Geschichte der Slavenapostel Konstantinus (Kyrillus) und Methodius

Ön Kapak
Friedrich Andreas Perthes, 1897 - 272 sayfa
 

Seçilmiş sayfalar

Diğer baskılar - Tümünü görüntüle

Sık kullanılan terimler ve kelime öbekleri

Popüler pasajlar

Sayfa 252 - His omnibus auditis, papa gloriosissimus Nicolaus, valde laetus super his, quae sibi ex hoc relata fuerant redditus, mandavit et ad se venire illos litteris apostolicis invitavit.
Sayfa 253 - Pater, quoniam quando ex domo nostra ad servitium, quod auxiliante Domino fecimus, sumus egressi; mater cum multis lacrymis obtestata est, ut si aliquem ex nobis, antequam reverteremur , obiisse contingeret , defunctum fratrem frater vivens ad monasterium suum reduceret, et ibidem illum digno et competenti obsequio sepeliret.
Sayfa 168 - Ut nullus credat quod nonnisi in tribus linguis Deus orandus sit, quia in omni lingua Deus adoratur et homo exauditur, si iusta petierit.
Sayfa 14 - Ein Brief des Anastasius bibliothecarius an den Bischof Gaudericus von Velletri über die Abfassung der »»Vita cum translatione s. Clementis Papae**.
Sayfa 243 - ... sanctae Veliternensi praeest ecclesiae, ubi scilicet beati Clementis antiquitus insignis honor cum celebris memoriae titulo commendatur, non immerito mota est ad ipsius reverentiam sublimius excolendam , et vitae meritum ad multorum imitationem excellentius praedicandum. Neque enim aliunde sanctus coram deo et hominibus comprobaris , nisi quia cum spiritu ergo sancto, quae sancta sunt, pio studio consectaris. Hinc eiusdem sancti martiris multa repertas cura reliquias apud eandem ecclesiam, cui...
Sayfa 247 - Novae-Romae regebat Imperium , fuit quidam vir nobili genere , civitate Thessalonica ortus, vocabulo Constantinus, qui ob mirabile ingenium, quo ab ineunte infantia mirabiliter claruit, veraci agnomine Philosophus est appellatus.
Sayfa 269 - Quem agnoscis pater et doctor honurabilis inter discípulos tuos in instituendo tibi successorem ? Monstravit vero illis unum ex fidis discipulis suis dictum Gorazd, dicens: Hic est vestrae patriae vir ingenuus atque in Latinis libris apprime eruditus et orthodoxus; hoc sit Deo gratum et vobis sicuti et inilii.
Sayfa 246 - Huc usque praedictus Metrophanes. 4. Ceterum, quae idem mirabilis vere philosophus in huius honorabilium inventione reliquiarum solemniter ad hymnologicon dei omnipotentis edidit , Grecorum resonant scolae. Sed et duo eius opuscula praedicata, scilicet brevem historiam et sermonem declamatorium unum, a nobis agresti sermone et longe ab illius facundiae claritate distante translata, opinionem commento monumentorum eius carptim addendo paternitatis tuae officio , quaeque iudicii tui cyliudro polienda...
Sayfa 163 - Qui multum tempus ibi demoratus est, exercens suum potestative officium sicut illi licuit archiepiscopus suus, usque dum quidam Graecus Methodius nomine noviter inventis Sclavinis litteris linguam Latinam doctrinamque Romanam atque litteras auctorales Latinas philosophice superducens vilescere fecit cuncto populo ex parte missas et euangelia ecclesiaticumque officium illorum qui hoc Latine celebraverunt. Quod illi ferre non valens sedem repetivit luvavensem".
Sayfa 64 - Quod si contumaces et inobedientes exsistentes scandalum aliquod aut scbisma faceré praesumpserint , et post primam et secundam admonitionem se minime correxerint, quasi zizaniorum seminatores ab ecclesiis et finibus vestris auctoritate nostra precipimus esse procul abiiciendos, secundum auctoritatem capitulorum que illi dedimus et vobis direximus.

Kaynakça bilgileri