Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Auctor sibi vindicat ius proprietatis

[merged small][graphic]

In Relationes et Epistolas variorum

tempore Missionis Lusitanae, sub patr. Alfonso Mendez

CRITICA INTRODUCTIO

1666666

IBER hic tertius, qui modo in lucem editur, documenta exhibet centum triginta sex, quae universum temporis spatium complectuntur, quo Aethiopicam missionem patriarcha Alfonsus Mendez moderatus est, scilicet ab anno 1622, quo ad Patriarchae dignitatem pater Alfonsus Mendez fuit electus, usque ad annum 1634, quo ab imperatore Fasiladas extra Aethiopiae fines exilio mulctatus est.

Documenta haec non modo multitudine et varietate, sed etiam pondere non exiguo et rerum novitate commendantur. Non est ut hic singula persequar; lector enim diligens plura volumen pervolutando assequetur. Quo tamen legenti in suis investigationibus aliquod adiumentum praebeam, in tres species documenta illa eius temporis dispesci possunt, ex quibus historia missionis Aethiopicae nova luce diffunditur.

Ad primam ea pertinent quae missionariorum conamina in novis itineribus Aethiopiam versus tentandis luculenter exhibent. P.H.

« ÖncekiDevam »