Zeitschrift für Kirchengeschichte, 23. cilt

Ön Kapak
Theodore Brieger, Bernhard Bess
W. Kohlhammer, 1902
 

Diğer baskılar - Tümünü görüntüle

Sık kullanılan terimler ve kelime öbekleri

Popüler pasajlar

Sayfa 364 - Ad tertium dicendum quod passio Christi, secundum quod comparatur ad divinitatem eius, agit per modum efficientiae; inquantum vero comparatur ad voluntatem animae Christi, agit per modum meriti; secundum vero quod consideratur in ipsa carne Christi, agit per modum satisfactionis, inquantum per eam liberamur a reatu poenae; per modum vero redemptionis, inquantum per eam liberamur a servitute culpae; per modum autem sacrificii, inquantum per eam reconciliamur Deo, ut infra [STh IH 49.4] dicetur.
Sayfa 60 - Nullatenus ergo debet aut potest accipere homo a deo quod deus illi dare proposuit, si non reddit deo totum quod illi abstulit; ut sicut per illum deus perdidit, ita per illum recuperet.
Sayfa 51 - Aliud est enim credere in Deum, aliud credere Deo, aliud credere Deum. Credere Deo, est credere vera esse quae loquitur, quod et mali faciunt, et nos credimus homini, sed non in hominem. Credere Deum, est credere quod ipse sit Deus, quod etiam mali faciunt.
Sayfa 202 - Quamvis igitur diabolus injuste, quantum in ipso erat, hominem sua fraude deceptum sub servitute teneret et quantum ad culpam, et quantum ad poenam; justum tamen erat hoc hominem pati, Deo permittente hoc quantum ad culpam, et ordinante quantum ad poenam.
Sayfa 244 - ... honorificentia prosequentes, tuis monitis et mandatis salubribus humiliter intendant, ita quod tu in eis devotionis filios et ipsi in te per consequens patrem benevolum invenisse gaudeatis...
Sayfa 363 - Christi fuit sufficiens et superabundans satisfactio pro peccato et reatu poenae generis humani, ejus passio fuit quasi quoddam pretium, per quod liberati sumus ab utraque obligatione. Nam ipsa satisfactio, qua quis satisfacit sive pro se sive pro alio, pretium quoddam dicitur, quo se ipsum vel alium redimit a peccato et a poena (Dan.
Sayfa 220 - ... spontaneus assumat in recompensationem culpae praeteritae, vel etiam a Deo illatam patienter sustineat; utroque enim modo poena rationem satisfactionis habet. Poena autem satisfactoria diminuit aliquid de ratione poenae. Est enim de ratione poenae quod sit contra voluntatem. Poena autem satisfactoria, etsi secundum absolutam considerationem sit contra voluntatem, non tamen ut nunc; et per hoc est voluntaria.
Sayfa 71 - Nach diesem kann man, ohne sein Gewissen zu beschweren, eine durch das Gesetz verbotene Handlung begehen, wenn man nur nicht die Absicht hat, dadurch zu sündigen, sondern vielmehr einen löblichen Zweck zu erreichen sucht.
Sayfa 335 - Sicut enim naturale corpus est unum, ex membrorum diversitate consistens, ita tota Ecclesia, quae est mysticum corpus Christi, computatur quasi una persona cum suo capite, quod est Christus.
Sayfa 341 - Primo enim per hoc homo cognoscit quantum Deus hominem diligat, et per hoc provocatur ad eum diligendum, in quo perfectio humanae salutis consistit: unde Apostolus dicit Rom. 5, 8: Commendat suam charitatem Deus in nobis: quoniam cum inimici essemus, Christus pro nobis mortuus est.

Kaynakça bilgileri