Sayfadaki görseller
PDF
ePub

beate Marie in Trajecto, cum orationum frequentia, salutem in omnium salvatore. Quia diversitatem corporis diversitas sepe sequitur animorum, necessarium est, ut, quod pro communi bono et utilitate fratrum nostrorum, tam presentium quam futurorum, preter consuetudinem hactenus servatam, in consuetudinem bonam et honestam de cetero servandam pie et caritative est inductum, ita scripti memorie commendetur et sigilli munimine consignetur, ne quisquam superveniens suo sensu revocare valeat, aut aliorum suggestione et incremento temere irritare presumat, inde est, quod nos, universis vobis, tam presentibus quam futuris, presente scripto significamus, quod nos hominum qualitates attente attendentes, sensuumque suorum varietates diligenter considerantes, de communi fratrum nostrorum consensu omniumque voluntate, pio ac fraterno moti affectu ordinavimus, ut, si quemquam de canonicis nostris vitam monasticam assumere vel ad habitum alterius cujuscunque ordinis contigerit se transferre, a die, qua religionem intraverit, ad annum, eodem per omnia jure eademque gratia, qua annus gratie ei cedere deberet, si jam mortuus esset, idem annus gratie eidem tunc cedat, et sine qualibet difficultate seu diminutione integraliter per totum annum, ut supradictum est, amministretur. Ad hec compromisimus, unanimi consensu et pari voto, in caritate, ut, si quis fratrum morte preventus et intestatus decesserit, decanus et cognati taliter defuncti, si cognatos habuerit, sin' autem, ipse decanus, adhibitis quibusdam fratribus fidedignis, disponet de anno gratie, de domo et aliis rebus suis, sicut melius poterit, ad honorem et profectum ecclesie et ad ipsius defuncti salutem. Hanc igitur laudabilem voluntatem et ordinationem nostram volumus firmissime teneri, ut nulli de fratribus nostris liceat presentem paginam ecclesie nostre sigillo munitam infringere. Nomina fratrum, qui contractui interfuerunt, hec sunt: Walterus prepositus, Andreas decanus, Bruno, Witerus, Henricus, Christianus, Reinboldus, Johannes, Otto, Godefridus, Gherardus, Salutarius, Theodericus, Henricus, Ditmarus, Arnoldus, Wilhelmus, Theodericus, Hugo, Florentius, Martinus, Ghiselbertus, Daniel.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo octavo, pontificatus dni Gregorii pape anno undecimo, anno gloriosissimi imperatoris nostri Friderici semper Augusti, sui regni vicesimo primo, imperii autem decimo tertio, anno vero Electi Ottonis quinto, hec autem litera comprobata est.

(Statutum istud est in archivis, et copia habetur in libro piloso).

XXII. STATUTUM SUPER DUOBUS ANNIS GRATIE ET DUOBUS
MENSIBUS, TAM PRO DEFUNCTIS, QUAM RELIGIONEM
INTRANTIBUS. (1248).

Wilhelmus, prepositus et Engelbertus decanus, totumque capitulum ecclesie Sancte Marie Trajecten., universis presentia visuris, eternam in domino salutem. Scire volumus universos et singulos, quia, sicut in pluribus aliis ecclesiis, ita etiam et in nostra, pia et laudabilis jam dudum consuetudo est habita et a predecessoribus nostris privilegiata, nec non et a nobis hactenus observata, videlicet, ut quemcunque fratrum nostrorum viam universe carnis ingredi contingeret, vel si etiam religionem intraret, tempore a die obitus sui, vel quo religionem intraverit, per annum unum et mensem, fructus unius prebende integraliter percipiat, alii vero duo anni proxime sequentes, ad usum et ad fabricam ecclesie cedant memorate. Verum cum ergo tam ecclesia quam fratres nostri, tum per discordiam in ipsa ecclesia jam longo tempore subortam, tum vero propter exactiones procurationis dni Petri legati, tum ratione crucis, III.

45

nec non et ..... auctoritate apostolica a nobis extortas, grave et quasi intolerabile, tam spiritualibus quam temporalibus, perpessi sumus detrimentum, in tantum etiam, ut vix adjiciamus, quod resurgamus, et ob hoc concanonici nostri nimium in temporalibus sint attenuati, nec non gravi debitorum onere oppressi, quod sibi non sufficiunt ad relevandum tam grave damnum et incommodum; postremum vero, discordia supradicta sopita et fratribus capituli ad se reversis ad invicem contulerunt, qualiter et qualem fratribus medelam possent adhibere, ut sibi sufficerent ad relevandum; Habito igitur tam prelatorum quam aliorum proborum virorum consilio, fratres unanimiter in hoc convenerunt, et previa deliberatione statuerunt, ut quemcunque de fratribus ecclesie Sancte Marie de cetero mori contingat, tempore et a die obitus sui, vel quo religionem intraverit, propter premissa, ad duos annos et ad duos menses, fructus prebende sue, ac si viveret, cum omnium integritate percipiet de gratia, ad debita sua persolvenda, et ad suam necessitatem relevandam, alii vero duo anni proxime sequentes, sicut prius, ad reformationem et ad usum ecclesie cedent supradicte. Nos vero, qui sumus pro tempore, quorum nomina sunt subscripta, volumus et juramento confirmamus, ut supradicta a nobis pie et laudabiliter statuta, inviolabiliter observentur. Nostri vero successores idem jurabunt, sicut et nos, se observaturos. Huic ordinationi et statuto interfuerunt: Walterus prepositus, Engelbertus decanus, Henricus de Mewenborch, Christianus, Reinboldus, Johannes de Meerlo, Otto, Theodoricus Camerarius, Godefridus de Kuic, Henricus, Splinterus, Theodoricus de Colonia, Hugo, Ghiselbertus, magister Martinus, Walterus et Bartolomeus, canonici Sancte Marie Trajecten. Ut autem hec rata et inconvulsa permaneant, et tam a nobis quam a nostris successoribus firmiter observentur, presens scriptum venerabilis patris Ottonis episcopi Trajecten. ecclesie nostre, necnon W. prepositi et E. decani sigillis fecimus roborari.

Datum et actum anno dni millesimo ducentesimo quadragesimo octavo, in vigilia annuntiationis beate Marie virginis.

(Statutum presens est in archivis, cujus copia habetur in libro piloso).

XXIII. ALIUD SUPER EISDEM ET PREBENDIS ABSENTIUM. (1264).

Capitulum ecclesie beate Marie Virginis in Trajecto, universis presentem literam inspecturis, memoriam sempiternam. Ad notitiam pervenire volumus singulorum, quod nos in capitulo nostro communiter constituti, tam nostro quam successorum nostrorum honori et tranquillitati mentium diligenti sollicitudine intendentes, de fratribus et canonicis nostris ab hoc mundo migrantibus, aut religiosum habitum assumentibus, et de eisdem absentibus, qui foranei nuncupantur, et quantum unicuique de fructibus prebende sue in ecclesia nostra rationabiliter administrari debeat, a nobis et nostris successoribus, statuimus in perpetuum observandum, ut omnis inter nos dubietatis occasio conquiescat, ita videlicet, ut fructus prebende per biennium continue a die obitus sui vel assumptionis habitus, et per duos menses cedent eidem, prout in trigesimas partes inter nos equaliter dividuntur, ad testamenta condenda et debita persolvenda, ita tamen, quod semper duo festa, obitus beati Martini et cathedre Petri, cum fructibus in his distribuendis, cedent eidem, et nichil amplius, quocunque casu etiam contingente; de duobus vero mensibus proxime subsequentibus, quocunque etiam tempore per revolutionem anni proveniunt, ordinavimus, quod idem per dictos suos menses panem suum cotidianum, tam album quam nigrum recipiet, et tres libras; et cedens, vel decedens erit contentus fructibus supradictis. De vini etiam receptione taliter ordinamus, quod idem semper vina duorum annorum recipiet, quocunque etiam tempore moriatur vel habitum

assumpserit regularem, et, si decesserit quisquam vel habitum transformarit, postquam vinum divisum fuerit inter fratres, nichilominus vina duorum annorum proxime subsequentium, preter vinum divisum, cedet eidem. De fratribus vero nostris, etiam de canonicis, qui foranei nuncupantur, in hunc modum duximus ordinandum, ut camerarius et duo alii nostri concanonici, quos ad recipiendum fructus decimarum nostrarum ordinari contigerit, postquam decime locate fuerint, in unum conveniant, et, omnibus deinde de decimis locatis in unam summam redactis, discernant, quantum cuilibet fratrum ex ipsis fructibus competere poterit quolibet mense per annum, habito respectu competenti ad summam, que quibusdam nostris debitoribus sepius relaxatur. Hoc diligenter excusso, exhibebitur hujusmodi foraneo, quando presens fuerit, quantum ei competere poterit ex eo tempore, quo nobiscum personaliter commoratur, cum ceteris mensurnalibus denariis et pane diurno. Et hec inter festa obitus beati Martini, et Philippi et Jacobi, ordinavimus observanda. Si vero post kalendas Maji hujusmodi foraneus veniret, administrabitur ei fraterne, quidquid aliis fratribus exhibetur. Ši vero inter festum obitus beati Martini et calendas Maji quisquam presens fuerit, et sufficienter cavere voluerit, quod per annum nobiscum continue commorari...., fraterne fiet ei de omnibus tanquam nobis. Si etiam speramus de adventu alicujus foranei ante kalendas Maji, reservetur tantum de fructibus prebende sue temporis preteriti, ut ei possit de fructibus, ei competentibus, per omnia responderi. Et sicut de fructibus decimarum et aliorum bonorum nostrorum, sic etiam de divisione vini inter nos statuimus observandum, ut omnis inter nos et successores nostros in posterum disceptationis et dubietatis occasio delitescat. Actum et ordinatum feliciter anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo sexagesimo quarto, in crastino beati Mathei apostoli. In cujus rei testimonium et memoriam sempiternam presentem literam sigillo ecclesie nostre fecimus communiri.

rum,

(Statutum presens est in archivis, cujus copia habetur in libro piloso).

XXIV. STATUTUM QUOD SCHOLARIS CANONICUS NOSTER NISI
XXI. AN. ETATIS SUE COMPLEVERIT, EMANCIPARI NON
DEBEAT. (1264).

Capitulum ecclesie beate Marie Trajecten. universis presentes visuris, memoriam sempiternam. Ad abolendam, que nobis et nostris successoribus in posterum suboriri poterit, questionem, et, ut omnis inter nos dissensionis occasio conquiescat, in communi nostro capitulo constituti, tam nostre quam successorum nostrorum honestati et mentium tranquillitati solerti desiderio pro viribus intendentes, diligenti deliberatione prehabita, consensu unanimi, super emancipatione scholarium, tam prelatorum quam canonicorum nostrotaliter duximus ordinandum et nobis nostrisque successoribus statuimus observandum, ut, quicunque scholaris in nostrum receptus fuerit canonicum et confratrem, nisi prius vicesimum primum annum sue etatis cumpleverit, nullatenus emancipationis beneficium assequatur, sed studiosus insistat scholasticis disciplinis et jugo subjaceat per omnia magistrali, et maturitate temporis in studii fornace perfecte detectus, chorali nostre consuetudini, nec non literalibus studiis plenius imbuatur, elapsoque anno vicesimo primo etatis sue, si ex tunc scholaris emancipandus, prelatus sive canonicus, morum maturitate, literarum scientia ydoneus seu competens inventus fuerit et probatus, scholasticus ecclesie nostre scholarem hujusmodi decano et capitulo presentabit tempore succedente et emancipationis ei gratiam ex tunc poterint unanimiter impartire, nec scholasticus sine decano et capitulo, nec capitulum

sine scholastico, dummodo copia ejus commode haberi poterit, super emancipatione hujusmodi quicquam attemtare poterit aut debebit. Ut omnis inter nos discrepationis materia conquiescat, dictus etiam scholaris, durante prefato termino, etiam si presens fuerit, nichil de fructibus prebende sue recipiet, nisi, ut hactenus de scholaribus canonicis noscitur observatum, temporibus retroactis, a die vero emancipationis, idem capitulo per biennium carebit omnino, nec tractatibus capituli sue ecclesie intererit, nisi ex gratia ipsum quandocunque ad hoc contigerit invitari. Et hec nobis nostrisque successoribus in perpetuum ordinamus observanda. In cujus rei testimonium et memoriam sempiternam presentem literam sigillo ecclesie nostre, nec non domini Theodorici scholastici ecclesie nostre, qui huic ordinationi nobiscum presens aderat, sigillo fecimus communiri. Actum in capitulo nostro, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo sexagesimo quarto, in crastino beati Nicolai episcopi.

(Istud statutum est in archivis, cujus copia habetur in libro piloso).

XXV. STATUTUM, QUOD ELECTI IN DISCORDIA, PERCEPTIONE PREBENDARUM CARERE DEBEANT AD FINEM LITIS, FRUCTIBUS

INTERIM AD UTILITATEM ECCLESIE SEQUESTRATIS.

(1287).

Nos decanus et capitulum ecclesie beate Marie Trajecten., omnibus presentem literam visuris vel audituris, salutem et cognoscere veritatem. Quum propter varietates hominum et frequentes discordias in electionibus multa dampna ecclesie nostre evenerunt, et magna pericula nobis imminent, propter negligentiam divinorum, previa deliberatione duximus statuendum, ut, si forte, inimico hominum subseminante sesaniam, in electione contigerit discordari, et plures ad dignitatem unam vel prebendam vel aliud beneficium eligi contigerit, uterque electus se absentabit a choro, et nichil etiam percipiet de proventibus beneficii sic adepti, sed omnes fructus medii temporis ad usus ecclesie colligentur, donec alter ab altero per sententiam evincatur, vel ei cesserit in premissis. Si etiam, quod absit, sic electi vellent se ingerere seu de fructibus aliquid contra hujusmodi attentare, nemo nostrum in hoc communicabit eidem, sed omnes resistemus ipsi, nec hoc sibi sustinebimus, communibus laboribus et expensis. Et singula premissa sub fidelitate, qua adstricti sumus ecclesie nostre, et sub juramento in primo introitu nostro prestito, promittimus etiam unanimiter observare. In cujus rei testimonium, presentem literam sigillo nostre ecclesie fecimus roborari. Datum anno dni millesimo ducentesimo octuagesimo septimo in crastino Barnabe apostoli. (Statutum istud est in archivis et ejusdem copia habetur in libro piloso).

XXVI. STATUTUM, QUOD THESAURARIUS ET SCHOLASTICUS DE FRUCTIBUS UNIUS ANNI POST MORTEM TESTARI POSSINT,

ALIOQUIN CEDANT FABRICE. (1290).

Johannes, Dei gratia Trajecten. Electus, omnibus presentia visuris, salutem in omnium salvatore. Cum ex officii nostri debito vigilanti animo intendere teneamur, ut ecclesiarum nostrarum consulatur utilitati, ut, remota ab eis contentionis et scrupuli materia, ibidem sit quieta conversatio, inspicientibus placita Deo grata, attendentes, quod nuper, vacante the

sauria ecclesie beate Marie Trajecten. per mortem bone memorie dni Henrici, quondam prepositi Xancten., cum in dubium verteretur de percipiendis fructibus dicte thesaurie post mortem defuncti, inde merito potuisset et posset in posterum questionis materia suboriri, et cum dilectus noster Ghiselbertus, nunc thesaurarius, a tempore institutionis sue per annum et amplius exspectaverit, antequam fructus perciperet ab eadem, ad tollendam omnem questionis materiam, et ut ecclesie consulatur, nec non tam presentium quam futurorum provideatur saluti, habito super hoc cum capitulo supradicte ecclesie et fratribus diligenti tractatu, previa deliberatione, statuimus, ac de consilio et consensu ipsorum ordinavimus, quatenus deinceps, quotiens in ecclesia beate Maric predicte thesauriam sive scholastriam vacare contigerit, ex tunc a tempore mortis sive renuntiationis, fructus ejusdem, per integrum annum, cedant ipsi et ad opus ecclesie ac utilitatem, et infra ecclesiam omnimode convertendi, ita tamen, quod decedens sive cedens liberam habeat voluntatem de hiis ordinandi ac disponendi, si voluerit, ut de ipsis anniversarius suus vel alio modo memoria sui fiat, et quomodo debeant distribui inter fratres, alias, si non disposuerit, nichilominus pro tempore fructus, ad comparandos redditus, distribuendos presentibus, ipsi ecclesie remanebunt, proviso etiam, quod medio tempore nullum ecclesia sive chorus patiatur in divinis officiis sive ministeriis detrimentum, sed per ipsum capitulum modo debito suppleatur. Et, ut hec rata et firma permaneant et inviolabiliter sub debito juramenti, quo tenentur ipsi ecclesie canonici, observentur, presentibus sigillum ipsius ecclesie, una cum nostro, ad majorem fecimus securitatem apponi.

Datum anno dni millesimo ducentesimo nonagesimo, in octavis pentecostes.

(Statutum presens est in archivis).

XXVII. CONFIRMATIO STATUTI PRESCRIPTI PER ORDINARIUM.

(1365).

In nomine dni Amen. Anno a nativitate ejusdem millesimo trecentesimo sexagesimo quinto, indictione tertia, mensis Decembris die vicesima tertia, hora tertiarum vel quasi, pontificatus sanctissimi patris et dni nostri, dni Urbani, divina providentia pape Quinti anno quarto, constitutus coram me, notario publico, ut autentica persona, et testibus subscriptis, specialiter ad hoc vocatis et rogatis, venerabilis vir, dns Johannes Tengenagel, canonicus capitularis ecclesie beate Marie Trajecten., in presentia etiam venerabilium virorum, dominorum Rogeri de Echt, Henrici de Brandenborrich, Hugonis Herdeboll, Olbrandi de Alcmaria, Gherardi Vrencken, Nic. de Maerssen, Johannis Tam de Woudrichem et Arnoldi dicti Vos de Driel, canonicorum capitularium prefate ecclesie beate Marie, presentavit et exhibuit ac perlegit publice quasdam literas vero sigillo bone memorie Rdi patris et domini, dni Johannis de Diest, quondam episcopi Trajectensis, cum cera rubea sigillatas, non abolitas, non vitiatas, non cancellatas, non abrasas, nec in aliqua earum parte suspectas, ut prima facie apparebat, quarum tenor inferius describitur, quas per me Johannem, notarium infrascriptum, publica mea auctoritate officii et decreti, petiit ad perpetuam rei memoriam conscribi et publicari, Egoque notarius publicus infrascriptus, visis et diligenter inspectis una cum infrascriptis testibus, viris utique literatis et honorabilibus, literis supradictis, et, reputans petitionem dicti dni Johannis Tengenagel justam et consonam equitati, ipsas literas transscripsi et in publicam formam redegi, volens, quantum ex officio mei tabellionatus, publica auctoritate, potui et possum, quod deinceps transscripto hujusmodi plena fides adhibeatur, et in omnibus et per omnia, ac in judicio et extra, sicut et originalibus literis sepedictis, et ad et propter koc meam auctoritatem publicam ex officio publico mei tabellionatus, apostolica et imperiali

« ÖncekiDevam »