Sayfadaki görseller
PDF
ePub

contigerit in aliqua ebdomada, in qua ipse ebdomadarius, presbiter, diaconus vel subdiaconus, seu ebdomadarii capitulares vel capitularis non fuerit aut non fuerint, tunc ebdomadarius vel ebdomadarii de ebdomada proxime sequenti in ordine vel ordinibus existens vel existentes, in quibus hic vel hii non capitularis vel capitulares ebdomade precedentis fuerit vel fuerint, supplebit vel supplebunt vices ipsorum non capitularium, et per hoc tamen eis, que ad memorias vacandas in ebdomada eorum conferendas, per ipsum nullum prejudicium generetur, et collatio modo premisso facta, firma manebit, contradictione tertii non obstante, dummodo super hujusmodi collatione tertius fuerit requisitus ; et dicti tres ebdomadarüi hujusmodi memorias seu presentias a tempore note vacationis earundem in ecclesia , conferent et assignabunt intra octo dies proxime sequentes, alioquin ipsarum collatio liberé illa vice ad capitulum devolvetur. Item, cum in statuto super absentia canonicorum edito, de absentiis causa peregrinationis, egritudinis, exhereditationis et studii teneatur, declaramus hoc intelligi debere de illo, qui causa studii absens fuerit in loco, in quo habetur generale studium, videlicet, Parisiis, Aurelianis, Avenione, in Monte Pessulano, Bononie, Andegavis, in Cellesa et hiis, qui ob dictam causam studii abesse voluerit, et in aliquo dictorum locorum ob studium remanere, licentiam a decano et capitulo, et decano absente, a capitulo petet, et jurabit ad sancta Dei evangelia, omni dolo et fraude exclusis , quod hujusmodi licentiam ob causam studii petit et requirit, et ex hujusmodi licentia libere fruetur , contradictione decani et capituli aut alicujus ex iis qualibet non obstante, et is sua prebenda, sicut ille, qui in peregrinatione fuerit, et fructus ejusdem libere gaudebit et fruetur ; officium tamen ebdomadale

per

alium idoneum medio tempore faciat suppleri. Hujusmodi tamen studens ultra biennium continuum abesse non poterit , dum, cum aliter fuerit, qui hujusmodi licentia gaudere voluerit , et hoc in capitulo allegaverit, et ad hoc suum juramentum medio tempore fecerit, ut dictum est, et, cum redierit , literas testimoniales magistri sui, coram quo audierit , reportabit, decano et capitulo presentabit easdem. Hujusmodi autem absentia non nisi canonici in plena perceptione existentes , et qui eorum personalem residentiam compleverint et in sacris fuerint, gaudebunt quovis modo, et ultra duos esse non poterunt, et in his , semotis minoribus, qui hujusmodi absentiam non habuerunt, si voluerint, preferentur. In quorum omnium testimonium, sigillum ecclesie nostre presentibus duximus apponendum.

Datum anno dni millesimo trecentesimo quadragesimo, sabbato post festum beatorum Petri et Pauli apostolorum.

(Statutum prescriptum habetur in libro piloso). XXXV. DECLARATIO, YMO RENOVATIO STATUTI PRESCRIPTI.

(1512). Quum in collationibus memoriarum seu presentiarum, que dicuntur, quarte partis quatuordecim inter socios nostros, vicarios et officiatos distribui et per tres ex pobis, presbye terum videlicet , diaconum et subdiaconum capitulares, juxta statutum anno dni xin XL sabbato post festum beatorum Petri et Pauli apostolorum desuper editum, conferri solitarum, error surrepere aliquamdiu cepisset, quia videlicet a nonnullis paucis annis citra , nullus inter nos capitularis exsisterit, in diaconatus ordine constitutus, qui tertiam conferentium personam complere posset, et sic nonnulli, tam ex nobis quam ex vicariis, supradicti statuti ignari ad prepositum nostrum, qui quidem , etiamsi sacerdos sit, tamen ratione archidiaconatus pro diacono semper se gerere et reputari est solitus, tanquam ille posset, non existente inter nos diacono, illius vicem supplere, quod tamen nulla ratio admittit, statuto obstante supradicto,

sic

et quia ipse prepositus nullam nobiscum in conferendis beneficiis vel officiis habet communionem , sed est in ea parte penitus a nobis separatus, occurrente hujusmodi memorie vacatione, pro habenda collatione ejusdem est recursum, et quoniam hucusque per nudam hujusmodi trium collationem, ipse, cui illa contigerat, sine ulla nobis desuper facta presentatione ejusdem memorie, jam tanquam per nos admissus, capax censebatur, ex quo contigit, ut hujusmodi error nobis tardius innotesceret, neque forsan adhuc innotuisset, nisi nuper nobis duo, per ipsos tres in discordia presentati, occasionem ad ipsum statutum decurrendi prestitissent. Ne igitur error hujusmodi latius serpat, et augmentum sumens, litis inter nos et discordiam pariat, Nos, decanus et capitulum, desuper in domo capitulari, capitulo desuper, ut moris est, indicto, capitulariter congregati, volentes, ut ex vi juramenti ad hoc tenemur statuta ecclesie nostre inviolabiliter observari, ac non solum litibus et discordüs, sed etiam illarum omnium principiis occurrere, sic desuper ordinandum ac prefatum antiquum statutum in hac parte duximus declarandum, imo potius immutandum et renovandum, ac in perpetuum per nos et nostros successores observandum, quod deinceps, occurrente hujusmodi memoriarum aliqua vacatione, is, qui tempore vacationis hujusmodi fuerit de beneficiis conferendis turnarius in tabula in choro nostro pendente inscriptus, et ad quem minora beneficia juxta statutum de anno dni Mo tricentesimo sexagesimo, vicesima septima Augusti desuper editum conferre spectabit, is solus, ne etiam aliqua dissentio oriatur, memoriam, vacantem, conferre poterit et debebit, in omnibus et per omnia reliqua observans , ac si hujusmodi memoria beneficium esset vel officium, sicut latius in dicto statuto continetur. Et preterea cum in prenominato statuto antiquo ex dictis quatuordecim memoriis septem semper statuantur suis beneficiis et olliciis annexe, inter quos duo duntaxat nominantur presbyteri, pro missa animarum, sicque post dictum antiquum statutum tertius pro eadem missa animarum adjunctus, cui beneficii sui fructus satis exigui minime sufficiunt, nisi etiam et illi sit annexa hujusmodi memoria , statuimus, ut hujusmodi tertius presbyter animarum, quemadmodum et reliqui duo, semper habeant memoriam suo beneficio adjunctam, et sic deinceps octo ex dictis quatuordecim memoriis semper suis adhereant beneficiis et officiis prenarratis. De reliquis vero sex memoriis per dictum turnarium, ut jam supra specificatum est, in perpetuum disponatur. Per hanc autem nostram declarationem, ordinationem et dispositionem nolumus nec intendimus, dicto antiquo statuto in aliis quoquo modo derogare.

Datum anno dni millesimo quingentesimo duodecimo, die vero Veneris , xvr Januari hora capitulari consueta.

(Habetur in libro piloso). Hujusmodi ordinationem approbaverunt venerabiles domini B. de Tyela decanus, Haeften Pe. Amerongen, Vinea, Zoudenbalch, Kroll, Schuersac, Venrode, Dorschen, Bosch et Adam, canonici capitulares, capitulariter congregati, capitulo desuper indicto; Grundick solo dissentiente, sub spe boni consensus magistri Joh. in negociis ecclesie absentis, ceteris vocatis et non comparentibus.

Teste me HENRICO BETER, nto. Postea xxIn Febr. Beverweerdt et Dedel approbarunt.

Teste me H. BETER , nto.

(Ex protocollo nostro in anno XII”). XXXVI. QUEDAM DEFINITIO CAPITULI SUPER COLLATIONE UNIUS

MEMORIE. (1501). Orta dudum altercatione seu questionis materia inter dominum Jacobum Kroll, canoni

una ,

cum capitularem ecclesie nostre, tanquam presbyterum ebdomadarium, qui alias memoriam lunc vacantem, per mortem quondam magistri Gherardi de Schiedammis, protestando de spreto et non vocatione sui , contulerat Dominico Wten Weerdt, vicario nostro minori ex

necnon magistros Martinum Grundick, tanquam officialem et vicarium generalem venerabilis viri, Dni Adolphi de Rutenberch, prepositi et archidiaconi nostri, ut diaconi proximioris, quia dns Jo. Inghenwinckel, prepositus Sancti Johannis Trajecten., canonicus noster, erat pro tunc tabule in choro nostro pendenti diaconus inscriptus, et Henricum de Montfort, etiam respective canonicos nostros capitulares, tanquam subdiaconum, qui eandem memoriam conjunctim contulerant dno Gherardo de Langhedyck, presbytero, etiam vicario nostro, de et super verbis collationis hujusmodi, ut premittitur, in discordia fact. partibus ex altera , tandem venerabiles dni Pe. de Ameronghen, prout vicedecanus, Vinea, Zouden balch, Compostel, Schuersac, Venrode, Dorschen, Buser , Bosch et Adam, canonici capitulares dicte ecclesie nostre, ad hoc capitulariter congregati, capituloque desuper specialiter per juramentum indicto, insequendo statutum olim super conferendis memoriis editum, collationem ipsius domini Jacobi Kroll de persona antedicti Dominici Wten Weerdt, vicarii nostri minorennis, ut prefertur, factam, gratificarunt, ipsumque Dominicum provisum ad memoriam eandem, illiusque possessionem et perceptionem admittendum, duxerunt et admiserunt eundem, juxta consuetudinem ecclesie nostre antedicte.

Actum in domo capitulari, die veneris, in festo Willebrordi, vit mensis Novembris hora capitulari consueta, presentibus ibidem dominis Arnoldo Wilhelmi et Waltero de Mech linia, presbyteris vicariis nostris, testibus, etc.

H. BEYER, nts sbst.

[ocr errors]

XXXVII. STATUTUM, DE SOLVENDO PER SINGULOS CANONICOS
NUNTIO CAPITULI PRO VESTIBUS SUIS QUINQUE LIBRAS

NIGRORUM. (1343). Universis et singulis, tam presentibus quam futuris, Nos, decanus et capitulum ecclesie beate Marie Trajecten. ad perpetuam rei memoriam volumus esse notum, quod nos, nobis in loco capitulari congregatis, pensata communi utilitate nostri capituli, statuimus et ordinamus, tam pro presentibus quam pro futuris, quod quilibet recipiendus in nostrum concanonicum, solvei quinque libras Turonen. nigrorum Goswino, nuntio nunc nostri capituli et suis successoribus pro tempore existentibus , pro vestibus, quas idem Goswinus, juxta consuetudinem nostri capituli, et sui successores esset vel essent, recepturus vel recepturi ab eodem. In cujus rei testimonium presentes litere appensione sigilli nostri ecclesie sunt communite. Datum anno dni millesimo trecentesimo quadragesimo tertio , in die Michaelis.

(Statutum presens est in archivis, cujus copia habetur

in libro piloso).
XXXVIII. STATUTUM SUPER COLLATIONE BENEFICIORUM

PER HEBDOMADAS. (1360). Nos, Hugo, Dei gratia decanus , et capitulum ecclesie beate Marie Trajecten., sedula meditatione revolventes, qualiter, dum ex inconsulta providentia , nec non carnalitatis affectu et magnatum importuna instantia , plerumque ad singularia beneficia et officia, ad collationem, provisionem seu quamvis aliam dispositionem nostram in communi spectantia , pluribus in discordia , et quandocunque minus habilibus promotis, inter fratres discordie oriebantur, ecclesia nostra periculis exponebatur diversis , et crescente hominum malitia , pejora prioribus in posterum verisimiliter formidentur, discordiis itaque hujusmodi et periculis occurrere caritatemque fraternam exitare, et nutrire exitatam, favente domino, cupientes, deliberatione matura prehabita , in communi hoc statuto perpetuo inviolabiliter duraturo, super hoc duximus statuendum, quod quibuscunque beneficiis vel officiis, curatis vel non curatis, perpetuis vel temporalibus, etiam si canonicatus vel prebenda extra ecclesiam nostram predictam existerent, morte, dimissione ordinis vel status clericalis, vel adeptione alterius beneficii vel officii, quodsi cum priori non patitur vel per resignationem liberam in ecclesia nostra predicta , vel extra ubicunque vacantibus, ad collationem, provisionem, nominationem , presentationem seu quamvis aliam dispositionem nostram in communi spectantibus, quod hujusmodi beneficia et officia, presentia et futura, quocunque nomine censeantur, dignitatibus necnon canonicatibus et prebendis in ecclesia nostra predicta duntaxat exceptis, necnon observantia et consuetudine in conferendis memoriis sociorum, cum pro tempore vacaverint, circa que non intendimus aliquid innovare, canonici prebend. actu capitulares, et jure et voce capitularibus juxta observantiam et consuetudinem ejusdem ecclesie nostre gaudentes, qui in tabula scribuntur tempore hujusmodi vacationis, per singulas hebdomadas singulatim, incipiendo a decano et successive descendendo secundum ordinem stalli, quem in choro et processionibus ecclesie nostre hujusmodi haberi noscuntur, vicissitudinaliter, et beneficiis et officiis hujusmodi infra ebdomadam ex dicta successione vicissitudinaria sibi competentem, ut premittitur, vacantia vel aliter, collationi et dispositioni decani et capituli competentia , personis idoneis etiam aliter beneficiatis conferre , providere, nominare , presentare vel aliter disponere , juxta suam rectam conscientiam habeant et debeant, vice et nomine dictorum decani et capituli , prout hec ad ipsos decanum et capitulum hactenus pertinebat, ipsique decanus et capitulum personas hujusmodi, quibus de hujusmodi beneficiis et officiis extitit provisum, admittere ad beneficia et officia memorata, et ipsis personis ad requisitionem porum, literas collationis et provisionis eis hoc modo factarum, vice et nomine ipsorum , sub sigillo capituli tradere teneantur , sine contradictione quacunque, salvo ipsi decano, vel, ipso absente vel decanatu vacante, seniori canonico capitulari tunc presenti, institutione corporali, installatione, fidelitatis et obedientie et aliorum de jure seu consuetudine debitorum juramentorum receptione, prout hactenus fuit consuetum. Ne autem super hujusmodi vacationis temporis initio quocunque et fine, ebdomadariorum successiva vicissitudine, stallo, ordine vel aliis articulis superius positis, inferius declarandis, dissensionis suscitetur materia, disfinimus et declaramus, lunc, quo ad presentem materiam, vacationem censendam, cum in re fuerit vacatio, non autem a tempore noticie computandam, nisi quo ad hoc, quod ad collationem, provisionem, nominationem, presentationem seu etiam dispositionem hujusmodi canonicus ebdomadarius pro suo tempore inscriptus ante vacalionis poticiam non .... nulli etiam ante certam noticiam tempore vacationis hujusmodi disponere liceat de hujusmodi beneficio vel officio, in remotis partibus forsan vacaturo, etsi presentes de hujusmodi vacationis tempore contendunt, capitulum ad tale beneficium nullum admittat, donec de tempore hujusmodi certificatum existat principium etiam septimane cujuslibet incipiat in sabbato in primo pulsu vesperarum apud ecclesiam Trajecten., et durabit usque ad alium sabbatum et horam predictam exclusive, stallum quoque in hoc casu intelligimus, quem quilibet canonicus obtinebit, secundum ordinem et tempus, secundum quod personaliter vel per procuratorem ad hoc legitime constitutum, et canonicatum et prebendam vacantes in ecclesia nostra predicta , fuerit installatus , canonicus etiam propter metum vel aliam corporis necessitatem, decreto et approbatione super hoc precedentibus vel in negotio capituli deputatus , vel aliam justam ob causam absens sit, sic, quod, cessante hujusmodi ordinatione', in communi electione capituli hujusmodi beneficiorum et officiorum vocem habuisset et haberet , gaudebit vicissitudine septimanaria hujusmodi, dum tamen actu capitularis existat , et bastonarius non fuerit, qui absens et presens in hoc casu voce careat capitulari nec in tabula juxta hanc ordinationem scribetur, sed sequens capitularis post ipsum in ordine. Quod si aliquis canonicus, ignorans potestatem hujusmodi providendi, conferendi, nominandi seu presentandi sibi competere, vel aliter negligens vel non valens decedat, vel non actu capitularis efficiatur, antequam de beneficio vel officio justa suam competentiam ordinaverit, canonicus eidem in sequenti septimana succedens illius omittentis jure, necnon jure septimane prepponetur , ita quod successor decedentis beneficium a die in septimana ipsius vacans conferet, et quod canonicus infra hebdomadam suam poterit quibuscunque clericis in ecclesia nostra beneficiatis, tamen habilibus, de hujusmodi beneficiis providere , et beneficiorum priorum, que tales habuerant, si ad dispositionem capituli pertineant, resignationem recipere et ea conferre alia similia dimissuris usque in infinitum, nullus etiam canonicorum nostrorum in possessione actu capitularis existens, aliqua juris exceptione ad hujusmodi potestate providendi impediri poterit, quamdiu ab hac potestate per sententiam capituli non fuerit destitutus. Item ad quemcunque collatio, provisio seu dispositio beneficiorum hujusmodi ex vicissitudine septimanaria hujusmodi pertinuerit, ille infra octo septimanas a die note in ecclesia nostra vacationis ipsius de ipso beneficio, per se vel procuratorem suum ad hoc legitime constitutum , disponet, et de hujusmodi dispositione infra idem tempus nostrum capitulum certificabit, alioquin successor ipsius proximus de hujusmodi beneficio juxta premissum tenorem disponet, et ipso negligente, successor ipsius.

In quorum testimonium sigillum ecclesie nostre presentibus est appensum.
Datum xxvr mensis Augusti, anno nativitatis dni millesimo trecentesimo sexagesimo.

(Habetur statutum presens in libro piloso).
XXXIX. STATUTUM DE CANONICIS LITIGANTIBUS SUPER

PREBENDIS EORUM. (1387). Universis presentem paginam inspecturis, eternam in Domino salutem. Noscant presens, sciant posteri, quod nos, decanus et capitulum ecclesie beate Marie Trajecten., propter magnam discordiam, quam capitulares canonici inter se habuerunt super generalitate cujusdam statuti, quod incipit: » Capitulum ecclesie beate Marie Trajecten.," et sic finit: » Acta sunt hec anno domini millesimo trecentesimo tricesimo octavo, mensis Decembris, » in die Lucie Virginis.”, Quod statutum declaramus, etiam eidem propter causas predictas addidimus, capitulo ad hoc indicto, et capitulariter congregato, super absentia litigantium in Romana curia canonicorum, istiusmodi duntaxat, que sequuntur servanda in dicta nostra ecclesia, prelati, prebendati et officiati, quicunque patiuntur lites seu controversias in dictis beneficiis suis seu aliquo beneficiorum in ista ecclesia , et quidem fuerint per annum in pacifica possessione beneficii, super quo vertitur lis seu controversia , tunc talis pro tempore vexatus seu citatus, facient indici capitulum in dicta ecclesia, quando sibi placeat, et dicet capitularibus, tunc temporis capitulum facientibus per suum juramentum, si alias capitulo legitime non constiterit, quod lis pendeat super beneficio suo in ista ecclesia , et quod intendat ire personaliter super defensione dictorum prelature, prebende vel officii, et non aliter nec alias ad Romanam curiam iturus, et tunc sine contradictione obtinebit licentiam, et fructus prelature, prebende vel officii sui, et a tali tempore, si quis litigans esset, habebit memoriam ac festa et capitularia , de memoriis et festis duntaxat provenientia , et si iste defrauderet capitulum, sic, quod non penderet lis, vel, quod non iret personaliter,

« ÖncekiDevam »