Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[blocks in formation]

Auctor sibi vindicat ius proprietatis

[merged small][merged small][graphic][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

299999

IBER hic tertius, qui modo in lucem editur, docu

menta exhibet centum triginta sex, quae universum

temporis spatium complectuntur, quo Aethiopicam missionem patriarcha Alfonsus Mendez moderatus est, scilicet ab anno 1622, quo ad Patriarchae dignitatem pater Alfonsus Mendez fuit electus, usque ad annum 1634, quo ab imperatore Fasiladas extra Aethiopiae fines exilio mulctatus est.

Documenta haec non modo multitudine et varietate, sed etiam pondere non exiguo et rerum novitate commendantur. Non est ut hic singula persequar; lector enim diligens plura volumen pervolutando assequetur. Quo tamen legenti in suis investigationibus aliquod adiumentum praebeam, in tres species documenta illa eius temporis dispesci possunt, ex quibus · historia missionis Aethiopicae nova luce diffunditur.

Ad primam ea pertinent quae missionariorum conamina in novis itineribus Aethiopiam versus tentandis luculenter exhibent.

R.HU

« ÖncekiDevam »