Sayfadaki görseller
PDF
ePub

in quo idem dominus episcopus posset, si vellet, coram judice competente prepositum et capitulum ecclesie sancti Johannis Trajecten. in posterum convenire. Qua pronunciatione sic facta, prepositus sancti Johannis statim, eodem capitulo generali durante, per Macharium, nuncium capituli ecclesie Trajecten., septem stolas ex sacristia ejusdem ecclesie Trajecten. afferri fecit, et prepositus stola indutus, manu sua dextra ad pectus suum apposita, tunc ibidem in capitulo generali juravit, quod ipse et sui predecessores prepositi et capitulum dicte ecclesie sancti Johannis semper fuerunt et esse consueverunt et adhuc sunt in possessione pacifica et quieta jurisdictionis alte in Wilnis et in Achtienhoven, sic eum deus juvet et omnes sancti ejus, salva turbatione, de qua nunc tactum est. Deinde statim sex canonici dicte ecclesie sancti Johannis, dextra manu cujuslibet super pectus suum posita, juraverunt et juramenta sua in talibus debita et consueta prestiterunt, quod crediderunt prepositum verum jurasse. Quo facto, ipse prepositus dominum episcopum tunc presentem requisivit, ut ipse maerscalco suo intimaret, quod ipse ex parte sua de cetero se non intromitteret de alta jurisdictione in Wilnis et Achtienhoven locis antedictis seu de illis, que concernerent altam jurisdictionem in locis predictis. Qui vero dominus episcopus, licet de hujusmodi pronunciatione non fuit bene contentus, respondit finaliter, quod istud maerscalco suo intimaret et de hoc bene provideret. Quatuor deputati per quatuor ecclesias predictas, de quibus supra fit mentio, fuerunt isti, magister Johannes de Tule majouis, magister Bartoldus de Ruwenhoven sancti salvatoris, magister Johannes de Arnhem sancti Petri, et dominus Gerardus Vrencke sancte Marie canonici ecclesiarum Trajecten. Sex compurgatores, qui post juramentum a dicto domino preposito prestitum, sua juramenta fecerunt, de quibus supra fit mentio, fuerunt isti, Fredericus de Maern, Johannes de Zande, Fredericus Veltman, Gerardus de Westrhenen, Wilhelmus Musch, et Wilhelmus Zuermont, canonici ecclesie sancti Johannis Trajecten. antedicte. Acta fuerunt hec in loco capitulari ecclesie Trajecten., anno, indictione, mense et hora, quibus supra, pontificatus sanctissimi in Christo patris ac domini nostri, domini Urbani pape sexti anno suo quinto.

Collationata praesens copia cum suo originali, transsumpto mann et subscriptione discreti viri magistri Wilhelmi Buser, alias Byndop, clerici Traject. publici imperiali auctoritate notarii etc. (uti apparebat) subsignato, inventa est concordare cum eodem.

XIII.

Isti sunt articuli, dati per prepositum et capitulum sancti Johannis, contra dominum nostrum episcopum Trajecten., concernentes altam jurisdictionem de Wilnis et Achlienhoven, super qua ex utraque parte compromiserunt in generalem ecclesiam Trajecten., sicut inferius describitur. Et isti sunt ad hoc deputati per ecclesiam, scilicet: Johannes de Tule sancti Martini, Bertoldus de Ruwenhove sancti Salvatoris, Johannes de Aernhem sancti Petri et Gerardus de Vrencke beate Marie Trajecten. ecclesiarum canonici, An°. domini millesimo tricentesimo octuagesimo primo in Octobri.

j. In primis prepositus et capitulum sancti Johannis prefati dicunt, quod alta secularis jurisdictio de Wilnis a tempore, quo villa de Wilnis fuit in rerum natura et quo ibi homines inhabitabant, semper spectavit et adhuc spectat ad ecclesiam sancti Johannis prefat., et prepositus pro tempore ac sui officiales illa usi sunt illamque exercuerunt nomine ecclesie prefate in omnibus casibus, excessibus et delictis, altam secularem jurisdictionem concernentibus, qui ibidem contigerunt et perpetrati sunt.

III.

15

ij. Item, tempore prepositi Arnoldi Loef, dum ipse erat prepositus, Gerardus Yde interfecit in Wilnis Ysbrandum filium Henrici Hazen, de quo prepositus justiciam fecit in My

drecht.

iij. Item, Wilhelmus de Laen occidit in Wilnis Gerardum de Ryser, de quo prepositus Arnoldus Loeff fecit justiciam in Mydrecht.

iiij. Item, idem prepositus Arnoldus Loef fecit justiciam in Mydrecht et intromisit se de omnibus causis seu delictis in Wilnis, altam jurisdictionem concernentibus, suo tempore contingentibus, sine contradictione cujuscumque et istud fuit ultra quadraginta annos.

PREPOSITUS HENRICUS DE RENO.

v. Item, tempore prepositi Henrici de Reno et eo tempore, quo ipse fuit prepositus, Johannes filius Mensen vulneravit letaliter Egbertum Egberti in crure cum balista in Wilnis, de quo fecit justiciam dominus Henricus prepositus prefatus.

vj. Item, Henricus Theoci, mutilavit Henricum Hazen in Wilnis, de quo justiciam fecit prepositus Henricus prefatus.

vij. Item, Gerardus Dyde vulneravit Johannem Mattensse letaliter in Wilnis, de quo prepositus Henricus prefatus justiciam fecit in Mydrecht,

viij. Item, Block de Vinckeveen cum suis filiis occidit in Wilnis Croec filium Gerardi Ghysbrandi, et Moen Leydensis, scultetus prepositi, captivavit eos et duxit illos in castra prepositi in Mydrecht, de quo prepositus prefatas justiciam fecit.

ix. Item, Johannes de Wilde et Petrus Onpays habuerunt contenciones pro quadam muliere in Wilnis, et eodem tempore Johannes interfecit Petrum in Wilnis et Johannes fuit captus ex parte prepositi Henrici et ductus in Mydrecht in castra prepositi et ex parte prepositi Henrici fuit facta justicia cum gladio et fuit decollatus.

x. Item idem prepositus Henricus fecit justiciam et intromisit se de omnibus causis seu casibus in Wilnis, altam jurisdictionem concernentibus, suo tempore sine contradictione cujuscunque.

PREPOSITUS PETRUS VANDEn Velde.

xj. In primis Korte Peter conquestus est preposito, quod Gerardus Yden noctis tempore violenter aperuisset domum suam in Wilnis et fuerunt ambo missi in cippis prepositi in Mydrecht et prepositus desuper justiciam fecit.

xij. Item, Gerardus Egberti in Wilnis dixit Korte Petro, quod ipse noctis tempore cepisset equum suum, et fuerunt ambo capti ex parte prepositi, et prepositus de illo fecit justiciam.

xiij. Item, Wilhelmus Egberti in Wilnis conquestus est, quod Gerardus Cristiani fecisset sibi malam mensuram, de illo idem prepositus justiciam fecit.

xiiij. Item, Johannes de Spengen, Wilhelmus Johannis, Theodoricus Johannis de Spengen, Johannes Moye, Mathias Hillenz., Johannes Mathie, Walterus Moye et Wilhelmus de Lisse, interfecerunt in Wilnis Henricum den Gronen, et vulneraverunt Hermannum Arnoldi usque ad mortem, et ambo, tam occisus quam vulneratus, fuerunt portati in Mydrecht et prepositus desuper justiciam fecit.

xv. Item, Wilhelmus Croeck dictus Cortoes interfecit in Wilnis Smedekyn Arnoldi, de quo idem prepositus justiciam fecit.

per decem homines,

xvj. Item, fuit commissa violencia in Wilnis in domo Gerardi Ysers de quo idem prepositus justiciam fecit et ibi eciam interfuit Nicolaus Egberti.

xvij. Item, isti fecerunt violenciam ante domos in Wilnis Theodorus Tyne, Walterus Erkenraden junior, Reynerus Wilhelmi, Rotardus Wilhelmi et Rotardus Henrici, de quo idem prepositus justiciam fecit.

xviij. Item, filii Meynardi Egberti interfecerunt in Wilnis, Moey Leyden., scultetum prepositi in Wilnis, et fuit mortuus portatus in Mydrecht ex parte prepositi, de quo prepositus fecit justiciam.

[ocr errors]

xix. Item, uxor Coman Jacobi incendit domum Nicolai vander Laen in Wilnis, de quo idem prepositus justiciam fecit.

xx. Item, Theodorus vander Aer, Hollandrinus, cum sociis suis attemptarunt bis in Wilnis nocte tempore violenter intrare domum Nicolai Jacobi, de quo idem prepositus justiciam fecit. xxj. Item, Nicolaus Jacobi committendo latrocinium occidit in Wilnis Wilhelmum Croken et cepit pecunias, quas secum habebat et fuit desuper ex parte prepositi in Mydrecht facta justicia et dampnatus ad rotam, et fuit ibi stracionatus seu tractus per terram et positus in rota. xxij. Item, fuit in Wilnis captus quidam fur cum bonis furatis, qui fuit de Hamborch et fuit ex parte prepositi in Mydrecht suspensus patibulo.

xxiij. Item, Johannes de Ryke mutilavit in Wilnis Reynaldum vander Steghe, custodem in Wilnis, in pollice, de quo tam prepositus justiciam fecit.

xxiiij. Item, filia Jacobi Magher Heyne projecit filio Wilhelmi Roetardi duos dentes ex capite, de quo prepositus justiciam fecit.

xxv. Item, Wilhelmus Ondgod percussit uxorem Jacobi Magher Heyne, in Wilnis vulnus letale in capite et fuit ex parte prepositi captus et ductus in Mydrecht in castra prepo❤ siti et sedit ibi multo tempore in cippis, et de illo prepositus justiciam fecit.

xxvj. Item idem prepositus magister Petrus de Velde, suo tempore et eo tempore, quo fuit prepositus, exercuit omnem jurisdictionem et intromisit se de omnibus casibus altam jurisdictionem concernentibus in Wilnis perpetratis, sine contradictione cujuscunque.

xxvij. Item prepositus pro tempore omnes excessus altam jurisdictionem concernentes perpetratos in Wilnis, Blocklandt, Cudelstert ad latus aggeris Thamen, Uuthoirn et Mydrecht, que loca et ville vocantur ville et loca perpositure sancti Johannis, correxit seu de illis justiciam fecit in Mydrecht tanquam in principali loco seu membro locorum predictorum. xxviij. Item, quod Wilnis ante tempora nuncupari solet et adhuc etiam vocatur quadraginta hoven.

xxix. Item, prepositus sancti Johannis pro parte sua ecclesie sancti Johannis exercuit altam jurisdictionem in Wilnis ita pacifice, sicut exercuit altam jurisdictionem in Mydrecht in vim, modo ut prescriptum est.

xxx. Item, quod Mydrecht et Wilnis est terra contigua et indivisa et palustris dicta vene. xxxj. Item, quod terra et vene in Mydrecht et Wilnis preposito et ecclesie sancti Johannis censum tribuunt et sunt eorum bona censualia.

xxxij. Item, quod Mydrecht et Wilnis sunt divise de Outhusen cum quadam fovea trudendo in septentrione versus antiq. reparium (!) et versus borealem plagam cum terris domini de Abcoude. xxxiij. Item, quod dominus de Abcoude habet inferiorem jurisdictionem in Outhusen et episcopus Trajecten. altam jurisdictionem.

xxxiiij. Item, quod ecclesia de Wilnis est situata in Outhusen et non in villa de Wilnis.

IN ACHTIENHOVEN.

j. Item, dicit prepositus et capitulum sancti Johannis predict., quod alta secularis jurisdictio de Achlienhoven semper a tanto tempore, de cujus contraria hominum memoria

non existit, fuit et spectavit ad prepositum et ecclesiam sancti Johannis prefat., et prepositus sancti Johannis, qui pro tempore fuit et adhuc est, nomine ecclesie tamquam prepositus (!), fuerunt semper in plena possessione ejusdem jurisdictionis absque contradictione seu impedimento cujuscunque, et ipse prepositus et sui officiales ejus nomine illam exercuerunt et se de illa intromiserunt de omnibus causis, excessibus et maleficiis altam secularem jurisdictionem concernentibus, que ibidem contigerunt et perpetrata sunt, sicut inferius describitur.

ij. In primis tempore prepositi Arnoldi Loeff, dum ipse fuit prepositus, fuit suspensus Jordanus Lamberti Sceelwerts in Achtienhoven, ex parte prepositi propter furtum per eum

commissum.

iij. Item, fuit abscisa auricula filie Petri Ghelincs in Achlienhoven ex parte prepositi propter furtum,

iiij. Item, communitas civitatis Trajecten. de consensu prepositi Arnoldi Loeff prefati et capituli sancti Johannis duxit aquam dictam Vecht, que tunc erat prope Dael in seculari jurisdictione prepositi et capituli sancti Johannis predicti extra burgum dictum Weerde, ubi est de presenti in eadem jurisdictione prepositi ecclesie predicti, et emerunt a preposito et capitulo terras ad hoc oportunas, ubi dicta aqua Vechi nunc habet cursum suum, salva semper jurisdictione prepositi per terram et aquam, prout constat ex literis per civitatem et communitatem preposito et capitulo desuper datis, et istud preterit quadraginta tri

bus annis.

v. Item, tempore prepositi Henrici de Reno et eo tempore, quo ipse fuit prepositus, Gerardus de Bilwyck furatus est unam vaccam in aggere Brodyck, quan vaccam ipse duxit in Achtienhoven, et ibi ex parte prepositi Henrici de Reno prefati fuit suspensus pa

tibulo.

vj. Item, Arnoldus Loeff et Henricus de Reno prepositi fecerunt justiciam et intromiserunt se quilibet in tempore suo de omnibus causis et maleficiis sive excessibus, altam jurisdictionem concernentibus, que eorum temporibus in Achlienhoven perpetrate fuerunt, sine contradictione cujuscunque.

ITEM TEMPORE MODERNI PREPOSITI PETRI VANDEN VÅLDE.

vij. Item, in primis quidam saltavit in aquam seu flumen Vecht et submersit se in ja-. risdictione prepositi prefati, qui fuit ex parte prepositi apprehensus et tractus sive strationatus super certis fransschis cancellatis et demum sepultus in campis.

viij. Item, quedam mulier cecidit in slusam prope Vecht innocenter et submersa est in jurisdictione prepositi et ecclesie sancti Johannis in Achtienhoven, quem prepositus appre→ hendit et fecit ipsam aptari et voluit ipsam sepeliri in ecclesia sancti Jacobi, in qua jam parata fuit sepultura, quam prepositus parentibus restituit per eos rogatus.

ix. Item, quidam dictus Wilhelmus Zelander fuit occisus in Achtienhoven, quem prepositus fecit duci in Mydrecht, ubi prepositus fecit ipsum sepeliri, ubi adhuc jacet, de quo fuit facta emenda preposito.

x. Item, Nycolaus Gheyline percussit unico ictu in Achtienhoven Gerardum de Paeschen in genu et fecit sibi magnum vulnus, de quo diu male habuit, de quo idem prepositus justiciam fecit.

xj. Item, Wilhelmus de Ysendyck percussit in Achtienhoven Petrum den Dorscher in pollice et mutilavit ipsum, de quo prepositus justiciam fecit.

xij. Item, quod appellatur a sculteto prepositi ad prepositum, tamquam ad superiorem dominum, et a preposito appellatur ad imperatorem et ad nullum alium.

xiij. Item, consuevit prepositus prefatus de homicidiis extra jurisdictionem suam perpetratis seu factis in patria Trajecten., super quibus compositum fuit cum domino episcopo aut ejus marescalco, reo homicide dare mandatarium sive alium officialem suum in Achtienhoven ad pignorandum denarios consanguinitatis.

xiiij. Item, prepositus pro tempore de omnibus causis, excessibus et delictis, altam juris dictionem concernentibus, suo tempore perpetratis sive commissis in Achtienhoven se intromisit et de illis justiciam fecit usque in hodiernum diem, sine contradictione cujuscunque.

XIV.

David de Bourgondia, Dei et apostolice sedis gratia, episcopus Trajecten., universis et singulis presentes nostras literas visuris et audituris, notificamus per presentes, quod nos sub anno dni XIV. sexagesimo primo, primo die mensis Julii, in domo habitationis Vis, et circumspecti dni Johannis Militis, canonici nostri ecclesie Trajecten. ac vicarii nostri generalis, literas quondam dni Conradi, episcopi Trajecten. nostri predecessoris, non abrasas, non abolitas, non cancellatas, non viciatas, nec in aliqua sui parte suspectas, sed prorsus amui vicio ac suspitione carentes, sigillo ejusdem dni Conradi sigillatas, vidinius hujusmodi sub tenore: >>In nomine etc. Cognoscant, etc. Anno dominice incarnationis millesimo octuagesimo quinto etc." Hujusmodi vero bonorum et terrarum commutationem, quam quondam dns Conradus fecisse dicitur, et de quibus in literis suis prescriptis mentionatur, et ecclesie in Fronakre cum tribus capellis appendiciis, ac terre palustris in Everekestorpe, que hodie Achlienhoven vocatur, et terre palustris tunc vocate quadraginta hoeven, que nunc Wilnis nuncupatur, et terre palustris in Mydrecht, donationem et assignationem per dictum do. Conradum, pro theloneo in Smythusen, quod pro nunc est situatum in Embrica, cum ceteris bonis in literis dicti dni Conradi nominatis, sub pacto et conditione, ut, si quandocunque dicte terre inhabitentur, quod ex tunc decime, placita et omnis ecclesiastica et laicalis justicia ad prepositum et ecclesiam nostram sancti Johannis predictam solummodo pertineant, ipsi preposito dicti nostri ecclesie factam, approbavimus, ratificavimus, confirmavimus atque auctoritate nostra ordinaria presentibus approbamus, ratificamus et in Dei nomine confirmamus, decernentes eadem nostra auctoritate, quando terre palustris antedicte dudum inhabitate fuerunt et modo inhabitantur, quod decime, placita et omnis ecclesiastica et laicalis jusucia in locis et terris antedictis, solummodo ad prepositum et ecclesiam nostram sancti Johannis supradictum spectaverunt et pertinuerunt et hodie spectant et pertinent, ipsosque hujusmodi juribus libere uti posse et debere, absque contradictione cujuscunque; nostrarum testimonio literarum sigilli nostri appensione munitarum. Datum anno dni xiv. sexagesimo primo, primo die mensis Julii. Collationata praescripta copia cum certo libro, continente varia jura eccle→ sie S. Joh. Traj., ex quo extracta est, inventa est concordare cum eodem.

[ocr errors][merged small][merged small]

Christi nomine invocato, pro tribunali sedentes et solum Deum pro oculis habentes, per hanc nostram diffinitivam sententiam, quam de dominorum coauditorum nostrorum consilio et assensu ferimus, in hiis scriptis pronunciamus, decernimus et declaramus, in causa et causis, que coram nobis inter venerabilem virum, dominum Johannem Nys, prepositum et ar

« ÖncekiDevam »