Sayfadaki görseller
PDF
ePub

addiximus jus praetendere neque adeo in ejusdem Collegii bonis domibus Ecclesiis quidquam innovare poterunt, nisi secundum Rectoris Collegii et ejusdem Rectoris superiore de Societate Jesu directionem. Nihilominus tamen interim, quoad vicarii ad aliud templum non transferentur, in locum justa aliqua causa motorum alios magis idoneos eadem Societas substituere debebit. Quae omnia quo magis firma sint et perpetuis posthac temporibus duratum cupimus et a Sancta Sede Apostolica Romae approbari. In cujus rei fidem praesentes manu nostra subscripsimus sigilloque Regni nostri et Magni Ducatus Lithuaniae consignari jussimus. Datum Cracoviae die Vigesima Quinta mensis Junii, anno Domini Millesimo Quingentesimo Octogesimo Tertio, Regni vero nostri anno Octavo. Praesentibus Reverendis in Christo Patribus Illustribus Magnificis Venerabilibus et Generosis Dominis Petro Mysskowsky Cracoviensi, Petro Dunin Wolsky Plocensi, Joanne Borukowsky de Bilino Praemysliensi et Vicecancellario Regni, Martino Bialobrzesky Camenecensi et Abbati Clarae Tumbae Episcopis; Valentino Dembinsky Castellano Cracoviensi et Wartensi, Christophero Radziwil Duce in Dubingi et Bierze Castellano Trocensi et Magni Ducatus Lithuaniae Vicecancellario et Campestri Borissoviensi Solecensique, Petro Pothuliczki Brestensi, Constantino Constantinowicz Duce Ostrowiae Kijoviensi Supremo Marschalco Volhiniae, Joanne Tarlo de Szczekarzowicze Lublinensi Pilsnensique, Stanislao Zolkiewsky Belsensi, Stanislao Krisky de Drobnin Masoviae Plocensique, Janussio de Zbaraz Braclaviensi Krzemenecensi Pinscensique Palatinis; Stanislao Tarnowsky Sendomiriensi, Joanne de Zborow Gnesnensi Graudentinensi Odolanoviensique, Paulo Szczawinsky Lenciciensi Sochaczoviensique, Martino Lesniowolsky de Obory Podlachiae' Losicensique, Joanne Dulski Culmensi Supremo Regni Thesaurario Branscensi Rogoznensi, Surazensi Suecensique, Nicolao Fierlei de Dambrovicza Biecensi Refferendario Curiae Regni nostri Casimiriensique, Georgio Mnissek Radomiensi Sanocensique, Joanne Siemenski Zarnoviensi, Paulo Korytko Praemysliensi, Joanne Fredro Sanocensi, Stephano Grudzinsky Naklensi, Simone Sczawinsky Inowlodensi Gostinensique, Stanislao Radziminsky Zakroczimensi Livensique, Sebastiano Tar nowsky Conariensi Syradiensi Castellanis; Andrea Opalensky de Bnin, Supremo Regni Marschalco Majoris Poloniae Generali Sremensique, Joanne de Zamoscie, Cancellario et Generali Exercituum Regni Cracoviensi Mariaeburgensi Międzirzecensique Capitaneis nostris; Alberto Baranowsky Cantore Gnesnensi Scholastico Lenciciensi

et Majore Regni Secretario, Joanne Tarnowsky, Praeposito Wladislaviensi et Crusviciensi Cracoviensis Curiae Regni Refferendario, Hiacyntho Mlodzie wsky, Thesaurario Curiae Regni Capitaneo Krzeczoviensi, Nicolao Wolsky, Gladifero Regni Krzepicensique Capitaneo, Hieronymo Philipowsky, Incisore Capitaneo Nurensi Ostrolęcensique, Stanislao Krasiczky, Praefecto Curruum Capitaneo Lubombiensi Bolemoviensique, Mathia Klodzinsky, Archidiacono Samogitiae Cracoviensi, Joanne Piotrowsky, Custode Sendomiriensi Gnesnensi Cracoviensi et Posnaniensi, Petro Thiliczky, Posnaniensi Praemysliensique Canonicis et Secretariis; Leone Sapieha, Notario Terrestri Magni Ducatus Lithuaniae, Christophero Warssowiczky, Alberto Cziswiczky, Joanne Zamoisky Grimalio, Martino Stradomsky, ceterisque aliis Secretariis compluribusque anlicis nostris. Stephanus Rex.

Leo Sapieha S. R. Mtis. in Magno Ducatu Lith. Notarius mp. Stanislaus Jamielkowsky, Cancell. Mtis. Regiae Notarius spt."

19.

1583. 12. September. König Stephan verleiht den JesuiterCollegien zu Riga und Dorpat 1000 Polnische Gulden jährlich auf drei Jahre.

Gegeben zu Krakau, mit des Königs Unterschrift. Die Siegel

fehlen.

,,Stephanus

Dei gratia rex Poloniae Magnns Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Livoniae, Podlachiae etc. Princeps Transsylvaniae. Significamus praesentibus literis nostris quorum interest universis et singulis. Quod cum ex ea fundatione quam Collegio Societatis JESU Rigensi dotavimus et assignavimus, Patribus ejusdem Societatis Rigae manentibus in posterumque mansuris necessarii ad alimenta ususque quottidianos sumptus suppetere non possint, Nos cupientes in Sancta Catholicae religionis propagatione, juventutisque in laudabilibus disciplinis institutione eosdem Patres impendiis nostris juvare Collegiis Societatis JESV Rigensi et Derpatensi Mille florenos numeri Polonici, in singulos annos ad decursum TRium annorum e Portorio nostro Rigensi assignandos et deputandos duximus, Prou quidem assignamus st deputamus praesentibus literis nostris, singulis annis per Administros Portorii nostri Rigensis Societatis Collegii Rigensis Rectori appendendos et numerandos. Quod universis et singulis Mittheil. a. d. livl. Gesch. VIII. 3. 29

et praesertim Portorii nostri Rigensis Administris Exactoribus et Nottariis praesentibus literis nostris denunciamus, iisdem Mandantes, 'ut ad decursum 'TRium annorum in usum Rigensis et Derpatensis Collegii quottannis praedictam mille florenorum summam appendant et numerent eamque Rigensis Collegii Seniori attribuant. Id quod in rationibus de eodem Portorio faciundis suscepturi sumus. In cujus rei fidem et testimonium praesentes manu nostra subscripsimus et sigillo Regni nostri communiri 'mandavimus. Datae Cracoviae die DVodecima mensis Septembris, Anno Domini Millesimo Quingentesimo Octogesimo Tertio, Regni nostri anno Octavo.

20.

Stephanus Rex."

1585. 25. April. Der Cardinal Georg Radzivill bestätigt einen hier transsumirten Abtretungsbrief des Rigaschen Rathes vom 30. November 1584, wodurch der sogenannte Keller-Acker den Jesuiten als Eigenthum überantwortet wird.

Mit dem Siegel des Cardinals.

21.

1585. 26. August. Transsumpt des Privilegiums, welches Papst Gregor XIII. den 1. März 1583 den Rigaschen Jesuiten ertheilt hat.

Aus der Kanzelei des vorgenannten Cardinals und mit dem Siegel desselben.

Gregorius episcopus servus servorum Dei

ad perpetuam rei memoriam. Immensa Dei providentia a qua omnium bonorum operatio procedit, ea in suorum fidelium animis frequenter ingerit, quae ad Christianae religionis instaurationem et propagationem publicamque utilitatem et salutem sunt maxime profutura. Unde eos quibus cura et salus Dominici gregis divinitus est commissa ipsorum fidelium praesertim Catholicorum, Regum vota in id tendentia ex intimo cordis affectu libenter promovemus et desuper officii nostri partes favorabiliter interponimus, prout rerum locorumque circumstantiis debite pensatis, conspicimus in Domino salubriter expedire. Sane Charissimus in Christo filius noster Stephanus Poloniae rex Ilustris suo, et dilecti filii Claudii Aquaviva e Praepositi Generalis Societatis Jesu nominibus, nobis nuper exponi fecit quod cum in plerisque regionibus` et provinciis temporali dominio dicti Stephani regis subjectis pestifera

9

[ocr errors]

་་

ac

haeresum et impiorum dogmatum contagio longe lateque grassetur, divini nominis, veraeque fidei et religionis cultus passim prolabatur. Ipse autem Stephanus Rex in eam curam et cogitationem per quam errorum hujusmodi caligo depelli fidesque et religio ipsa, unde vera salus atque etiam omnis spes redemptionis nostrae pendet, ibidem restaurari et fulciri valeat, sedulo incumbens, nulla commodiori ratione id succedere posse speret, quam ut aliqua Collegia clericorum et praesbiterorum regularium ejusdem Societatis qui laboriosam et indefessam operum (sic) in agro Dominico colendo, vepribusque perpurgandis inter caeteros illius cultores cum multiplici fructu dictim praestare non cessant in diversis regionum et provinciarum praefatarum locis praesertim, ab eo e Moschovitarum potestate nnper recuperatis propagentur. Porro inter profligati status Ecclesiastici hujusmodi reliquias Monasterium Monialium Sanctae Mariae Magdalenae Rigensis Cisterciensis ordinis, a duabus duntaxat Sanctimonialibus centesimum suae aetatis annum, vel circa agentibus, et omnino decrepitis, nec ullas sui ordinis sectatrices habentibus inhabitatum, ac proxime desolationi obnoxium nec non quae a tempore memoriam hominum excedente rectore caret, dictoque Monasterio contigua et forsan illius membrum existit seu ab eo dependet Ecclesia S. Jacobi ad usum ipsorum Clericorum seu presbiterorum regularium expetentibus, id maxime praedictis duabus Monialibus superstitibus plurimum apta et commoda fore noscantur, praedictus Stephanus Rex nominibus praedictis nobis supplicari fecit ut Monasterium praefatum, ac in eo dictum ordinem omnemque illius statum dependentiam et essentiam regularem subprimere et extinguere nec non in illo ejusque domibus, aedificiis et adhaerentiis Unum Collegium Clericorum seu Presbiterorum regularium ejusdem Societatis erigere et instituere ac alia infrascripta conçedere de benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur qui dudum inter alia voluimus quod petentes beneficia Ecclesiastica, aliis uniri tenerentur, exprimere rerum annuum valorem secundum Communem existimationem et beneficii cui aliud uniri peteretur, alioquin unio non valeret, et semper in unionibus commissio fieret ad partes vocatis quorum interesset religiosum et fervens dicti Regis Stephani in hoc opere aggrediendo, studium propensae voluntatis, affectu prosequi volentes, ipsosque Stephanum Regem, et Claudium praepositum, ac eorum quemlibet, a quibusvis excommunicationis, suspensionis, et interdicti aliisque Ecclesiasticis sententiis censuris et poenis a jure vel ab homine quavis occasione vel cansa latis si quibus quomodolibet innodati existunt ad effectum praesentium duntaxat consequendum harum serie absolventes et absolutos fore censentes, nec non fructuum, redituum, et proventuum Monasterii

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

**

[ocr errors]

T

et Ecclesiae S. Jacobi hujusmodi ac eis annexorum, veros annuos valores, illorumque omnium et singulorum bonorum, et rerum qualitates, situationes, confines, vocabula et denominationes praesentibus pro expressis habentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, Monasterium praedictum ac in eo dictum ordinem, omnemque illius statum, dependentiam et essentiam, regulares apostolica authoritate tenore praesentium, perpetuo supprimimus et extinguimus, nec non in illo ejusque domibus, aedificiis et adhaerentiis Unum Collegium Clericorum seu praesbyterorum regularium Societatis hujusmodi per Unum Rectorem juxta ipsius Societatis pium institutum regendum et administrandum, cum omnibus privilegiis, facultatibus, libertatibus, immunitatibus, praerogativis, favoribus, caeterisque tam Spiritualibus, quam temporalibus gratiis, quibus alia ejusdem Societatis Collegia illorumque Rectores Clerici praesbyteri, et aliae personae quomodolibet utuntur, potiuntur et gaudent, ac uti potiri, et gaudere possunt, vel consueverunt aut in futurum poterunt, autoritate et tenore praedictis etiam perpetuo erigimus, et instituimus illique sic erecto et instituto pro ejus dote, ac onerum eidem pro tempore incumbentium supportatione dictam Ecclesiam S. Jacobi cum omnibus et singulis illius dictique suppressi Monasterii ambitu, circuitu, domibus, aedificiis, membris, adhaerentiis, annexis villis, praediis, terris, agris, possessionibus, Insulis, fundis, vineis, censibus, Jurisdictionibus, silvis, pascuis, hortis, hortaliciis, decimis, fructibus, redditibus, proventibus, juribus, actionibus, obventionibus, emolumentis, pertinentiis caeterisque bonis, mobilibus immobilibus et se moventibus, ac etiam feudalibus, et allodialibus, tam intus quam extra Civitatem Rigensem, ubilibet, etiam in Livonia, et Curlandia, seu Semigalea constitutis, et tam ex fundatione, quam dicti Stephani, ejusque praedecessorum Poloniae Regum nec non Ecclesiae Rigensis praesulum, et administratorum ac aliorum quoruncunque dotatione, donatione, largitione, concessione, vel aliis quocunque jure, titulo, et causa, ad Monasterium suppressum et Ecclesiam S. Jacobi hujusmodi spectantibus et pertinentibus, et praesertim .eidem suppresso Monasterio non ita pridem ab ipso Stephano Rege restitutis, eorumque proprietate et dominio cujuscunque qualitatis, quantitatis, precii et valoris annui sint, et in quibuscunque rebus, etiam rei vocabulo latissime sumpto consistant, ita quod liceat ipsius Collegii Rectori, pro tempore existenti, illorum omnium corporalem possessionem per se vel alium seu alios dicti Collegii nomine propria authoritate, etiam absque judicis mandato vel decreto libere apprehendere, et perpetuo retinere, eorumque fructus, reditus, proventus, jura, obventiones, et emolumenta quaecunque in ejusdem Collegii usus, utilita

« ÖncekiDevam »