Segneri opus de Concordiâ inter laborem et quietem ad tempus prohibitum, etc. 2 Cf. Constit. Bened. XIV, quæ præmitti solet Indici librorum probitorum.

De Deo Uno.

Auctores consulendi.

Inter Patres : Sac. II, Tatianus, Oratio adversus Græcos; Athenagoras, Legatio pro Christianis; S. Theophilus, Tres ad Autolycum libri; S. Irenæus, Adversus Hæreses, præsertim lib. II; Tertullianus, De testimonio animæ. Sac. III, Clemens Alex., Cohortatio ad Gentes. Sæc. IV. L. F. Lactantius, Institutionum divin. libri VII; Liber de Irâ Dei; De opificio mundi; S. Gregorius Naz., Orationes de Theologiâ, præcipue orat. I et IIa; S. Gregorius Nyssen., Oratio catechetica magna, in Prologo; S. Chrysostomus, Homiliæ VI in illud: " Vidi Dominum” (Isa., c. VI); Homiliæ XII contra Anomæos, seu de Incomprehensibili. — Sac. V, S. Augustinus, Libri XXII de Civitate Dei; Epistolæ dogmaticæ, præcipue ep. 92, 118, 147, 148, 160, 162, 187; Lib. de Prædestinatione Sanctorum ; Salvianus, De Gubernatione Dei; Pseudo-Dionysius, De divinis nominibus. Sec. VI, Boetius, De Consolatione philosophiæ libri V. -- Sæc. VIII, S. Joannes Damascenus, Expositio Fidei Orthodoxæ.

[ocr errors]

-

[ocr errors]

[ocr errors]

Inter Theologos: Sac. XII, S. Anselmus, Monologium, seu De Divinitatis essentiâ; Prosologium, seu alloquium de Dei existentiâ; Petrus Lombardus, Sententiarum libri IV, opus a plerisque Scholasticis expositum. Sac. XIII, Alexander Halensis, O. M., Summa theologiæ; S. Thomas Aq. O. P., Summa theol., cum Commentariis Cajetani, I, q. 1-26; Contra Gentiles, cum Commentariis Ferrariensis, lib. I; de Veritate, q. 2, 5, 6; S. Bonaventura, O. M., Commentaria in Magistrum Sentent., lib. I. Sæc. XIV, Joannes Duns Scotus, O. M. In quatuor libros Sentent., lib. I. Sæc. XV, Joannes Capreolus, O. P. In quatuor libros Mag. Sentent., lib. I. Saec. XVII, Suarez, S. J., Commentaria ac Disputationes in I p. D. Thomæ ; L. Lessius, S. J., De Perfectionibus moribusque divinis; D. Ruiz de Montoya, S. J., Commentaria et disput., De Ideis, de veritate ac de vitâ Dei; De Voluntate Dei et propriis ejus actibus; De Visione et nominibus Dei; de Prædestinatione ac reprobatione; Dionysius Petavius, Theologica dogmata, De Deo Deique attributis ; L. Thomassinus, Orat., Dogmata theologica, De Deo Deique proprietatibus; Gonet, O. P. Clypeus theologiæ SYNOPSIS II. — 6

« ÖncekiDevam »