Sayfadaki görseller
PDF
ePub

auctoritate interposui pariter et decretum, ad petitionem dni Johannis Tengenagel memorati.
Tenor autem dictarum literarum de verbo ad verbum talis est :

» Johannes” Dei gratia episcopus Trajecten., ad universorum notitiam deducimus per pre-
sentes, quod nos literas infrascriptas, non abolitas, non cancellatas, non abrasas, nec in ali-
qua earum parte corruptas, veris sigillis eorum, quorum esse dicuntur, sigillatas, prout prima
facie apparebat, vidimus et legimus, tenorem de verbo ad verbum, qui sequitur, continentes :
Johannes, Dei gratia , Trajecten. Electus, etc., prout supra in precedente litera ad
longum etc., quibus per nos visis et lectis , discretus vir, dns Johannes de Iselstein, the-
saurarius ecclesie beate Marie Trajecten. predicte, nobis humiliter supplicavit, ut ipsas literas
et contenu in eisdem tanquam rite et canonice facta sunt, in Dei nomine, auctoritate nostra
ordinaria , ratificare, approbare et confirmare dignaremur. Nos, sue supplicationi tanquam
rationabili annuentes, consideratis in talibus cousiderandis, predictas literas et omnia et sin-
gula in eis contenta et expressa, prout ea rite et canonice facta sunt, in Dei nomine ,
auctoritate nostra ordinaria, ratificamus, approbanus et hiis presentibus confirmamus, harum
nostrarum testimonio literarum. Datum Trajecti, anno dni millesimo trecentesimo
sabbato post beati Odulphi confessoris.

Acta fuerunt hec Trajecti in ecclesia beate Marie Trajecten. predicta, anno, indictione ,
mense, die, hora et pontificatu supradictis, presentibus discretis viris et honestis dnis Hen-
rico Trinde semiprebendato, Abraha wter Coernmarckt, Conrado de Xanthen, Johanne de
Brandenborch, presbyteris, perpetuis vicariis in prefata ecclesia beate Marie Trajecten.,
testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

Et ego Johannes Mokaert, clericus Trajectensis dioec., publicus apostolica et imperiali auctoritate notarius, presentationi et exhibitioni dictarum literarum et aliis premissis omnibus et singulis una cum dictis testibus interfui et ipsas literas transscripsi et in hanc publicam formam redegi, ac exinde ad eas cum presenti transsumpto seu instrumento publico diligenter collationem feci, et contenta in eis concordare inveni , unde ipsam publicavi et eis, ut premittitur, meam publicam auctoritatem ex officio mei tabellionatus predicto interposui pariter et decretum, ad supradicti dni Johannis. Tengenagel petitionem, et hoc publicum instrumentum signavi, meo solito signo roboravi in testimonium premissorum.

(Ista confirmatio habetur in libro piloso).

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

XXVIII. STATUTUM DE SOLVENDO KARRATAM VINI IN RECEPTIONE
AD CANONICATUM ET PREBENDAM, AUT PRO EA XXX L.

NIGRORUM. (1321).

Ernestus, Dei gratia decanus totumque capitulum ecclesie b. Marie Traject. ad successoram nostrorum et omnium, quorum interest vel interesse contigerit, notitiam deduci volumus per presentes, quod cum quedam honeste , laudabiles et prescripte consuetudines ex antiquo in ecclesia nostra predicta a predecessoribus nostris et a nobis inviolabiliter hactenus sint observate, videlicet, quod, quandocunque scholaris in canonicum eligatur, sub correctione et regimine magistri esse debeat, quousque vigesimum primum annum etatis sue compleverit, ac antequam emancipetur a scholis, episcopatum suum solemniter celebrare et servire, vel in recompensam, decano et capitulo triginta libras nigrorum Turonensium solvere , et cum hoc unam karratam boni vini, eisdem decano et capitulo teneatur propinare. Similiter et, si adultus eligatur in canonicum, ad propinationem unius karrate boni vini electoribus suis et aliis , qui vinum suum solverint, ex debita consuetudine predicta, est adstrictus. Sed quia predicta consuetudo pre

scripta et laudabilis nunc propter diversa pericula et necessitates, videlicet, tum propter vini ac omnium aliarum rerum usufructualium caristiam , tum etiam propter electorum in canonicos inopiam, pertinaciam et desidiam, ipsa laudabilis constitutio , lapsu temporis quodammodo minuta sit, sed non pulsa , juramenti nostri in introitu nostro prestiti merito non immemores, ipsam consuetudinem, non solum erigere sed erectam stabilire nisi sumus, et firmiter observare, consensu unanimi duximus statuendum, et sub debito juramenti nostri et successorum nostrorum prestiti et prestandi pro statuto perpetuo observando, ita videlicet, quod , sive adultus sive scholaris in canonicum eligatur, a die receptionis ejus ad osculum infra mensem immediate sequentem, electoribus suis, ac aliis , qui vinum suum solverunt, karratam vini propinare, vel pro ipsa triginta libras nigrorum Turonensium solvere teneatur. Quod si non fecerit, medietas fructuum prebende sue per camerarios et officiatos ecclesie nostre pro tempore existentes, usque ad completam summam prenotatam, sequestretur, colligatur et servetur. Et, ne sic electus, de malitia, pertinacia ei desidia commodum vel emolumentum, sed potius damnum consequi videatur, portio sua , que sibi vi consuetudinis prelibate competere videatur, de ipsis triginta libris, electoribus suis ac aliis, ipso omisso, prout moris est, dividatur. Harum nostrarum testimonio literarum sigillo nostri capituli nitarum. Datum et actum anno domini millesimo trecentesimo vigesimo primo, in crastino exaltationis sancte crucis.

(Statutum prescriptum est in archivis et copia habetur in libro piloso).

XXIX. STATUTUM DE VINO DANDO IN PRIMA RECEPTIONE CANONICORUM, ET DE EMANCIPATIONE CANONICORUM, QUI EPISCO

PATUM CELEBRARUNT. (1362).

[ocr errors]

Universis presentia visuris vel audituris , decanus et capitulam ecclesie beate Marie Trajecten., ad successorum nostrorum et omnium, quorum interest vel interesse contigerit, notitiam deduci volumus per presentes, cum de antiqua et hactenus in ecclesia nostra observata consuetudine , is, qui in dicta ecclesia nostra noviter in canonicam et in fratrem , aut in prelatum , quavis auctoritate, recipitur, vel electione, aut alio quovis modo, quacunque auctoritate, assurnitur vel admittitur, vinum decano et capitulo liberaliter dare consueverit, fueritque postmodum juxta dictam consuetudinem inter nos altercationis materia sepe exorta , quod diversi dictam consuetudinem et ipsum statutum diversimode plura inferentes dubia, pro sue interpretabantur libito voluntatis; Nos igitur omnem dubitationem circa consuetudinem et statutum hujusmodi exortam ammovere volentes, unanimi consensu duximus statuendum sub debito juramenti nostri et snccessorum nostrorum prestiti et prestandi pro statuto perpetuo observando, ita videlicet, quod, quicunque scholaris in canonicum et in fratrem eligatur, sive adultus, quavis auctoritate, per decanum et capitulum recipitur seu admittitur, a die receptionis ejus ad osculum, antequam fructus prebende aliquos, privilegio, indulgentia , gracia , vel alio quovismodo percipere poterit pacifice, per se vel alium, vel quod per cum non steterit, quominus percipiat, ei de presenti statuto certificatus fuerit, nobis, decano et capitulo, aut electoribus suis ac aliis, qui vinum suum solverunt, ex debito consuetudinis predicte sex amas boni vini Renensis mensure civitatis Trajecten., suis propriis laboribus et expensis ac periculis, solvere teneatur. Nichilominus tamen predictus scholaris, qui sic eligitur, sub correctione et regimine magistri esse debeat, quousque vicesimuin primum annum etatis sue compleverit, et antequam emancipelur a scholis, episcopatum suum solemniter celebrare

et servire, vel in recompensam, decano et capitulo etiam, ut dictum est, vinum supradictum teneatur propinare. Et, qui vero in prelatum dicte ecclesie nostre qualitercunque , quavis auctoritate assumitur vel admittitur, antequam de fructibus dicte sue prelature et administratione aliquo modo se intromittat, duodecim amas boni vini Renensis, ut supradictum est, decano et capitulo, ut premittitur, solvere non omittat. Quod si vero scholaris, qui sic eligitur, sive adultus , qui quavis auctoritate, ut predictum est, assumitur seu admittitur , aut qui in prelatum dicte ecclesie nostre, quavis auctoritate recipitur vel admittitur, predicta omnia ei singula facere et adimplere contumaciter recusaverit, vel aliquo modo se opposuerit, ex tunc fructus prebendarum dicti scholaris seu adulti, aut fructus et administratio dicte prelature, que eis ex nostra admissione vel alias quacunque provisione competere videantur, per camerarios et officiatos ecclesie nostre pro tempore existentes, ad usus decani et capituli sequestrentur, colligantur et serventur. Et, ne sic scholaris sive adultus, aut qui in prelatum assumitur, de malitia, pertinacia et desidia, commodum vel emolumentum assequi videatur, et, predictis omnibus omissis et neglectis , fructus prebendarum suarum, sive fructus administrationis prelature ecclesie nostre predicte, ut moris est, inter capitulares dividantur. Harum nostrarum testimonio literarum , sigillo nostri capituli munitarum. Datum anno dni millesimo trecentesimo sexagesimo secundo , ipso die beati Remigii.

(Statutum istud habetur in libro piloso). XXX. STATUTUM SUPER REDEMPTIONE PENSIONIS DOMORUM

CLAUSTRALIUM. (1326). Nos Rudolphus, Dei gratia decanus totumque capitulum ecclesie beate Marie Trajecten. ad universorum notitiam deduci volumus per presentes, quod deliberati concorditer, consensimus et consentimus, quod, quicunque canonicorum ecclesie nostre predicte, pensionem, quam super area et domo sua , nostro capitulo debitam habuerit , eam pensionem , in alios certos redditus capitulo nostro in recompensam sufficientes, aut etiam super aliis et alterius area et domo, sitis in emunitate nostra, transferendo possit et valeat licite commutare, ita tamen, quod ante translationem hujusmodi permutationis, capitulum nostrum indemnem habitum videatur , et ei tam in redditibus quam in pensione, super aliis areis ita acceptandis, de valoris recompensa certitudinaliter caveatur. In quorum omnium testimonium , sigillum ecclesie nostre presentibus est appensum. Datum anno dni millesimo trecentesimo vicesimo sexto, die dominica , qua cantatur: Reminiscere.

(Statutum presens est in archivis, cujus copia habetur

in libro piloso).
XXXI. STATUTUM DE ANNIS, QUIBUS PERMUTANS TENETUR EX-

SPECTARE JUXTA PERMUTANTIUM QUALITATES. (1333). Universis presentia visuris, nos capitulum ecclesie beate Marie Trajecten., vacante nostro decanatu , facimus manifestum, quod nos, questionis materiam amputare et indemnitatibus ecclesie nostre predicte, in quantum possumus, occurrere desiderabiliter affectantes, deliberato consilio et communi consensu nostro, propter evidentem necessitatem et utilitatem ecclesie nostre antedicte, duximus statuendum, et his presentibus consensu Rdi patris , domini nostri episcopi Trajecten., ad hoc accedente , statuimus et ordinamus in hunc modum, ut, quicunque canonicus noster capitularis cum aliquo clerico, cujuscunque ordinis aut status existit, canonicatum et prebendam permutaverit, idem clericus per biennium continuum et duos

menses, antequam capitularis fiat, aut vocem in capitulo habeat , exspectabit, nec, biennio elapso, vocem in capitulo habebit, nisi residentiam fecerit, secundum consuetudinem ecclesie postre memorate, presentias vero integras, memoriam integram, servitium integrum aut quod pro servitio datur, percipiet , reliquorum vero bonorum omnium media pars cedet permutanti, altera medietas fabrice ecclesie nostre antedicte. Si vero canonicus non capitularis, in plena tamen perceptione existens, permutantem per quadriennium et duos menses expectavit, antequam capitularis aut vocem in capitulo habebit, nec tunc, nisi residentiam fecerit, presentias vero memoratas, servitium et medietatem omnium bonorum aliorum recipiet, prout in primo articulo est expressum. Si vero canonicus non capitularis, non in plena perceptione existens, canonicatum et prebendam permutaverit, per sex annos continuos et duos menses , antequam capitularis, aut vocem in capitulo habeat, expectavit, nec tunc, nisi residentiam fecerit, presentias vero memoratas, servitium et medietatem aliorum bonorum per quadriennium, post vero quadriennium predictum fructus integros, videlicet , tricesimam partem omnium bonorum, percipiet, cujusque contradictione non obstante. Item statuimus, quod, quicunque canonicatum et prebendam ecclesie nostre predicte per liberam resignationem alicujus canonici nostri adeptus fuerit, per sex annos continuos, antequam capitularis , aut vocem in capitulo habeat, exspectabit, nec tunc, nisi presens residentiam fecerit, presentias vero memoratas, servitium et alios fructus et proventus ecclesie nostre percipiet, prout de canonicis non capitularibus , non in plena perceptione existentibus, permutantibus , superius est statutum. In quorum testimonium omnium sigillum ecclesie nostre duximus apponendum.

Datum anno dni millesimo trecentesimo tricesimo tertio, sabbato post Translationem Sancti Martini,

(Statutum presens est in archivis, cujus copia habetur

in libro piloso). XXXII. CONFIRMATIO EPISCOPI DESUPER. (1334). Johannes , Dei gratia Episcopus Trajecten., universis presentes literas inspecturis vel audituris, volumus esse notum, quod nos statuta in literis , quibus nostre presentes litere sunt transfixe, prout ibidem continentur, auctoritate nostra ordinaria ex certa scientia ratificamus, confirmamus et approbamus, presentium literarum testimonio, appensione nostri sigilli munitarum.

Datum Trajecti, anno dni millesimo trecentesimo trigesimo quarto, in crastino Conversionis beati Pauli.

(Confirmatio ista est in archivis et copia habetur in

libro piloso).
XXXIII. STATUTUM SUPER BASTONIO AD XII ANNOS

INTRODUCTO. (1333). Nos, capitulum ecclesie beate Marie Trajecten., universis presentia visuris et audituris, facimus manifestum, quod , habito et deliberato consilio de communi consensu nostro , pro ornamevtis ecclesie nostre meliorandis , et aliis oneribus et necessitatibus sublevandis, bastonium in ecclesia nostra ad annos xl datam presentium immediate sequentes, et non ultra duximus statuendum, eo tenore videlicet, quod receptores dicti bastonii, qui bastonarii di

et erunt sex numero, videlicet quatuor capitulares et duo non capitulares , et qui semel receperunt, secundo recipere non poterunt, dum alii receptores inveniantur , seniores lamen junioribus in receptione dicti bastonii preferantur; quod quidem bastonarii tanta III.

46

libertate erunt prediti, quod a die receptionis bastonii per biennium integrum, summam dictum biennium in annis duodecim prefatis includantur, quocunque tempore dimittere voluerint, sex librarum grossarum Turonen. regalium, si fuerint capitulares, si vero non capitulares et in plena perceptione fuerint, quatuor libras ejusdem monete recepient a receptore per capitulum et bastonarium deputando, de bonis et fructibus primis et promtionibus et pactionibus, a die receptionis dicti bastonii, prebendarum suarum distributionibus denariorum memoriarum exceptis, qui pro media parte cedent presentibus et pro alia parte nec non residui quod superest, fabrice ecclesie nostre memorate; salvo saltem ecclesie, quod quilibet eorum in suo gradu officium ebdomadale in absentia sua per alium suppleri procuret, et cum hoc liberi erunt ab omni servitio vel officio diurno vel nocturno, ab actibus capitularibus et ab omni onere dispositionis bonorum ecclesie penitus absolati, nec ad aliquos actus vel officia ecclesiam nostram tangentia , durante biennio, admittendi, nisi ad electionem episcopi, si episcopatum vacare contigerit infra biennium antedictum, pro bastonario vero capitulari vel non capitulari hoc statuimus, quod, quicunque in anno secundo ad capitulum suum redire voluerit, dummodo ante finem anni capitulo insinuet, et eidem ante ingressum suum octo libras nigrorum Turonen. grosso Turonen. pro sedecim denariis computato, ad unam cappam comparandam persolvat , vel de eis satisfaciat competenter , ad omnia jura capituli gratanter et gratiose admittatur. Preterea volumus , si aliquem de dictis bastonariis infra biennium suum mentale debitum sue anime solvere contingat, ab ipso die obitus sui, anno gratie secundum consuetudinem ecclesie nostre gaudeat, ac si bastonium nunquam recepisset. Canonicus vero, qui residentiam suam, ut premittitur, non fecerit, a libertate hujusmodi et omnibus suprascriptis, ipsum penitus volumus esse alienum, presentium testimonio literarum sigillo capituli nostri munitarum. Datum anno dni millesimo trecentesimo tricesimo tertio, feria sexta post Omnium Sanctorum.

(Statutum presens habetur in libro piloso). XXXIV. STATUTUM DE CONFERENDIS MEMORIIS SOCIORUM,

ET QUOT ERUNT. (1340). Universis presentia visuris seu audituris, Nos, decanus totumque capitulum ecclesie beate Marie Trajecten. salutem in eo, qui est omnium vera salus. Quum ea, que geruntur in tempore, temporis verriculo elabantur, nisi scriptis perhennantur, de facili in oblivionem recidant, hinc est, quod nos presenti scripto de communi omnium nostrorum predictorum consensu , ut ex hoc in nostra ecclesia concordia nutriatur et pacis tranquillitas melius observetur, duximus statuendum, quod de quatuordecim memoriis seu presentiis hactenus pro capellanis seu vicariis et officiatis in dicta nostra ecclesia ordinatis, vicarii seu capellani pro missa animarum inibi deputati, qui sunt duo, item, qui inibi evangelium pro tempore legerit, et illud officium , quod vulgariter lese prouene nuncupatur , habuerit, item,

qui epistolarius inibi pro tempore fuerit et illud officium habuerit, item, campanarius, nuncius capituli, videlicet, qui capitulum custodit , item, rector scholarium, qui pro tempore fuerit, habebuntque quilibet ex eis unam, et he septem memorie seu presentie perpetuo cedent ad: beneficia seu officia supradicta , relique vero septem memorie conferantur et assignentur inter perpetuos vicarios, et actu in eadem ecelesia beneficiotos, juxta modum infrascriptum, videlicet, quod tres ex nobis ebdomadarii capitulares, videlicet presbiter, diaconus et subdiaconus, pro tempore existentes, hujusmodi memorias seu presentias, cum vacaveriot, unam vel plures in eadem ebdomada, conferrent, juxta eorum libitum voluntatis, uni tamen ex personis suprascriptis, si vero hujusmodi mem. seu presen, aliquot. ex eis

« ÖncekiDevam »