Sayfadaki görseller
PDF
ePub

V.

Instructio pro deputatis quinque ecclesiarum Trajectensium ad illustriss. ducissam Parmensem, Placensem etc., Reg. et gubernatricem istarum ditionum, etc., ad exhibenda gravamina adversus bullam Pii IV., qua erigit in Archiepiscopatum, episcopatum Ultrajectens., in multis Ger maniae concordata laedens et infringens.

Imprimis, quod praelati et capitula praedictarum quinque ecclesiarum Traj. post humillimam suarum ecclesiarum, personarum, bonorum, jurium et privilegiorum commendationem, deputarunt R. et venerabiles viros dominos Joannem de Vecht, decanum majoris, et Ludovicum Schore, canonicum S. Salvatoris ecclesiarum respective Traject., ad allegandum et exhibendum certa gravamina, quae suis ecclesiis et ipsarum cuilibet videntur posse inferri ex concessione assertae cujusdam bullae apostolicae per P. papam modernum R. Dno. D. Archiepiscopo Trajecten., (uti vago relatu intellectum est) anno supra sesquimillesimo sexagesimo nuperrime elapso concessae.

Intellexerunt enim praclati et capitula praedicta in assertis illis bullis contineri multa quae tam directe, quam indirecte, plane tendunt in praejudicium et enervationem suarum exemptionum, privilegiorum, statutorum, jurium et antiquarum consuetudinum, hactenus inviolabiliter observatorum.

Quae quidem omnia jura et privilegia antedicta Caes., fel. record. primo ac deinde ipsamet reg. Maj., solemni adhibito juramento, suis ecclesiis salva et illibata perpetuo fore sacro sancte promiserunt.

Ac postremo, cum jam rumor esset constans de divisione et erectione novorum archiepiscopatuum et episcopatuum, ac jam pro archiepiscopo ecclesiae Trajecten. nominatus esset per Maj. regiam, R. in christo pater ac Dominus, D. Fredericus a Tautenborch;

Ac praedictae ecclesiae suis et suarum ecclesiarum privilegiis multis de causis metuerent et ad electionem archiepiscopi procedere, non sine causa detrectarent, donec et quousque ipsis ad plenum de indemnitate per Maj. regiam esset cautum et satisfactum;

Ita, ut tandem coacti sint, mittere suos legatos ad illustriss. Ducissam Parmensem etc., gabernatricem, etc.

Tantum apud Excellentiam illustrissimae Ducissae effecerunt, ut ipsius Celsitudo generosissima praclatis et ecclesiis praedictis certo addixerit et promiserit, horum novorum Archiepiscopatuum et praesertim istius Trajectensis erectionem sine aliqua laesione, praejudicio aut offensione ecclesiarum Trajecten. bonorum, jurisdictionum, privilegiorum et jurium quorumcunque etc. futuram;

Prout latius ex ipsis originalibus literis aut earundem autentica copia videre licet.

Confirmavit et illud idem, Regia Majestas anno xv. sexagesimo primo, ultima Januarii, ac certo addixit praedictis praelatis et ecclesiis, ex erectione novi istius Archiepiscopatus Trajectensis nihil laesionis et praejudici in jurisdictionibus, bonis, privilegiis, et juribus quibuscunque accessurum: quemadmodum et id liquido constat ex antedicta Regiae Majestatis confirmatione, ipsius propria manu subscripta.

Protestati quoque sunt praelati et capitula, antequam ad electionem sui novi archiepiscopi

procederetur, quod per hanc electionem futuram nullo modo intenderent praejudicare suis et suarum ecclesiarum jurisdictionibus, privilegiis aut juribus.

Quae protestatio postquam suae R. P. ante electionem suam per notarium in praesentia testium esset intimata, respondit, se non solum contentis hujus protestationis satisfacturum, verum etiam plus praestiturum, quam sui praedecessores olim fecerunt.

Ac, insequendo tenorem hujusmodi protestationis et responsionis desuper subsecutae, electione facta, praefatus Rev. archiepiscopus, antequam in possessionem induceretur, medio juramento pro more solemniter praestito, promisit, se jura ecclesiae suae conservaturum illibata, libertatem exemptionis hactenus habitam et observatam per civitatem et dioecesim Trajectensem nunquam infracturum, nulla importuna petitione ecclesias suas gravaturum et unumquemque in suis privilegiis et libertatibus conservaturum ;

Quemadmodum haec omnia ex actis et munimentis clare dinoscuntur constare.

Ut autem Celsitudini Ducissae Parm. clare constare possit, per praetensam concessionem assertae hujus bullae praelatos et ecclesias Trajecten. admodum lacdi et gravari;

Videtur R. Domino D. archiepiscopo Trajecten. (uti vago relatu audiverunt, bullam enfm aut ipsius copiam non viderunt,) per concessionem harum literarum, in singulis ecclesiis Traject., in quibusvis etiam mensibus ordinariis collata et, quod plus est, archiepiscopatui (uti asseritur) incorporata, prima praebenda vacatura, sive per cessum, resignationem vel permutationem alicujus vacare possit, idque cum clausulis (uti ajunt) multum exorbitantibus;

Quod etiam R. dns. archiepiscopus possessionem hujusmodi praebendarum posset libere propria auctoritate acceptare et retinere;

Quod vocem quoque, jura capitularia et locum super decanum et canonicos singularum ecclesiarum habere et exercere tanquam capitularis posset;

Quod quoque a die primae receptionis omnes fructus, jura et emolumenta ad instar capitularium integre absque ulla prorsus diminutione primo anno reciperet.

Praeterea promittuntur tribus theologis, tribus juristis et tribus nobilibus singulis singu lae primae vacaturae praebendae, in ecclesia Trajectensi, adjecta simili ut supra clausula, etiamsi per cessionem aut alias per viam permutationis vel jus devolutum vacent.

Et quod praedictas primas praebendas, tam ordinarie quam apostolice vacaturas, non obstantibus concordatis Germaniae, nemini in posterum alii conferri poterit, quam praedictis theologis, juristis et nobilibus ;

Et quod hujusmodi novem praebendarum collatio ad neminem spectabit, quam ad archiepiscopum duntaxat, ut asseritur.

Multa quoque alia feruntur in dicta praetensa concessione inserta, sed quia literae nec ipsarum copia per dictos praelatos aut ecclesias visa est, non possunt speciatim singula referri; quodsi asserta ista bulla R. dno. archiepiscopo Traject. concessa, effectum sortiretur, sequeretur, omnes (quoquot sunt canonici) plane alligatos fore suae praebendae, ita, ut libere suas praebendas nec resignare, nec permutare possent, quod est contra omnem juris rationem et aequitatem.

Quandocunque enim quis praebendam suam, licet ex causa nudac permutationis, resignaret, mox eandem tanquam vacantem posset R. D. archiepiscopus Trajecten., in vim hujusmodi bullarum (uti asseritur) propria auctoritate apprehendere, ac in possessionem se introduci facere, idque contra expressum jus scriptum, in ca. I°. de rerum permut. VI. et Cle. uni eod. tit. Esset quoque praedicta hujus assertae bullae concessio directe contra concordata Germanicae nationis;

Archiepiscopo enim Trajecten. datur libera facultas, in quovis mense etiam ordinario apprehendendi possessionem primae vacaturae praebendae;

Concordata autem Germanicae nationis expresse hoc habent, ut ordinariis collatoribus relinquantur de singulis praebendis sui menses ordinarii.

Et quod Summus Pontifex per quamcunque aliam reservationem expectativam, aut quamvis aliam dispositionem, sub quacunque verborum forma quomodolibet factam vel faciendam non impediet, quo minus de illis per ordinarios in sex mensibus suis ordinariis libere possit provideri et disponi.

Quae quidem concordata, cum vim pacti habeant, per Summum Pontificem derogari non possunt, nisi de partium consensu, cum explorati juris sit, pactis et iis, quae sunt juris gentium, omnes principes stare debere, nec super illis cadere aliquam derogationem aut dispensationem. Praedicta quoque concordata sunt per fel. rec. Carolum V. Caesarem confirmata et approbata ad instantiam Rmi, pro tempore Episcopi et quinque ecclesiarum Trajectensium;

Ac expresse vetitum est omnibus suarum provinciarum, regionumque praefectis, praesidibus et judicibus, ne super ullis bullis pontificiis, quae aliquo modo directe vel indirecte vergere possent in praejudicium et adversus tenorem et substantiam praedictorum concordatorum, placetum concedant aut admittant.

Imo, quod plus est, quod si per errorem, inadvertentiam, aut alias importunitatem supplican. aliquo modo concessum sit super hujusmodi bullis placetum, quod illud pro se suisque successoribus revocet, casset et annullet, ac pro revocatis, cassatis et annullatis habere vult et intendit;

Quodque super hujusmodi bullis contra concordata Germaniae aliquo modo concessis, ac placeto etiam desuper subsecuto, non vult justitiam contra eadem concordata administrari; Imo expresse praecepit, ut, non obstantibus hujusmodi bullis et placetis, ordinarii collatores libere uti et frui possint suis collationibus ordinariis, ac ut possessores beneficiorum sibi in vim concordatorum Germaniae collatorum in possessione manutenerentur.

Esset quoque multum alienum a consuetudine, hactenus inviolabiliter apud ecclesias Trajecten. observata, R. archiepiscopum Trajecten. in ecclesiis Trajecten., quibus praeest, habere in singulis ecclesiis singulas praebendas, quum singulae fere ecclesiae habeant praebendas episcopales, quae sub nomine episcopi deserviuntur.

Sed multo magis praejudicaretur ecclesiis, si, quod, ut ajunt, bulla habet, R. D. archiepiscopus primo anno a die adeptae possessionis, posset esse capitularis et gaudere omnibus redditibus, fructibus et emolumentis, non aliter atque si residens esset capitularis.

Nam, si statim primo anno receptionis ad possessionem quis admitteretur ad universa jura et emolumenta capitularia, multum praejudicii accederet, tam canonicis defunctis, qui annis suae gratiae privarentur, quam fabricae ecclesiarum, quae ex aliquot similiter annis carentiae, ut vocant, sustentantur.

Plurimum autem novitatis induceret, quod idem D. R. quotidie posset capitula frequentare, et super decanis et ecclesiarum singularum canonicis locum vocem et jura capitularia

haberet et exerceret.

Quandoquidem si R. D. archiepiscopo permitteretur perpetuo liber accessus ad singularum ecclesiarum capitula vocemque et locum haberet super Decanos et ipsa capitula, nulla prorsus remaneret jurisdictio, immo vilesceret penitus omnis auctoritas Decanorum et ecclesiae; ita, quod ex hujusmodi nunquam visa novitate, plus dissensionis et incommodi quam fructus essemus spectaturi.

Simili vitio laborat, quod fertur in ecclesia Trajecten. per R. D. archiepiscopum conferendas esse novem praebendas novem personis, ut supra relatum est, in bullis denominatis, idque, nulla habita ratione vacationis, sive in ordinario sive in apostolico mense, per resignationem sive permutationem,

Nam eo modo ecclesia quoque Trajecten., quantum ad novem illas praebendas attinet, cum decima archiepiscopatui incorporanda, jus conferendi in mensibus suis ordinariis deperderet. Quod esset quoque directe contra nationis Germanicae concordata, consuetudines et privilegia ecclesiarum hactenus inviolabiliter observata et jam frequenter per Majestatem confirmata et approbata.

Esset quoque durum, ita suae praebendae alligatum esse aliquem, ut, quovis modo illam resignare vellet, sive via resignationis sive permutationis, statim esset affecta in usum alicujus ex illis novem, donec et quousque singulis de praebenda provisum esset.

Esset quoque contra expressas constitutiones juris, quibus expresse cavetur, beneficia per viam permutationis resignata, censeri non vacare, ideoque nec sub gratiis expectativis cadere juribus supra allegatis.

Quare, cum contenta hujus bullae praetensae tendant, non solum indirecte sed etiam directe, in praejudicium et laesionem enormem privilegiorum et jurium ecclesiarum Trajecten., nec non sint contra concordata Germanicae nationis, sed quoque contra tam frequentes promissiones Majestatis solemni juramento ecclesiis factas, contra quoque juramentum ipsius R. D. archiepiscopi diu post datam, ut ajunt, concessionem bullae praestitum; saperentque omnia in bulla contenta pro majore sui parte novitatem, ex qua nihil fructus, sed plus incommodi sperari posset;

Supplicant humiliter praelati et ecclesiae praedictae, ut vestra Celsitudo pro sua solita erga ecclesias Traject. clementia, ad R. D. Archiepiscopum Trajecten literas dare dignetur, quibus ipsum inducat, ne quicquam contra fidem datam, juramentum praestitum, contra concordata Germanicae nationis, per Maj. Caes. confirmata et approbata, contra omnem denique et juris et rationis aequitatem, in vim hujusmodi practensac saepe dictae bullae attemptet, sed, si forsan, quod absit. placetum super hujusmodi praetensa bulla sit impetratum, et obtentum, illud cassare, annullare, aut ad minus, in quantum contravenire aliquo posset Caes. primo, ac Reg. Maj. postea subsecuto juramento, nec non vestrae Celsit. promissioni, et regiae Majest. desuper subsecutae confirmationi, ipsiusque R. D. nostri Archiepiscopi expresso juramento, dignetur vestra Cels., ita dictum placetum moderari et limitare, ut in praelatorum et ecclesiarum praefatarum praejudicium, laesionem et offensionem, nullo modo dici posset esse obtentum.

De mandato Roum, et Venerab. Dominorum praelatorum et capitulorum quinque ecclesiarum Trajectensium.

LAMSWEERDE, Sbst.

Instructio pro deputato, nomine V. ecclesiarum Trajecten. apud Magnificum D. praesidem Viglium, praepositum S. Bavonis Gandavensis.

In primis, quod suae Magnificentiae commendabit praelatos et capitula quinque ecclesiarum Trajecten.

Item, quod S. M. refert ca, quae ratione Bullae Pianae hic cum Rev. Domino nostro archiepiscopo Trajecten., vita ipsius Revmae, P. durante, tractata, conventa et conclusa sunt, idque pro redemptione fructuum quinque praebendarum Trajecten. pro sua R. P. ejusque successoribus affectatum.

Item, quod praefati praelati et capitula affectuose suam R. Magnam. requirant, quatenus

dignetur suum officium ac beneficium pro ecclesiis Trajecten. apud Sereniss. D. ac invictiss. Regem nostrum catholicum interponere, atque in ea parte negotium ecclesiarum Trajecten. promovere, ut concordia cum R. Domino nostro archiepiscopo Trajecten., modo quo supra, inita, possit etiam extendi ad suae P. R. successores et sic in posterum censeri perpetua. Sic videl., ut suae P. R. successoribus ex nunc in perpetuum per ecclesias Trajecten. provideatur de annua praestatione mille octingentorum florenorum, salvo, quod toties quoties archiepiscopatum vacare contingat, tempore realis possessionis solvent consueta vinalia ad usum fabricae applicanda, nec non, quod carebunt uno anno gratiae; quodque Sereniss. Rex catholic. in hoc ipsum consentire dignetur, ac curare, ut postea auctoritate pontificia confirmetur. Pro indictione autem praemissorum utetur sequentibus rationibus atque argumentis: Inprimis considerandum esse, quod suae P. R. successores semper habebunt, ratione praefatae concordiae, certam solutionem, idque in certis terris, absque eo, quo tenebuntur exspectare computationes aliquas camerariorum, quae aliquando suspenduntur ad duos vel ad tres annos, prout vel sterilitas vel fertilitas fuerit annorum; ita, quod suae P. R. successores habebunt plenam solutionem, antequam alii canonici tertiam partem praebendarum suarum a camerariis percipiant.

Item, quod praefatam annuam praestationem semper habebunt liberam, absque aliquibus oneribus atque absque aliqua fructuum deductione ratione supran. alicujus damni et commodi. Item, quod sive sit aggerum irruptio aut belli publice indictio, unde ecclesiarum bona et terrae pacifice coli non possunt, semper ipsis de integra praestatione cautum erit.

Item, quod, etsi ut plurimum bona ecclesiarum tanquam pro majori parte existentia in decimis sint incerta, obque eam causam ipsarum praebendarum fructus saepius diminuantur, interim tamen archiepiscopus Trajecten. ratione praemissorum nihil discedere possit.

VI.

Doleancien, byden Domdeken ende andere der Keys. Majt. overgegevenen van wegen die Goedtshuysen tot Utrecht metten appoinctementen, doer beveel van Syne Majt. daer op gegeven. (1531)

Dat die Stadthouder den xvII. Aprilis ende daernae den xxiv. Mey laestleden, den Provoest met Hellewaerdiers ende Cluyvers in't huys vanden Domdeecken gesonden heeft, die zeyden last te hebben daer te blyven, tot dat antwoirde byden Domdeecken ende kercken gegeven soude wesen op't registreren vanden eedt vanden Bisschop, etc.

Alsoe die Keyser by't scryven vanden heer van Bourgnival, by relatie vanden eersten raedt ende anders geadverteert is, dat die domdeecken tot diversche stonden gesommeert synde, omme Syne Majt. belieft te volcomen, des onwillich geweest is, heeft men jeghens hem van dese executie moeten useren, nyet te min en es die meninghe vande K. M. nyet, dat gelycke executien geuseert zullen worden teghens die Geestelicheyt in allen anderen zaecken, ende meent oeck wel, dat syl. in toekomende tyden daertoe geen occasie en sullen willen geven.

Aangaende, dat die suppleanten, hem beclagen, dat inder communicatie vanden questien tusschen den Domproest ende 't capittel, den Domdeken ende andere rudelick toege

« ÖncekiDevam »